2017-07-09

De usu horti

Cum paulisper usum horti cujusdam habeam, non displicet herbas quasdam, ut coriandrum atque ocimum, colere ut recentissimis condimentis utar ad cenas comparandas.

IMG 1523

Ocimum, quod in horto colui, hodie miscui cum arachidibus attritis quo illevi carnem gallinaceam.

IMG 1520

Qui hortus bene custoditur, ne quis avis herbas auferat.

IMG 1524

Nam ferox monstrum numquam longe ab horto abscedit, sed ad apricum locum dormitans de avibus devorandis somniat.

IMG 1527

Placet autem posse memet alere nec semper popinas ganeasque petere, etiamsi hortum per menses aliquot solum habebo.

2017-07-06

De Hesiodi monstris

Video per epistolas electronicas rogatum esse ubinam apud antiquos auctores Hesiodus diceretur de gryphis sive gryphibus (vocabulum enim γρύψ raro apud Romanos legitur) scripsisse.

Cum nihil aliud habeam quod faciam, hic respondebo: auctorem hujus opinationis esse inter scholiasticos quærendum. Nam ad versus 801–806 Æschyli Promethei vincti inter scholia vetera hæc legimus:

τοιοῦτον μέν σοι] Τοιοῦτον μέν σοι λέγω τοῦτο ἄξιον φυλάξασθαι. ἄλλην δὲ μάθε δυσχερῆ καὶ κακίστην ὀψιν· φύλαξαι δὲ καὶ πρόσσχες μήπως ἀπέλθῃς ἔνθα εἰσὶν οἱ ἀκραγεῖς κύνες, ἤγουν οἱ γρῦπες, οἱ ἀεὶ κρώζοντες λίαν, ἢ κράζοντες· περὶ ὧν Ἡσίοδος πρῶτος ἐτερατεύσατο. φύλαξαι δὲ καὶ τὸν μουνῶπα στρατόν (ἤτοι τὸν μονόφθαλμον) τὸν Ἀριμασπόν, τὸν ἐν τοῖς ἵπποις βαίνοντα (ἤτοι τὸν πολεμικόν), οἵτινες οἰκοῦσι περὶ τὶ νᾶμα τοῦ πόρου (καὶ τοῦ ὁρισμοῦ) τοῦ Πλούτωνος. Πλούτων δέ ἐστι ποταμὸς Αἰθιοπίας· οὕτω δὲ λέγεται ἀπὸ τοῦ πολὺν ἐκεῖσε καταρρεῖν τὸν χρυσόν.

Herington, C. 1972. The Older Scholia on the Prometheus Bound. Lugduni Batavorum: Brill.

De tædio

Diu tacui, qui nihil boni nec novi referendum haberem. Hodie quoque nihil boni accidit, sed facere non possum quin animadvertam res nuper aliquatenus pejores fieri videri.

Dum ego rædam tute ac sine periculo per viam principalem moderor, custos quidam publicus, cui nulla alia videntur fuisse negotia, pone me lampadibus lucentibus appropinquavit. Qui dixit me nimis celeriter vehi. Stultus iste (et fortasse communista?) vix intellegere videtur memet numquam nimis celeriter progredi, sed alios potius homines omnes circum me nimis lente ac cunctanter tamquam testudines repere. In jus igitur ambulandum est mihi ut coram judice causam dicam. Nescio an more Ciceronis alterum quendam in foro stantem subito accusem, an more potius declamatorum philosophiam exponem parum ad rem attinentem donec judex animo confuso turbatus me absolvat.

Quoniam nihil aliud fit, imagines apponam.

fons

Æstas in regione meridionali florida est ac æstuosa (ut de nomine anni temporis facile exspectaveris).

IMG 0444

Hac in imagine animus meus depingitur.

IMG 0451

Hac in imagine animus tuus depingitur.

IMG 0454

Nescio cujus animus hic depingatur, sed manus meas abstinebo.

