2016-05-22

Conor nonnulla, quæ ob angustias temporis pratermisi, nunc legere cum dormire neqeam. Conor etiam solatium invenire in vino. Itaque quasdam breviores annotatiunculas hic congessi.

Nonnulli Hispani brevissimas fabulas composuerunt, quas vocant "micronarrationes.” Memini tales fabulas apud Sinenses appellari 一袋烟小说 sive fabulas quæ legi possunt intra breve illud spatium temporis quo fumus unius fistulæ nicotianæ penitus exhauritur. Quibus dictis, nunc irem fistulas emptum ut more Sinico breves quasdam fabulas una cum fumo tabacino sumam: sed aliquis rogavit ne quid tam nocivam agerem. Insolitum hoc: nam plerique amici nil curant utrum fumum bibam necne. Tam propter novitatem monitus quam dignitatem monentis, præcepto pareo: itaque fabularum magnitudinem non metiar ratione Sinica. Ut verum confitear, volo fumum iterum gustare: sed ea voluptate facile capienda malo præcepta mihi mandata, quamvis difficiliora, sequi: nam data sunt ab homine cujus sententiam maximi æstimo.

Iconoclastes scripsit de aqua et vi quæ Coriolis dicitur. Quæ scripta sunt, falsa etiam sunt: vis enim Coriolis minima est, nec potest nisi magnas tempestates, quæ permulta milia passuum tendunt, vertere.

Singapurensis quædam, quæ nuper cœpit Latine scribere, de ludis latrunculorum aliquid lepidum composuit. Quod ad memoriam vocat aliquid oblivione diu obrutum, quod forsitan olim narrem. Ne hujus rei iterum obliviscar, ebrio videtur hæc annotatio apponenda, quamquam dubito an mane etiam has breves me scripsisse meminerim.

Eadem puella videtur æstimare Fruticem sive Bush ejus nomine primum olim aliquid fecisse laude dignum propter finem in bellum "frigidum” (ut ajunt) positum. Adfuit ille tunc. Nescio an ullis rebus interfuerit. Immo magis memorandus videtur propter bellum, quod in Chaldæos gessit, et quod filius ejus post decem annos rursus suscepit.

2016-05-19

De ultimis quæstionibus Tarsiæ

Nonnullis studium movisse atque hodie movere videntur quæstiones, quas Tarsia Apollonio posuit in Historia illustris illius Tyrii.

Sunt enim qui velint fabulas subaudire a Flavio Josepho narratas, in quibus Εἴρωμος rex Tyrius et Σολόμην filius τοῦ Δαυίδης inter se certabant aenigmatibus proponendis respondendisque, tam pro pecunia sponsa quam ad regiam sapientiam demonstrandam. Quod certe convenit cum initio Historiæ, in quibus capitulis Antiochus rex crudelis Antiochiæ civitatis quæstionem alteram proposuit: nam Hierosolyma excisa Judæisque dispersis, præcipua et principalis urbs Syriæ fuit Antiochia.

At ipsis in ænigmatibus est quædam ratio et ordo: permulta enim ad vitam Apollonii spectare habentur, et quæ minus facile sic intelleguntur etiam desunt alteri recensioni sive redactioni, quæ RB dicitur.  Suspicor autem ipse, qui libenter credam multa in illa Historia neque ad Christianos neque ad Isidem (quam GAA Kortekaas, homo nonnumquam in scriptis insanus, perdite amavisse atque in annotationes ad Historiam sine justa causa inseruisse) pertinere, sed potius ad philosophiam Platonicam et eam quæ Neo-Platonica dicitur.  Sic etiam de ultimis quæstionibus:

  1. Nulla mihi certa est, nulla est peregrina figura.
    Fulgor inest intus radianti luce coruscus,
    Qui nihil ostendit, nisi si quid viderit ante.
  2. Quattuor aequales currunt ex arte sorores
    Sic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus.
    Cum prope sint pariter, non se pertingere possunt.
  3. Nos sumus, ad caelum quae scandimus alta petentes
    Concordi fabrica quas unus conserit ordo.
    Quicumque alta petunt, per nos comitantur ad auras.

Primum enim ænigma describit speculum, quo apud Platonem in undecimo Reipublicæ utitur δημιουργὸς qui omnia omnium artificum facit necnon omnia e terra oriunda et animantia omnia, tum alia cum semet ipsum, immo etiam terram ipsam facit et cælum et deos et omnia quæ in cælo et apud inferos reperiuntur.  Deinde rotæ ad memoriam vocant aurigam animæ, quam in Phædro legimus equis nigro atque albo trahi.  Postremum scala, quam Kortekaas ad somnium Jacobi refert, potius quærenda videtur in Symposio: nam Socrates voce Diotimæ usus περὶ τῶν τοῦ ἔρωτος ἐπαναβασμῶν sive de gradibus amoris allegorice disseruit.  Ob allegoriam, quo genere scribendi gaudebat Plato, notissimi sunt hi loci tres: quare miror Kortekaan, ut qui commentarium suum nullam ob aliam causam scripsisse videretur quam ut identidem decantaret fundamenta Historiae Apollonii esse Græca, nullam mentionem fecisse horum operum Platonicorum, cum Tarsiæ ænigmata tractaret.

