2016-02-27

De tribus virtutum generibus in Historia Apollonii

Multos jam annos inter fabulas dilectissimas numero eam, quam M. Welserus olim dixerat lectori aptam parato “gemmas ex stercore legere”: videlicet Historiam Apollonii regis Tyrii. Quam iterum ob causas quasdam lego: unde gemmas lego, ut fit quotienscumque eam historiam evolvo.

Insolita nonnumquam dicitur fabula esse, quod similibus in Græcorum fabulis soleat esse juvenis, qui virginem videat, adamet, petat, per casus varios sequatur, in matrimonium tandem ducat: sed Apollonius noster ad Antiochiam civitatem delatus virginem inveniat sibi denegatam a patre monstruoso, neque ad matrimonium pervenire possit. Qua in fabulae parte nullus πρωταγωνιστής, ut Græci dicere solent, videtur Apollonius, quippe qui secundas agat partes juxta regis deformitatem, neque possumus nos lectores multum de principis ingenio moribusque discere nisi quod compertum habemus eum non satis stultum esse qui a regis ministro capiatur. Nobilem esse principem, largum liberalemque satis ut benevolentiam Tarsiensium captet et proscriptus persecutorem effugiat, etiam patet. Sed ῥητορικὴ sive ars oratoria, quam penes sunt rationes morum explicandorum, poscit ut qualis sit Apollonius fusius explicetur quo vividior nobis haec persona videatur.

Et longe vividior depingitur Apollonius Pentapoli, apud Archistratem regem: immo quasi nova fabula tunc narrari videtur, post primam tempestatem maritimam, qua “Ipse tridente suo Neptunus spargit harenas.” Quæ insequuntur, velim suspicari sic esse ficta ut mores principis aliorumque nobis ostendant secundum præcepta oratoria.

Primum enim nudus et solus Apollonius invenit senem pauperem piscatorem, qui lacrimis precibusque Apollonii commotus omnia quæ potest cum principe partitur, hac lege, ut, si deo adnuente natalibus suis redditus fuerit, piscatoris meminerit. Hæc omnia ad fortunam sive τύχην spectant: ex altera parte, si quis vestibus, divitiis, amicis, omnibus rebus sibi externis denudatus recte se gesserit, tunc ea quae necessaria sunt, is inveniet; atque ex altera parte videmus piscatorem, qui non nisi fortuna favente ex mari habet quo vivat, de adversa et secunda fortuna loquentem.

Deinde ad civitatem profectus Apollonius in palæstram se confert, ubi corporis sive τοῦ σώματος virtutes demonstrantur. Nec parem sibi invenit inter singulos exercentes, nisi regem ipsum (quamvis senem) corpore fortem, unum cui comparandus est Apollonius. Ibi etiam propter corporis virtutes officiaque corporea princeps egenus ad cenam regiam invitatur.

Postremum in cena Archistratis virtutes animi sive ψυχῆς deprehenduntur. Prudentia enim regis convivas, qui Apollonium invidiæ calumniantur, reprehendit; et filia regis dulcis et sapiens jubetur justitiam observare in liberalitate ostendenda. Illa, ut cui nec modestia nec fortitudo desit, verecundissimo sermone colloquitur cum ignoto hospite. Neque ipse Apollonius deficit a virtutibus nobilibus: qui non solum gratum se præbet hospitem sed etiam Musarum artium adeo peritum ut filia regis (quam jam diximus prudentem) in amorem ejus incidat infinitum.

Hæc tria genera virtutum—videlicet τῆς τύχης, τοῦ σώματος, τῆς ψυχῆς—etiam legimus in præceptis artis inventionis, qua docemur vel vitas vel ἐγκώμια sive laudes componere. Nam illa ars non ad res gestas more historicorum recitandas spectat sed ad hominum mores potius illustrandos, unde lector percipiat quemadmodum sese gerere debeat nobilis.

