2016-09-18

De duobus dolis Freudianis

Ut late notum est, qui vult hodie Sigismundi Freud opinationes in quadam studiorum universitate discere, eum oportet non ad medicorum facultatem, ubi vitiosa anima nunc experimentis et medicamentis vi probata imbutis curatur, se conferre, sed ad litteratores, ut qui profiteantur sese sine medica doctrina annisque studiorum non solum præcepta Freudiana penitus intellegere sed ea etiam ad litteras longe ante Freud natum ab hominibus longe a Freud diversis conscriptas applicare scire ut veram auctoris animam intellegant. Quæ stultitia pro cultu apud quosdam adhuc habetur.

Freud

Quæ Sigismundus de arte sua "psychoanalytica" ipse scripsit et credidit, multi sunt qui hodie improbent: legendi sunt Elizabethæ Thornton liber Fallacia Freudiana inscriptus, et Hans Eysenck, qui Imperium Freudianum labefactum atque excisum (sive Decline and Fall of the Freudian Empire) edidit, et plurimi alii qui recentioribus annis rationes quibus Freud usus erat refutaverunt. Quo brevius causam in Freud exponam, iste duo præcipua invenit, quibus certa indicia suæ falsitatis arceret, ne errores sui agnoscerentur: videlicet indeprehensibilem istam animæ partem, quam Das Unbewusste sive animam inconsideratam appellavit, et memoriam repressam.

Fingamus, exempli causa, Freudianum quendam interpretem animarum, qui ægrotanti dicit eum ideo incommoda valetudine uti quod velit cum sua matre concubare. Respondet ægrotus erubescens se nihil ejusmodi in votis habere neque audere talia scelera in matrem cogitare. Freudianus tunc reponit concupiscentiam conscientiam effugere quia in ea animæ parte latitet quæ mente percipi non possit. Forsitan adiciat causam infamis illius libidinis inter pueritiam esse insitam, cum anima puerilis esse a patre sævo perturbata. Cui alter tam indignus quam stupens respondet sese nullam paternam sævitiam recordari, immo patrem semper mitem et benignum sibi indulsisse. Quem refellit doctus Freudianus hoc modo: memoriam doloris (quem nemo nisi Freudianus credit umquam extitisse) esse repressam, ne dolor animam everteret; oportere ægrotantem fidem sibi, ut qui sit medicæ scientiæ peritus, potius quam falsæ memoriæ reponere. Sic omnia indicia, quibus Freudiani interpretis opinationes redarguantur, statim diluuntur, et Procrustes hospitem ad lectum psychoanalyticum aptat.

Sic enim interpretes litterarum, apud quos solos illa ars quam magica minus credibilis valet, etiam auctores antiquos aptant ad suos errores.

No comments:

Post a Comment