2017-02-12

Decem Leges Discipulorum

  1. Qui natus es fessus ideo vives ut quiescas.
  2. Diliges lectum tuum tamquam te ipsum.
  3. Quiesces interdiu, ut noctu dormias.
  4. Noli laborare. Labor enim est mors.
  5. Si quem videris quiescentem, eum adjuvabis.
  6. Laborabis minus quam poteris, et quodcumque poteris alteri delegabis.
  7. In umbra salus: nemo enim umquam mortuus est quiescendo.
  8. Labor ægritudinem affert: noli igitur juvenis mori.
  9. Si forte volueris laborare, parumper sedebis, exspectabis, videbis: sic resipisces.
  10. Si homines videris cenantes bibentesque, adibis; quodsi homines videris laborantes, abibis, ne eos turbes.

2017-01-15

De Valahfridi prælectionibus rhetoricis

Summo cum gaudio nuper didici Valahfridum illum, lampadem Germanorum eruditionis, cujus lumine non solum discipuli Monacenses sed omnium gentium studiosi ad litteras antiquas colendas adducuntur, septimam jam seriem prælectionum per rete nuperrime divulgasse. Quibus orationibus tractantur Quintiliani Institutio Oratoria, opus non solum lectu sed etiam explicatione dignissimum. Quare etiam gaudeo, quod ratione "Podcast" vulgo dicta prælectiones posse auscultari:

De arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriam

2016-12-04

De suffragiis nuper latis

Abhinc annos octo, Barca Obama factionem suam sinistram, quæ Democratica appellatur, ad tantam victoriam duxit, ut non solum ipse creatus sit præses sed socii sui etiam utramque senatus curiam adepti sint; nunc vero duo cives, Marius et Sulla, de causis disputant cladis quam nuper eadem factio, a summo magistratu senatusque curiis expulsa, passa sit, Hilaria victa et triumphantibus (ut saltem videtur) partibus dextris sive Republicanis.

Personæ: Marius, Sulla

Marius

Calamitas calamitatum nobis evenit! Novus Adolphus Hitler electus est præses! Non intellego quomodo fieri potuerit, nisi Russis speculatoribus adjuvantibus, ut tanto odio feminarum atque alienigenarum nostri cives commoverentur qui Donaldum Triumphum crearent præsidem!

Sulla

Rhetorum demagogorumque superlatio et puerilis animus videtur tenebras tibi offundisse, ne rem luce ipsa clariorem cognoveris: nam si electorum suffragia, quæ anno 2012º candidati utriusque factionis sibi paraverunt, cum his, quæ ambientibus hoc mense Decembri danda sunt, contuleris, statim videbis quibus in civitatibus Donaldus potuerit animos civium a factione sinistra allicere: videlicet in Florida, Michigania, Ohione, Pennsylvania, Visconsonia.

Marius

Consequitur igitur ut has civitates incolant homines odio erga feminas commoti.

Sulla

Immo alias causas tibi proponam, ob quas cives olim in sinistras partes procliviores sese in alteras partes contulerint.

Primum, in Florida, ubi Cubanenses (sicut Marcus Rubius et Theodoricus Crux, qui etiam candidati factionis Republicanæ olim fuerant) magnam exercent auctoritatem, Obama summam iram civibus movit cum pristinis magistratibus mitiorem sese præberet in Communistarum regimen Cubæ insulæ. Deinde civitatis magistratus senatusque, qui factionis sunt dextræ (et ejus factionis partium dexterrimarum), civium fortunas magnopere auxerant et difficultates pecuniarias, quæ ex anno 2008º vel 2009º nos omnes passi sumus, adeo superaverant ut multis quæstuosis muneribus inlatis populus cito ditesceret et Florida civitas, ut ita dicam, floreret. Quare cives ejus regionis grati voluerunt gratam suam factionem adjuvare.