2016-02-14

De Roberti Turneri Encomio debiti

Hoc encomium puto hodie exscribendum et lectoribus offerendum, non solum propter validam quandam affinitatem, qua argumentum vetustæ hujus laudis cum Europa nostro sæculo ære alieno obruta conjunctum esse videtur, sed etiam propter Divum Valentinum, cuius hodie celebratur patrocinium amoris, quem auctor noster demonstrat eum mutuum debitorum complexum esse quo omnis natura rerum cohæreat.


Roberti Turneri
Paradoxon
sive Encomium Debiti

Melius est debere, quam non debere.

Alcibiades in suo symposio, Socratem dum vellet colore vero vivoque exprimere, eum Pharmacopœi pyxidem dixit: pyxidem certe, extra si videas, intus si penetres. Vidistis enim Pharmacopœi officinam pyxide undique instructam, et pyxide, quæ præ se ferebat Harpyias, Satyros, hædos reptantes, cervos alatos, anseres cum frenis, alia monstra: quæ prius rideas, quam videas. At intus si penetres, erit quod quæras; quæris? erit quod ames; amas? erit quæ emas ingenti pretio, lautas scilicet res: balsamum, ammomum, zebetum, ambram,[1] muscum, alia, quæ servant sanum, sanant ægrotum.[2] Ad hanc normam exigebat hominum, extra si exanimes: at intus si judices principem hominum, quo nihil vidit vel schola nitidius, vel mundus divinius.

Quorsum ista? ut me purgem prius, quam peccem. Nam cum hoc tempore pessimæ quoque res vincant optimas: sensus intellectum, potus cerebrum, oculus visum; volo afferre paradoxon, quo nihil ne Stoa quidem audivit implicatius—scilicet, Melius esse debere, quam non debere. Stupetis? vel desinite stupere meum paradoxon, vel incipite stupere Pharmacopœi pyxidem extra monstrosam, intus pulchram; extra falsam, intus veram; extram dubiam, intus certam et ad normam Socratis penitus depictam. Date mihi quæso hanc operam, ut me legatis. Ego vobis vicissim dabo illam operam optimam: ut vos omnes beem.

Omnes si estis felices, estis debitores. Cum infelicibus nihil mihi hodie nec unquam erit, si potero cavere.

Ordiar ab ovo, ut concotio sit facilior. Homo natus est non sibi, sed aliis, aliis etiam canibus et bobus—ne putetis fortasse tantum patriam, parentes, amicos, cum Cicerone. Siquidem Deus homines ea lege finxit: ut quemadmodum ignis non se, sed alios splendore suo et ardore complet: sic homo quicquid habet genii, ingenii, moris, amoris, aliis habeat æque ac sibi: immo, si heros velit esse, aliis magis quam sibi. Id homo si non sciat sua ipse mentis luce, corporis illa fabrica pulchre sciteque a natura divino quodam ordine expressa facile docebit, clara docebit. Siquidem animo illæ sunt partes ut corpus vegetet, corpori hæ ut animum sustentet, utrique æque plures ut alter alterum muto quodam fotu et subsidio tueantur, si velit aut illud vivere aut hic moveri. Hoc quid aliud est, quam mutuum debitorem, corpus animæ, animum corpori, omnia omnibus?

At ista non videntur: Male philosophus es, qui vis videre. Tamen ut istud etiam tibi dem, vide in membris tuis ipsam veritatem. Oculus videt pedi, pes stat manui, manus tangit ori, os edit stomacho, stomachus digerit corpori redditque a singulis quod det, tanto ordine, tam arcta lege, tam certo tempore, ut videamus Deum aut nolle hominem esse, aut velle esse debitorem in omnibus partibus, non in singulis tantum.

