2016-12-04

De suffragiis nuper latis

Abhinc annos octo, Barca Obama factionem suam sinistram, quæ Democratica appellatur, ad tantam victoriam duxit, ut non solum ipse creatus sit præses sed socii sui etiam utramque senatus curiam adepti sint; nunc vero duo cives, Marius et Sulla, de causis disputant cladis quam nuper eadem factio, a summo magistratu senatusque curiis expulsa, passa sit, Hilaria victa et triumphantibus (ut saltem videtur) partibus dextris sive Republicanis.

Personæ: Marius, Sulla

Marius

Calamitas calamitatum nobis evenit! Novus Adolphus Hitler electus est præses! Non intellego quomodo fieri potuerit, nisi Russis speculatoribus adjuvantibus, ut tanto odio feminarum atque alienigenarum nostri cives commoverentur qui Donaldum Triumphum crearent præsidem!

Sulla

Rhetorum demagogorumque superlatio et puerilis animus videtur tenebras tibi offundisse, ne rem luce ipsa clariorem cognoveris: nam si electorum suffragia, quæ anno 2012º candidati utriusque factionis sibi paraverunt, cum his, quæ ambientibus hoc mense Decembri danda sunt, contuleris, statim videbis quibus in civitatibus Donaldus potuerit animos civium a factione sinistra allicere: videlicet in Florida, Michigania, Ohione, Pennsylvania, Visconsonia.

Marius

Consequitur igitur ut has civitates incolant homines odio erga feminas commoti.

Sulla

Immo alias causas tibi proponam, ob quas cives olim in sinistras partes procliviores sese in alteras partes contulerint.

Primum, in Florida, ubi Cubanenses (sicut Marcus Rubius et Theodoricus Crux, qui etiam candidati factionis Republicanæ olim fuerant) magnam exercent auctoritatem, Obama summam iram civibus movit cum pristinis magistratibus mitiorem sese præberet in Communistarum regimen Cubæ insulæ. Deinde civitatis magistratus senatusque, qui factionis sunt dextræ (et ejus factionis partium dexterrimarum), civium fortunas magnopere auxerant et difficultates pecuniarias, quæ ex anno 2008º vel 2009º nos omnes passi sumus, adeo superaverant ut multis quæstuosis muneribus inlatis populus cito ditesceret et Florida civitas, ut ita dicam, floreret. Quare cives ejus regionis grati voluerunt gratam suam factionem adjuvare.

Dein vero in aliis illis civitatibus antea in factionem sinistram pronioribus, videlicet in iis, ubi olim industria rerum mechanicarum viguerat et factio Democratica opifices tuebatur, robigo potius quam aureum lucrum nunc hæret. Dum in montibus carbo effodiebatur et in vim electricam parandam comburebatur, dum in urbibus autorædæ aliæque machinæ fabricabantur, dum factio sinistra videbatur populum sudore velatum a pallidis avarisque argentariis defendere, non sine causa cives suffragia sua partibus Democraticis promittebant. Nunc vero Sinenses omnium faciunt, nisi quod argentarii lucrum adhuc sibi vindicant, et plebs zonæ robiginosæ (ut hæ civitates nunc vocitantur propter machinas urbesque robigine obrutas) sine munere, sine pecunia, sine defensore, sine ulla spe derelicta summopere cupit honesto labore panem cottidianum denuo merere. Obama nil promitterat nisi novis fœderibus, sicut illo Transpacifico ab Hilaria non solum laudato sed etiam pacto, suam factionem effecturam ut lucrum Sinensibus mitteretur; Hilaria potius carbonariis promisit semet illis omnem quæstum ablaturam. Ex altera parte Donaldus promisit sese effecturum ut cives Americani denuo pro mercede laboraturi essent, ut non Sinenses sed sui haberent quibus viverent, ut ipse suam patriam aliis terris anteponeret. Num putas pauperes aliud velle audire?

Marius

Certe oportet eos, qui quidem virtutem ament, audire velle feminam factum iri ducem.

Sulla

De nullo alio argumento sæpius dicebat Hilaria. Sed oblita est illa vocum illarum quattuor, quibus anno 1992º electus est præeses maritus suus Guillielmus Clinton: "Ego tuum dolorem sentio." Qui tunc uni feminæ de difficultatibus pecuniariis percontanti respondebat, sed unicuique civi alloqui videbatur. Cives enim Americani nihil cupidius volunt quam ut honesto labore satis pecuniæ sibi mereant ut familias suas alant: id intellexit Guillielmus maritus, ejusdemque oblita est Hilaria uxor. Quare de semet potius loquebatur et istam acclamationem, qua nulla stultior perniciosiorque fuerat, promovebat: "Ego cum illa." Quæ scripta est in tunicis, in tabulis, in præeconiis omnibus. Facillime retorsit Donaldus, adversariam velle fautoribus dictitare semet ipsos cum illa stare, se vero candidatum dicere solere sese stare cum suis concivibus. Illa de se orabat, ille de civibus.

Sed, quo latius dicam, per totum certamen Hilaria contionabatur de se, quis esset, et quotienscumque cives sermone tractabat, dicebat qui essent: eos Æthiopes esse, eos feminas esse, eos alienigenas esse. Sic populus dividebatur secundum præcepta "identitatis," quæ vox (etiamsi parum Latina) in pretio nunc habetur. Donaldus potius loquebatur de muneribus, de pecunia, de rebus desideratis ac recuperandis, quam de hominibus. Illa invidiam aliorum accendebat, ille spem rerum futurarum. Quod Obama et Guillielmus Clinton cognoverant, nempe spes in rebus nostris civilibus maxime pollere, eo etiam usus est Donaldus: sed Hilaria freta est invidia.

Marius

Sed quæ promittebat Donaldus, dubito an eadem exsequi possit.

Sulla

At de hac re jamdudum cogitaverunt consiliarii Donaldi, ut Stephanus Bannon, qui censet factionem dextram posse quinquaginti annos rempublicam gubernare, dummodo ea, quæ promissa sint, exsequantur. Res enim eo nunc perveniunt, ut factio Republicana possit diu regere si bene de civibus mereatur: id quod civibus erat exoptandum. Enitentur igitur homines in re publica versantes ut pro populo negotia civilia gerant. At ex altera parte factio devicta, quæ nunc non solum e summo magistratu expulsa sed etiam in utraque senatus cura deminuta et in plerisque civitatibus, quæ suos quæque habet senatus magistratusque, expugnata, molietur plebem sibi conciliare: et frustra, quia factio ista sinistra sicut sua candidata nunc nescit nisi populum in genera, in sexus, in greges dividere secundum præcepta quæ "identitaraia" vocitantur, et quasi bellum civile inter cives suscitare. Nesciunt enim duces istius factionis id quod potentissimum est in rebus civilibus: videlicet civium felicitatem de spe pecuniæ merendæ, et suffragia civium de civium felicitate pendere.

No comments:

Post a Comment