2016-01-30

De fabella televisifica "Occupata" inscripta

Mirum invenimus spectaculum televisificum et Norvegicum, quod Okkupert (sive Occupata) inscribitur. Ad illud genus fabularum pertinet, in quibus tractantur negotia civitatum et hypocrisis illorum, qui tyrannorum ac fortium virorum partes in scaena mundi agunt. Nam quid aliud est homo publicus, quam histrio atque ὑποκριτής? Eiusdem farinae sunt nota illa spectacula tam Britannica quam Americana, quae House of Cards (sive Domus chartarum) vocantur, et plurima alia quae fere omnibus in terris plus minusve liberis aguntur.

Talibus in spectaculis, ut in tragoediis antiquis, res gravis et certo fine non carens imitatur potius quam narratur, nec fabulae deest sermo gravibus viris dignus vel etiam nonnulla arte ornatus. Aliter autem atque in tragoediis nulla oracula consuluntur, nullae virgines immolantur, nulli privigni a novercis necantur: sed inter praepotentium inimicitias mendaciaque infinita cives honesti miserias tragicis saeviores patiuntur.

Itaque verisimiles videntur hae fabulae, nisi quod uno et communi afficiuntur vitio: nam non tam ingeniosi sunt veri illi homines, qui more populari electi populum irrumant, quam depinguntur hi ficti, qui in fabulis televisificis cum Romanos tum Byzantinos superant calliditate. Quod in Occupata fabula paene ab initio patet: nam theatrum mundi plenum videtur nimii ingenii. Ut fabula agatur, primum auditoribus accipiendum est Americanos potuisse iugum excutere Saudorum et Sinorum et sine petroleo aliisque alienis mercibus vivere, ut (id quod iamdudum in votis Americanorum erat) intra suos fines recederent et reliquas gentes iuberent aut semet ipsas tueri aut in cruce corvos pascere—sed sine Americanis; nunc vero scimus haec, quamvis ab civibus Americanis exoptata, per magistratus ambitiosos et argentarios avaros non licere. Deinde in fabula, et quod omnem fidem superat, Bruxellenses, qui tamquam peritissimi piratae Europam confoederatam praedari demonstrantur, cum Russis conspirant ut Norvegiam Norvegis insciis tacite capiant: videmus vero cotidie in actis diurnis veros Bruxellenses, ut qui more nautarum rhomio flagellis sodomiae deditorum sub gubernaculo reipublicae dormiant, gentes Europaeas non consulto sed casu evertere et nihil tacite agere posse.

Propter idem vitium solent Americani de speculatoribus suis per rete universale bacchantibus ridere: nam etiamsi omnes omnium civium epistolae electronicae legantur et omnia colloquia telephonica auscultentur, nihilominus magistratus Americani nesciunt ea intellegere, quae speculatores expiscantur.

At cum mentionem de Norvegis fecerimus, non absonum videtur etiam alteram rem Borealem referre, quae in actis diurnis legitur: nam austeritatis promovendae gratia censuerunt magistratus Finnorum mille professorum et aliorum, qui apud studiorum universitatem Helsinkiensem munera fungerentur, dimittendum. Ad Finnos hoc anno etiam advenerunt plus triginta milia "profugorum," ut vocantur alienigenae qui non ad vicinos pacem petitum sed ad divitias longissime remotas, tamquam muscae ad lac, se conferunt; qui publico impenso vivent studiis universitariis abrogatis. Nam pecunia, quae austeritate conservatur, est alicubi effundenda, ne respublica nimia vi pecuniae onerata sub fluctibus prosperitatis mergatur.

Equidem nonnumquam meditor de vita publica agenda: nam existimo me non minus male quam magistratus senatoresque, qui nobis nunc sunt, posse omnia concacare.

2016-01-23

De arte medica


De hypozoniis

Cum Rosa apud Twitter mentionem fecisset περὶ τῶν ὑποζωνίων, litteras Græcas perlustravi ut exempla huius vocabuli invenirem. Lexicographus enim umbraticus quidam, cui numquam contigisse videtur ut τὴν παρθενίην ζώνην λύσειε itaque nescivit quid "sub zona" quærendum latitare, voluit pro gunna (voce olim apud Anglos usitata) sive "gonna" dicere ὑποζώνιον diminuativum ab eo, quod est ὑποζώνη.

At apud auctores Græcos id ὑποζώνιον legimus non nisi semel, et nomen est adjectivum. Nam Joannes Laurentius Lydus Philadelphus in libro De magistratibus populi Romani hæc scripsit:

σῖκαν δὲ τὸ ὑποζώνιον ξίφος Ῥωμαῖοι καλοῦσιν, ἐξ οὗ σικαρίους τοὺς κρεουργούς…

Quæ verba Latine reddi possunt:

"Sicam" autem gladium, qui sub cingulo geritur, Romani vocant, unde "sicarios" carnifices…

Nunc igitur quærenda videtur femina sub cingulo armata…

2016-01-04

Varia de specioso errore rerum naturae

In principio Historiæ Apollonii regis Tyri sic describitur filia Antiochi:

Is habuit ūnam fīliam,
virginem speciōsissimam,
in quā nihil rērum nātūra exerrāverat,
nisi quod mortālem statuerat.