Hæ res tanti apud me sunt, ut cui velim serio esse amicus, illi certe velim esse debitor. Siquidem pecuniam cum reddo, quanta voluptas? Major re, liquidior fructu, perfectior cumulo, quam illa Alchemistarum de stanno mutato in argentum, cupro in aurum. Hi enim non putant omnino se inventuros, quod quærunt; si invenerint, extra se sunt præ gaudio. Sic debitores, si accipiant quod difficulter se accepturos sperabant, ita exultant et gaudio quasi triumphant, ut lætitia patris de filio servato, præ hac, nulla sit. Deus ex nihilo nos finxit tantumne? Etiam de nihilo homines nihili redemit, tamque arcte sibi devinxit ut simus mente et lingua indigni, si putemus nos posse aut mente parere aut lingua edere gratias huic beneficio pares. Debitores ergo esse Christo debemus velle, nisi velimus esse in Christum impii. Videtur pars quædam divinitatis gerere in se formam Christi, nec verius nec melius geres, quam si, ut Christus sibi omnes, sic nos nobis plurimos faciamus creditores.

Esse creditorem, quanta res supra hominem, ut leviter dicam. Qui enim debitor est, id huic proprium: habere pro se omnes ad Deum supplices. Scribunt de servis Gallicis, qui erant eodem quo domini tumulo contecti: totos annos posuisse in precibus pro salute dominorum. Ad hanc normam formo creditores. Sudant, algent, orant, flent, rident suis debitoribus, quia hi illis timent (plus enim illis est pecunia quam vita) ne creditum amittatur. Moriuntur, illi his vivunt: ut esse debitorem sit esse dominum, si rem exigamus ad veritatis libellum. Boni verbi sint mihi testes mali: usurarii Galli, qui, quod frumenti pretium minueretur, litteras se fecerunt longas: malueruntque mori, quam vitæ suæ aliquam felicitatem communicare aliis. Quanto igitur carior illis pecunia quam vita, tanto contentius pro debitoribus orant: non tam sibi ut diu vivant, quam ut illis vivant feste et utiliter. Solvendo qui non est, creditori quid obligetur?

Debitores ergo honorandi sunt, quid non honorandi? Perpendite qua voluptate dum vident ad se venientes creditores tam humiles, tam obsequentes, tam reverenter usque ad genua supplices, ut nihil magis antiqui Romani laudi ducebant maximæ prensari. Nullus nullius ordinis Romæ majori humanitatis specie prensabatur, quam a creditore debitor. Creditores laudant ut lædant, quanquam dum lædunt titillant omnemque quærunt viam qua objiciant debitori versuram, id est, copiam augendæ, non dico rei sed felicitatis ipsius.

Dic mihi Melibœe, quid jam in debitorem vitii aut convitii? Si dicas vitium, contra est Deus: Mutuum date nihil ex eo sperantes. Si convitium: Facite, inquit Christus, amicos, id est, facite vobis debitores, de Mammona iniquitatis.

Tolle mihi quæso ex naturæ orbe debitores: quos vero reliquos? miseros omnes qui non habent, cui credant. Immo istud debere, videtur habere certam affinitatem quandam cum cælo, cum terra reliquisque elementis, in quibus tanta est concordia, tantus amor, ut terra non velit esse sine reliquis, non reliqua sine terra. Ex quo facile colligere est, ut vitam nostram cibo, potu, et aëre; ita naturam humanam mutuo debito sustineri.

Nec anima hujus universi, quæ secundum Academicos omnes res animat, sine debito suam obire functionem potest. Nam si cogitemus mente ideam mundi extra debitum, nihil præter odium, invidiam, turbam cogitabimus. Mente pingamus Metrodori mundum, Jovis luctam cum Saturno: nullus usus siderum, nulla intelligentiæ vis, nulla necessitudo elementis cum elemento, Solis cum Luna, Deorum cum dæmonibus, aliarum rerum cum aliis— quid non fœdi, tætri, abjecti objiciunt menti tuæ oculo? Ubi non est aut mutui datio aut accepti redditio, introducitur chaos, illud magnum non magnum, in quo omnia et nulla, et ideo nulla quia omnia. Quid exclamo, confusionem? Satis dixi, qui dixi “chaos.” Mutuum ergo et debitum debemus ponere, ut ponamus mundum vere mundum ob ornatum et cum ornatu. Stellæ quidem pulchræ, sed sine opera Solis fœdæ; terra fructuosa, sed sine subsidio aquæ monstrosa; æstas amœna, sed sine temperatione elementorum pestilens. Nihil est in hac machinæ magnæ molitione aut magnum aut pulchrum, nisi accipiat ab aliis quo sit magnum, et det aliis quo sint pulchra.