2016-05-15

Nuntii Latini 2016-5-14


Check this out on Chirbit


Dilma Rousseff, præses Brasiliensium, est ab honoribus officiisque publicis amota dum rea fit reipublicae male gerendae. Pristinus porro praeses, Ludovicus Lula da Silva, adhuc reus est pecuniae acceptae, sicut etiam sunt plurimi senatores variarum factionum. Incertum est an ulli magistratus senatoresve Brasilienses restent, in quos nulla ejusmodi quaestio habeatur. Negant speculatores Americani se quidquam fecisse nisi recumbere et spectaculo frui. Michael Temer, Dilmae legatus, qui pro tempore summum magistratum gerit, ludibrio a nonnullis habetur propter ejus usum sermonis Latini, quia epistolam anno bismillesimo quinto decimo exeunte Dilmae misit cujus initium fuit, “Verba volant, scripta manent.” Non liquet quis futurus sit moderator reipublicae Brasiliensium mense Augusto, quo Olympia celebrentur, si amphitheatra aliaque omnia necessaria sint in tempore parata.

Nicolaus Maduro, tyrannus Venetiolanorum, decrevit res sui regiminis in summum discrimen venisse. Nam propter consilia ejus ad favorem populi sibi devincendum, populo jam desunt cibi, medicina, vis electrica; et nummi Venetiolani hodie vix millesimam partem ejus valoris retinent, quem anno bismillesimo decimo habuerunt. Desunt porro etiam pax et salus. In culpam Nicolaus Maduro more solito vocavit Americanos, quorum speculatores negant necesse fuisse sibi quidquam agere, nisi sinere Nicolaum ipsum omnia perdere.

In Argentina, Cristina Fernandez Kirchner, pristina præses, accusata est reipublicae male gerendae. Fertur enim conata esse valorem nummorum roborare opibus publicis pretio nimis deminuto vendendis.

Senatus Hungarorum censuit ut mense Septembri vel mense Octobri populus rogaretur an cuperet Bruxellenses toti Europæ præfectos edicto imperare ut alienigenæ in Hungariam, injussu senatūs Hungarorum, inducerentur. Proposuerunt autem Bruxellenses multam ducentenorum et quinquagenorum milium nummorum in respublicas Europæas dicendam, quæ quidem recusarent quominus advenas sibi mandatos exciperent. In dubio manet utrum Hungaria respublica una decretis regiminis totius Europæi, an potius Europæa solidaritas, quæ dicitur, voluntati populi sit anteponenda.

Die Iovis Franciscus Pontifex Maximus dixit utile sibi saltem videri quæstionem instituere qua disceptaretur an forsitan olim liceret feminis fieri diaconis quæ quibusdam muneribus sacris fungerentur, id est contiones coram fidelibus haberent et aqua lustrali infantes abluerent, necnon vocem haberent in quibusdam rebus decernendis. Quod fertur legibus adversari Ecclesiæ tralaticiis, quibus interdicitur ne quis talia faciat nisi mentulatus. Franciscus etiam dixit Europam, olim terram humanistarum et propugnatricem iuris humani et popularis potestatis et libertatis, terram poetarum, philosophorum, artificum, cantatorum, virorum feminarumque litterarum, nunc vero videri defessam, itaque debere se patefacere advenis.

2016-05-08

Decursus rerum æstivarum

Mense Maio

10 - Eurovisionis certamen primum celebrabitur
12 - Eurovisionis certamen secundum celebrabitur
14 - Eurovisionis certamen ultimum celebrabitur
15 - Omnes jam obliti erunt victoris et carminis “optimi” (quod revera vix dignum auditu fuerit)

Mense Junio

23 - more populari Britanni (qui in Eurovisionis certamine ultimum locum obtinuerint) decernent utrum velint Europæi manere necne
24 - more solito magistratus Britanni et totius Europæ agent quodcumque volent, suffragiis civium Britannorum rejectis

Mense Julio

20 - Græci mirum in modum non poterunt ingentem pecuniam Europæis rependere, quam annis præteritis mutuati sunt, nisi Christina Lagarde eis succurrerit: id quod argentaria illa præclara jam negat se acturum, nisi Germani debita quædam demiserint et Græci sumptus quosdam resciderint, ea quæ nec Germani nec Græci ante Kalendas Græcas acturi esse videantur. Fieri potest ut ultimo articulo temporis suffragia more populari ante ferantur, quam proximo die senatus omnino aliter censeat quam populus et austeritatem amplectetur: sed ad has festivitates celebrandas nullum diem reperio jam prænotatum.