2015-06-27

De senatoribus domo carentibus

Primus senator, cui moris fuit suo in scriptorio senatorio potius quam in aedibus privatis et conductis emptisve dormire, fertur fuisse Richardus Armey Texiensis, quem iussit Iacobulus Wright, tunc princeps senatus, alterum locum dormiendo sibi invenire, ne maiestas senatoria laederetur. Ex illo tempore res adeo mutatae sunt, ut nunc inter quadraginta et septuaginta senatores, fere omnes curiae minoris sive popularis, culcitras inflabiles vel grabatos sibi noctu sternant in scriptoriis senatoriis ne pretium—nam aedes non nisi summo impenso Vasintoniae conduci possunt—ad privata conclavia sibi paranda solvant.

Richardus Armey, qui anno 2003º se in privatam vitam rettulit

Anno 2011º quinta pars novissimorum senatorum—undeviginti factionis Republicanae et duo Democraticae—ferebatur lectos sibi parare in scriptoriis suis, ubi pernoctare solerent, et corpora lavare in palaestra senatoria, ubi prima luce liceret pensilibus balneis uti. Quae consuetudines adhuc valent, et praecipue inter iuniores senatores factionis dextrae sive Republicanae: nam illis placet videri pecuniam conservare, quippe qui saepe hortentur ut vectigalia et impensa publica deminuantur.

Iason Chaffetz, notissimus qui in scriptorio senatorio dormit


Notissimus inter his est Iason Chaffetz Utahensis, qui grabatum secum Vasintoniam gessit anno 2008º, cum in senatum esset electus; is quasi antesignanus habetur huius modi vivendi et nonnulla consilia praebet aliis senatoribus: ut titulum, qui moneat ne quis intret, noctu ad scriptorii ianuam affigant; ut cibos facile parandos (videlicet maizium inflatum vel tortas tostorias, quae vulgo dicuntur “ientaculum victorum") praesto habeant ne noctu esuriant; ut venenum murinum et muscipula emant. Senatus enim non solum abundat istis rattis qui nostras rodunt libertates, sed etiam veris muribus.

Omnes senatores qui sic sine aedibus vivunt iam familias domi habent, nonnulli filios: ac tantum centum et decem dies, plus minusve, solent Vasintoniae versari, cum domum aliis diebus in suas civitates revertuntur ut cives suos conveniant et vocem populi audiant, necnon familias suas visant. Commodum igitur illis est pecuniam conservare in usum familiarem et domesticam atque in itinera necessaria facienda, potius quam in aedes Vasintonianas sibi conducendas. Caelibes autem senatores, quorum pauci sunt, semper sua privata inveniunt conclavia.

Christina Noem, prima senatrix quae scriptorium pro aedibus elegit


Una senatrix femina fertur in scriptorio dormire
: videlicet Christina Noem, sola senatrix minoris curiae quae pro civibus agit Dacotae Meridianae. De scriptorio pro aedibus adhibendo diu cogitaverat; dixerat anno 2011º se puellam cum fratribus in silvestribus tabernaculis saepe dormivisse cum alces venaretur; quaternis autem noctibus in singulis hebdomadibus annos duos in scriptorio dormire nimis incommodum sibi videri, quare se melius existimare conclavia privata conducere quo alacrius se in senatum cotidie conferret negotia publica gesturam. Ianuario autem mense anno 2013º sententiam suam mutavit, conclavia sua vacavit, lectum suum movit in scriptorium. Ianuam scriptorii fasciolis adhaesivis clausit contra mures, quos (quamvis rustica et silvestribus animalibus assueta) odit.

Senatores maioris ordinis, qui una in aedibus communibus habitant

Alii senatores maioris ordinis, ut Carolus Schumer Neoeboracensis et Richardus Durbin Illinoesiensis, cum aliis consortium ineunt ut conclavia privata gregatim conducant et tamquam discipuli in studiorum universitate vivant. Hi quoque feruntur muribus vexari.

2015-06-24

De “Nulla Sede” televisifice patefecta

Anno 1975º senatus Reipublicæ primum palam nuntiavit extare sedem speculatorum quorum esset nuntia relationes colloquia aliena exscribere atque intellegere: tunc primum plane innotescebat nomen ejus instituti litteris compendiariis NSA scriptum, videlicet National Security Agency sive "Nationalis Sedes Securitati Tuendae"; sed qui ante illud tempus litteras NSA audiverant, jocare solebat illis litteris significari potius No Such Agency, sive "Nulla Sedes." Instituta enim erat “nulla sedes” anno 1952º, et inter ejus inceptum et pervestigationes senatorias, quibus ea tandem anno 1975º patefecta est, solum rumores incerti circumferebantur de arcano quodam et secreto ministerio speculatorum.

At undetricesimo die mensis Martii, anno 1968º, nomen plenum et integrum legi potuit in spectaculo televisifico Star Trek, sive “Iter inter Astra,” inscripto. Nam in illa fabula, homo quidam tres commenticias sibi paravit chartulas, quibus videretur esse aut custos publicus Neoeboracensis aut speculator Americanus aut…

Non puto nomen illius sedis antea in usum venisse inter spectacula televisifica. Velim autem scire ubi auctores ejus fabellæ didicerint nomen sedis speculatoriæ occultum.