Miror antiquitatem superstitionis vel matrem vel alumnam, quæ solem, cælum, solum, immo beluas consecrarit, tam fuisse hebetem et plumbeam ut nullam debito et mutuo divinitatem tribuerit. Nam si aliæ res divæ putarentur quod utiles, cur non debitum in illo cæli solio locatum? Debitum, inquam, cujus vi vivit quicquid vivit, floret quicquid floret, splendescit quicqud splendescit! Quamquam sint aliæ res, aut possint esse, non constrictæ ipsæ inter se mutui debitique jure divino: homo vero non debitor, quamdiu stabit? Quid? Stabit? Cum dicto cadit, siquidem hominem tollimus, si tollimus amorem. Amor vult debere, immo debet debere.[3] Sed fingis hominem sine aut debito amoris aut amore debiti. Quod monstrum! Neget caput oculo pedem,[4] oculi pedi visum, pes corpori statum: levicula ista præ ut alia, manus ori, os stomacho, aliæ partes aliis negent quam debent functionem, quo ibit homo? In fumum et cinerem parentes suos: nec ullus hinc Æsculapius eum in lucem unquam revocaverit.

At in mundo si debeant res rebus ex illo mutuo complexu, existet id quod miramur, non ornatum modo, sed firmum et æquum. Inter zonas, cælos, cælorumque motiones quis amoris complexus? Debitus iste. Nam si tollis, ipsos cælos tollis: elementa cum elementis tam arcte cohærent, ut elementa sibi invicem videantur alimenta. Dissolve hunc nodum. Non potes certe, nisi una dissolvas magnam hanc rerum machinam.

Rerum inter se hæc concordia debita dat mundo deos onustos: Bacchum vino, Cererem frumento, Floram herba, Pomonam fructu. Certe, si quantum alter alteri debet, tantum quisque redderet, rediret nobis Saturni illud sæculum aureum, in quo non essent aurum, argentum, alia, illud meum, hoc tuum, sed omnia omnium, prout necessitas judex aut index.

Facessant Persæ, qui infamiam putant debere, facessant Ulpianus, Modestinus, alii minuti ut juris sic pecuniæ aucupes, qui volunt in debito esse speciem quandam servitutis. Debeo ego semperque debere volo. Cui? Minimus maximo. Cui? Servus domino. Cui? Cliens serenissimo principi Ernesto, qui quantum a Deo homo, tantum aliis hominibus suis quasi Deus largitur. Aliis quid et quantum debeo? Quod caritas quasi legem jubet proximo me, quantum mei permittit aut pietas in Deum, aut Reverentia in Ernestum. O felicem me, omnia debitorem.


Annotationes
  1. ambram] Nemo est quin sciat duas esse ambras: videlicet alteram rem terrenam, lautam, caram, in Pharmacopœi pyxide reconditam, ingenti pretio emendam, quæ, ut monet auctor noster, servet sanum et sanet ægrotum; sed etiam alteram vim cælestem quæ nullo pretio aut vendi aut emi possit, et quæ felici, cui contingat, tam sanet animum quam animam servet.  ↩
  2. sanant ægrotum] Usque ad hæc verba, fere eadem legere potes apud Athanasium Kircherum (1602–80) in Parænesi ad tyrones mathematicos. Robertus Turner mortuus est 24º die Novembris mensis anno 1599º: itaque patet Kircherum et Turneri encomium legisse et locum inde sumpsisse (sive furatum esse).  ↩
  3. debere] In Dornavii Amphitheatro Sapientiæ Joco-Seriæ, libro errorum pleno, false legitur timere,; quo nullum typographi mendum magis displicuit.  ↩
  4. caput oculo pedem] Sic in omnibus codicibus: sed difficile est sensum hujus caput oculo pedem; capere: quomodo negat caput pedem oculo?  ↩

De Carneadis Injustitiæ Encomio

Aliquid non illepidum repperi, quod videbatur hic exscribendum.

