2017-07-09

De usu horti

Cum paulisper usum horti cujusdam habeam, non displicet herbas quasdam, ut coriandrum atque ocimum, colere ut recentissimis condimentis utar ad cenas comparandas.

IMG 1523

Ocimum, quod in horto colui, hodie miscui cum arachidibus attritis quo illevi carnem gallinaceam.

IMG 1520

Qui hortus bene custoditur, ne quis avis herbas auferat.

IMG 1524

Nam ferox monstrum numquam longe ab horto abscedit, sed ad apricum locum dormitans de avibus devorandis somniat.

IMG 1527

Placet autem posse memet alere nec semper popinas ganeasque petere, etiamsi hortum per menses aliquot solum habebo.

2017-07-06

De Hesiodi monstris

Video per epistolas electronicas rogatum esse ubinam apud antiquos auctores Hesiodus diceretur de gryphis sive gryphibus (vocabulum enim γρύψ raro apud Romanos legitur) scripsisse.

Cum nihil aliud habeam quod faciam, hic respondebo: auctorem hujus opinationis esse inter scholiasticos quærendum. Nam ad versus 801–806 Æschyli Promethei vincti inter scholia vetera hæc legimus:

τοιοῦτον μέν σοι] Τοιοῦτον μέν σοι λέγω τοῦτο ἄξιον φυλάξασθαι. ἄλλην δὲ μάθε δυσχερῆ καὶ κακίστην ὀψιν· φύλαξαι δὲ καὶ πρόσσχες μήπως ἀπέλθῃς ἔνθα εἰσὶν οἱ ἀκραγεῖς κύνες, ἤγουν οἱ γρῦπες, οἱ ἀεὶ κρώζοντες λίαν, ἢ κράζοντες· περὶ ὧν Ἡσίοδος πρῶτος ἐτερατεύσατο. φύλαξαι δὲ καὶ τὸν μουνῶπα στρατόν (ἤτοι τὸν μονόφθαλμον) τὸν Ἀριμασπόν, τὸν ἐν τοῖς ἵπποις βαίνοντα (ἤτοι τὸν πολεμικόν), οἵτινες οἰκοῦσι περὶ τὶ νᾶμα τοῦ πόρου (καὶ τοῦ ὁρισμοῦ) τοῦ Πλούτωνος. Πλούτων δέ ἐστι ποταμὸς Αἰθιοπίας· οὕτω δὲ λέγεται ἀπὸ τοῦ πολὺν ἐκεῖσε καταρρεῖν τὸν χρυσόν.

Herington, C. 1972. The Older Scholia on the Prometheus Bound. Lugduni Batavorum: Brill.

De tædio

Diu tacui, qui nihil boni nec novi referendum haberem. Hodie quoque nihil boni accidit, sed facere non possum quin animadvertam res nuper aliquatenus pejores fieri videri.

Dum ego rædam tute ac sine periculo per viam principalem moderor, custos quidam publicus, cui nulla alia videntur fuisse negotia, pone me lampadibus lucentibus appropinquavit. Qui dixit me nimis celeriter vehi. Stultus iste (et fortasse communista?) vix intellegere videtur memet numquam nimis celeriter progredi, sed alios potius homines omnes circum me nimis lente ac cunctanter tamquam testudines repere. In jus igitur ambulandum est mihi ut coram judice causam dicam. Nescio an more Ciceronis alterum quendam in foro stantem subito accusem, an more potius declamatorum philosophiam exponem parum ad rem attinentem donec judex animo confuso turbatus me absolvat.

Quoniam nihil aliud fit, imagines apponam.

fons

Æstas in regione meridionali florida est ac æstuosa (ut de nomine anni temporis facile exspectaveris).

IMG 0444

Hac in imagine animus meus depingitur.

IMG 0451

Hac in imagine animus tuus depingitur.

IMG 0454

Nescio cujus animus hic depingatur, sed manus meas abstinebo.