Documenta Utilia

Praelectiones Valahfridi Stroh, in formam "podcast" dictam redditae

Valahfridus Stroh, qua est doctrina et peritia, septem series Latine habuit orationum, quas Katharina Kagerer, qua est diligentia, aliique in reti universali benigne condiderunt ad omnium usum discipulorum et litterarum amatorum. Infra invenies eas series praelectionum in XML formam redditas, quibus documentis nactus facilius poteris omnes orationes instrumentis "iPod" vel "iPad" nuncupatis, necnon aliis ordinatrorum generibus, fretus audire.

De eloquentiae Graecae et Romanae historia

De historia litterarum Latinarum

De Latinae linguae pronuntiatione

De Senecae tragoediis

De Graecorum Romanorumque poesi amatoria

De Romanorum studiis philosophicis

De arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriam



Tabulae Chorographicae et Geographicae



Index Paginarum, in quibus Commentarii Latine Scripti Reperiuntur

1 comment:

  1. Anonymous5/6/15 14:03

    Christina Widmann Nemini s.p.d.
    Gratias maximas tibi ago propter praelectiones quas faciles aditu rettulisti.
    Cura ut valeas!

    ReplyDelete