Dein vero in aliis illis civitatibus antea in factionem sinistram pronioribus, videlicet in iis, ubi olim industria rerum mechanicarum viguerat et factio Democratica opifices tuebatur, robigo potius quam aureum lucrum nunc hæret. Dum in montibus carbo effodiebatur et in vim electricam parandam comburebatur, dum in urbibus autorædæ aliæque machinæ fabricabantur, dum factio sinistra videbatur populum sudore velatum a pallidis avarisque argentariis defendere, non sine causa cives suffragia sua partibus Democraticis promittebant. Nunc vero Sinenses omnium faciunt, nisi quod argentarii lucrum adhuc sibi vindicant, et plebs zonæ robiginosæ (ut hæ civitates nunc vocitantur propter machinas urbesque robigine obrutas) sine munere, sine pecunia, sine defensore, sine ulla spe derelicta summopere cupit honesto labore panem cottidianum denuo merere. Obama nil promitterat nisi novis fœderibus, sicut illo Transpacifico ab Hilaria non solum laudato sed etiam pacto, suam factionem effecturam ut lucrum Sinensibus mitteretur; Hilaria potius carbonariis promisit semet illis omnem quæstum ablaturam. Ex altera parte Donaldus promisit sese effecturum ut cives Americani denuo pro mercede laboraturi essent, ut non Sinenses sed sui haberent quibus viverent, ut ipse suam patriam aliis terris anteponeret. Num putas pauperes aliud velle audire?

Marius

Certe oportet eos, qui quidem virtutem ament, audire velle feminam factum iri ducem.

Sulla

De nullo alio argumento sæpius dicebat Hilaria. Sed oblita est illa vocum illarum quattuor, quibus anno 1992º electus est præeses maritus suus Guillielmus Clinton: "Ego tuum dolorem sentio." Qui tunc uni feminæ de difficultatibus pecuniariis percontanti respondebat, sed unicuique civi alloqui videbatur. Cives enim Americani nihil cupidius volunt quam ut honesto labore satis pecuniæ sibi mereant ut familias suas alant: id intellexit Guillielmus maritus, ejusdemque oblita est Hilaria uxor. Quare de semet potius loquebatur et istam acclamationem, qua nulla stultior perniciosiorque fuerat, promovebat: "Ego cum illa." Quæ scripta est in tunicis, in tabulis, in præeconiis omnibus. Facillime retorsit Donaldus, adversariam velle fautoribus dictitare semet ipsos cum illa stare, se vero candidatum dicere solere sese stare cum suis concivibus. Illa de se orabat, ille de civibus.

Sed, quo latius dicam, per totum certamen Hilaria contionabatur de se, quis esset, et quotienscumque cives sermone tractabat, dicebat qui essent: eos Æthiopes esse, eos feminas esse, eos alienigenas esse. Sic populus dividebatur secundum præcepta "identitatis," quæ vox (etiamsi parum Latina) in pretio nunc habetur. Donaldus potius loquebatur de muneribus, de pecunia, de rebus desideratis ac recuperandis, quam de hominibus. Illa invidiam aliorum accendebat, ille spem rerum futurarum. Quod Obama et Guillielmus Clinton cognoverant, nempe spes in rebus nostris civilibus maxime pollere, eo etiam usus est Donaldus: sed Hilaria freta est invidia.

Marius

Sed quæ promittebat Donaldus, dubito an eadem exsequi possit.

Sulla

At de hac re jamdudum cogitaverunt consiliarii Donaldi, ut Stephanus Bannon, qui censet factionem dextram posse quinquaginti annos rempublicam gubernare, dummodo ea, quæ promissa sint, exsequantur. Res enim eo nunc perveniunt, ut factio Republicana possit diu regere si bene de civibus mereatur: id quod civibus erat exoptandum. Enitentur igitur homines in re publica versantes ut pro populo negotia civilia gerant. At ex altera parte factio devicta, quæ nunc non solum e summo magistratu expulsa sed etiam in utraque senatus cura deminuta et in plerisque civitatibus, quæ suos quæque habet senatus magistratusque, expugnata, molietur plebem sibi conciliare: et frustra, quia factio ista sinistra sicut sua candidata nunc nescit nisi populum in genera, in sexus, in greges dividere secundum præcepta quæ "identitaraia" vocitantur, et quasi bellum civile inter cives suscitare. Nesciunt enim duces istius factionis id quod potentissimum est in rebus civilibus: videlicet civium felicitatem de spe pecuniæ merendæ, et suffragia civium de civium felicitate pendere.