Sunt qui dicant Historiam illam non ab initio esse Latine conscriptam, sed e fabula Græca potius in Romanorum sermonem versam. Quæ opinio aut vera aut falsa esse potest: sed illa sententia jam allata mihi quidem imperito atque indocto videtur inscriptiones redolere sepulcrales, quas mariti parentes fratres Romani in uxores liberos sorores composuerunt (nonnumquam versu senario):

  • ex quā nihil umquam doluī nisi cum dēcessit
  • dē quā nihil umquam doluī nisi cum mortua est
  • dē quō nihil doluī nisi quod mortuus est
  • dē quō nil umquam doluit nisi quod mortuus est
  • dē quā nihil doluit nisi mortem
  • dē quā nēmo suōrum umquam doluit nisi mortem
  • dē quā nullum dolōrem nisi acerbissimae mortis eius accēperat
  • dē quō questa sum nihil nisi ūnam mortem
  • dē quā nihil conquerī potuit nisi quod celerī fātō intercepta sit
  • nihil umquam peccāvit nisi quod mortua est

Quibus recitatis, non longe abesse videtur sententiola illa in filiam regis dicta: quippe quæ ex iisdem partibus constet: primum præpositione et pronomine relativo, deinde “nihil,” tunc quadam voce ante verbum temporale posita, deinde “nisi quod,” postremum verbis quæ ad mortem spectent.

Hic porro mentionem debeo facere Declamationum majorum, quæ sub Quintiliani nomine circumferuntur. Nam in tertio decimo facundiæ scholasticæ exemplo legimus hanc laudem apium (veneno divitis interfectarum):

Quid non divinum habent, nisi quod moriuntur!

Dubito igitur an sententia illa, "in quā nihil rērum nātūra exerrāverat, nisi quod mortālem statuerat,” recte e sermone Græco sit versa. Nam quid efficacius potuit auctor in infelicissimam regis filiam dicere, quam sententiam sepulcralem—quae Romanis fuit usitata? Quibus positis, etiam dubito an nihil Romani saporis insit in Historia Apollonii: quam volo suspicari aut Latine esse conscriptam aut Latine saltem amplificatam.

Sed ad alterum auctorem hæc omnia vagum animum et ebrium ducit: nam Guido de Columnis Polyxenam, funestam illam filiam Priami, Apollonianis verbis descripsit:

Pollixena vero, regis Priami filia, virgo tenerrima, multa fuit speciositate decora. Hec fuit vere verus pulchritudinis radius, quam natura studio multo depinxit et in qua natura rerum nichil erraverat nisi quod mortalem eam statuerat.

Certe Guido videtur Historiam Apollonii ante legisse quam suam Historiam descructionis Trojæ composuit. Quod mihi studium ideo aliquatenus movet, quod Guido usus sit Daretis Phyrigii De excidio Trojae historia. Hæc enim Historia nonnumquam in iisdem codicibus reperitur ac Historia Apollonii: et non displicet suspicari utramque historiam eodem in codice fuisse Guidoni notam. Ut exemplum afferam: in Vindobonensi codice 226 (saec. XII) inveniuntur Jordanes, Dares Phrygius, Historia Apollonii Tyri.

At fieri potest ut nimis vischii Borbonensis biberim, nec nisi stultas nugas nunc evomam. Debeo dormire.

2016-01-03

De amore capnophilo

In libello quodam inveni carmen breve, quod appositum est; illud carmen per paginas tendit quattuor, quas insequuntur paginæ centum quattuordecim annotationum; præficiuntur autem undesepuaginta paginæ prolegomenorum. Palladius Philocharis, qui carmen "repperit" et commentario "philologico æsthetico ethico" illustravit, Vindobonensis videtur fuisse et vulgo Anton Joseph Stein appellatus. Libellus ipse editus est Vindobonæ anno 1829º.

Placet varias ob causas carmen hic repetere.

Amor Capnophilus.

Scandit Amor nūper, Charitēs vīsūrus, Olympum:
   in terrīs multum namque morātus erat.
Spīcula nulla sonant humerīs, sed fēta tabācō
   pyxis, fūmificīque in pharetrā tubulī.
Vīderat in terrīs deus hæc, didicitque, supellex
   mammæ ubi dēsuētōs ista decet puerōs.
Obvius it Charitumque chorus, frātremque salūtat:
   corripit insolitās advenientis odor.
Pyxida Amor prōfert, aperitque et præbet apertam
   Euphrosynæ: „Bīnīs en cape dīgitulīs1
pulveris ambrosiī mīcās, et nāribus haurī!“
   Sīc ait, exemplō dum præit2 ipse suō.
Adspiciunt Charites turpantem pulvere nāsum:
   cōnspurcat faciem sordida prōluviēs.
Offēnsæ adspectū sē avertunt, pyxida fœdam
   horrentēs castā vel tetigisse manū.
Quod mīrātus, Amor tubulum dē tegmine prōmit,
   et silicī optātōs excutit igniculōs:
queis herbam īnflammāns, animam pellitque trahitque,
   et justum tubulī rīte patrāvit opus.
Exhālat tepidōs perque os nārēsque vapōres:
   pūtida dē fūmīs aura Mephītin olet.
Tum spuit et screat et tortīs madidīsque labellīs.
   Effūtit vastō mūtila3 verba sonō.
Intereā nimbōs buccīs turgentibus efflat,
   sulphuris in mediō turbine luxuriāns.
At vīrus nitidōs Dīvārum mordet ocellōs,
   ambrosia et dīrus polluit ōra vapor,
et Cācum Charitēs vel adesse Typhōëa crēdunt
   ignivomum, subitō corripiuntque fugam.
Obstupuit puer, et, modo quās jactāverat artēs,
   ingrātās tenerīs esse vidēns Charisin
adreptam īrātus jam pyxida spargit in aurās
   et pedibus calcāns comminuit tubulum,
et pharetram frangit, quod et hæc fœtēbat odōre
   pestiferō ætheriās īnficiente plagās.


  1. dīgitulīs] prima littera vocalis in "digitulus" erat corrpienda
  2. præit] miror id "dum præit" esse dactylum.
  3. mūtila] "mŭtila" potius