Carneadis Injustitiæ Encomium apud Lactantium Inst. 5.17

Carneadis disputationis summæ hæc fuit:

Jura sibi homines pro utilitate sanxisse, scilicet varia pro moribus, et apud eos pro temporibus sæpe mutata; jus autem naturale esse nullum. Omnes et homines et animantes alias ad utilitates suas, natura ducente, ferri. Proinde aut nullam esse justitiam, aut si sit aliqua, summam esse stultitiam, quoniam sibi noceret alienis commodis consulens.

Et inferebant hæc argumenta:

Omnibus populis qui florerent imperio, et Romanis quoque ipsis qui totius orbis potirentur, si justi velint esse—hoc est, si aliena restituant—ad casas esse redeundum et in necessitate ac miseriis jacendum.

Tum omissis communibus ad propria veniebat:

"Bonus vir," inquit, "si habeat servum fugitivum vel domum insalubrem ac pestilentem, quæ vitia solus sciat, et ideo præscribat, ut vendat: utrumqne profitebitur fugitivum servum ac pestilentem domum se vendere, an celabit emptorem? Si profitebitur emptori fugitivum esse, bonus quidem, quia non fallet. Sed tamen stultus judicabitur, quia vel parvo vendet, vel omnino non vendet. Si celaverit, erit quidem sapiens, quia re consulet, sed idem malus quia fallet.

"Rursus si reperiat aliquem, qui aurichalcum se putet vendere, cum sit illud aurum, aut plumbum cum sit argentum: tacebitne ut id parvo emat an id indicabit ut magno? Stultum plane videtur emere malle magno."

Unde intelligi volebat: et eum, qui sit justus ac bonus, stultum esse, et eum, qui sapiens, malum. Et tamen sine pernicie fieri posse, ut sint homines pauperitate contenti.

Transibit ergo ad maiora in quibus nemo potest sine periculo vitæ justus esse. Dicebat enim nempe:

"Justitia est hominem non occidere, alienum prorsus non attingere. Quid ergo justus faciet, si forte naufragium fecerit, et aliquis imbecillior viribus tabulam ceperit: nonne illum a tabula deturbabit ut ipse conscendat, eaque nixus evadat? Cum maxime sit nullus medio mari testis! Si sapiens est, faciet: ipsi enim pereundum est, nisi fecerit. Si autem mari maluerit, quam manus inferre alteri, jam vero justus est, sed stultus est qui vitæ suæ non parcat, dum parcit alienæ."

"Item si, acie suorum fusa, hostes insequi ceperint, et justus ille nactus fuerit aliquem saucium equo insidentem: ei ne parcet ut ipse occidatur, an dejiciet ex equo ut ipse possit hostem effugere? Quod si fecerit, sapiens, sed idem malus. Si non fecerit, justus, sed idem stultus sit necesse est."

Ita ergo justitiam—cum in duas partes divisisset, alteram civilem esse dicens, alteram naturalem—utramque subvertit: quod illa civilis sapientia sit quidem, sed justitia non sit; naturalis autem illa justitia sit quidem, sed non sit sapientia.

Arguta hæc plane et venenata sunt, et quæ M. Tullius non potuerit refellere. Nam cum faciat Lælium Furio respondentem proque justitia dicentem, irrefutata hæc tanquam foveam est prætergressus, ut videatur idem Lælius non naturalem, quæ in stultitiæ crimen venerat, sed illam civilem defendisse justitiam, quam Furius sapientiam quidem esse concesserat, sed injustam.