2015-06-14

An Obama Europæis circumdatus ad solacium Nicotianum confugerit

In actis diurnis editur imago photographica sive lucis ope descripta, in qua Obama præses Americanus cum Mattheo Renzi primo ministro Italorum in Germania colloquens monstratur. Obama aliquid dextra manu gerere, sinistra autem ex eodem aliquid aliud extrahere velle videtur. Nonnulli igitur suspicantur id, quod dextra manu tenetur, esse fasciculum bacillorum Nicotianorum, et praesidem hausturum esse fumum. Foris porro stant et Americanus et Italus in mænio: nam ob inveteratam desuetudinem odoris Nicotiani Americanis, qui quidem pauci adhuc fumum sugunt, moris est foras egredi ut nocivæ consuetudini indulgeant, ne veneno hausto indicia supersint.

De hac re percontabantur diurnarii: Aprilis Ryan rogavit Joshuam Earnest, præsidis oratorem, quid manu tenuisset Obama, an fuisset fasciculum fistularum tabacinarum; quod Earnest negavit, neque alteram explicationem obtulit. Rem porro identidem cum oratore tractaverunt diurnarii, sed Earnest pergebat negare Obamam fistulas habuisse.

Anno bismillesimo tertio decimo Obama, qui iuxta microphonum cum amico in conventu omnium gentium colloquebatur nesciens microphonum esse “vivum,” ut aiunt, et posse vocem suam diurnariis referre, confessus est se sex annos nullum fumum tabacinum hausisse quod uxoris iram timeret. Diurnarii autem suspicantur etiam tantum timorem superari in homine Europæis ducibus circumdato.

Ignotum manet, an Mattheus Renzi quoque fumum sugere soleat.

De armis promissis et negatis

Rumor fert currus loricatos aliaque vehicula militaria necnon tormenta armaque maiora ab Americanis missum iri in Poloniam, Romaniam, Bulgariam, fortasse Hungariam, necnon respublicas Balticas, videlicet Lituaniam, Latviam, Estoniam; nullos autem milites Americanos ductum iri in easdem regiones, quia anno 1997º Americani pacti essent cum Russis ne castra stativa ponerent in Europa orientali, ne viderentur bellum contra Russos parare. Arma ibi condita manebunt ad usum militum Americanorum et sociorum, si Russi umquam copias suas ad earum rerumpublicarum fines moverint; sed ante illud tempus a militibus indigenis, ut qui sint sociis Americanorum, custodientur. Ad arma commode in illis regionibus collocanda, ferriviæ, apothecæ, aliæ facultates aut ampliabuntur aut reficientur aut de novo ædificabuntur munienturque.

Diurnariis Italis nuper rogantibus an liberæ respublicæ Europææ deberent “ursum Russicum” refrenare, Vladimirus Putin, tyrannus Russorum, respondit modo delirantem et somniantem posse mente fingere Russos subitaneum impetum facturos in liberos Europæos; quasdam gentes timore Russorum uti ad suos fines promovendos. Causam, ob quam omnes perfidiam Russorum timeant, non explicavit.

Russicum aeroplanum automatum in Ucrainia captum


In Ucrainia, cuius partem orientalem Putin pergit negare a suis militibus oppugnari, duo milites electi, lingua Russica “Spetsnaz” appellati, et aeroplanum automatum et Russicum, quod “Forpost” vulgo dicitur, nuper capta sunt. Quemadmodum aeroplanum automatum, quo Ucrainienses carent, de Russia in Ucrainiam (ubi nulli secundum Russos sint sui milites) delapsum sit, non a Russis explicatur.

2015-06-13

De Germanorum ordinatris telephonisque

Anglissima Merkel cum telephono, quod vulgo das Kanzlerin-Handy dicitur

Germani accusatores publici hodie nuntiaverunt se non potuisse satis indiciorum invenire, ut coram iudicibus probarent Americanos speculatores umquam telephonica colloquia Angelissimae Merkel auscultarent. Id quod iam anno bismillesimo tertio decimo negaverant Americani, qui dixerunt se colloquia Merkeliana nec tunc auscultare nec temporibus futuris esse auscultaturos. Non vero negaverunt se tempore praeterito id fecisse, nec promiserunt se non subornare alienos speculatores, ut Britannos—fortasse etiam Germanos ipsos (Bundesnachrichtendienst sive BND vulgo et a nostratibus CASCOPE inter alia nomina [1] dictos)—ut idem pro se facerent. Incertum autem est utrum parum indiciorum habeant accusatores ut causas moveant in Britannos, Russos, Sinenses, et Coreanos Septentrionales, qui omnes feruntur potuisse telephonum Angelæ Merkel penetrare.

Senatorium ordinatrum, cuius memoria est propter Russorum impetum delenda.

Russi certe videntur negotiosi nuper fuisse: qui impetum electronicum in ordinatra senatus Germanorum adeo vehementem fecerunt, ut necesse nunc sit omnia fere omnibus de viginti milibus ordinatris delere, quamquam nonnulli metuebant ne necesse fore ordinatra ipsa abicere et alia de novo emere, cum Russorum vira sive programmata speculatoria in penetralibus ordinatrorum abscondita nullo modo expelli posse viderentur.


[1] Nomina notissima sunt CAFEAT et QAFEAT, CASCOPE, CATIDE, CATUSK, HBLAURITE, UJDUSK, UPHILL, UPSWING.

2015-06-12

de Mini Moo ficta barbara

Cum Stanislaus nuper locutus sit de Vinnetou barbaro ficto et magis Germano quam Americano, animadvertimus nomine saltem similem barbaram feminam, Minimoo appellatam, in lacte caffeario depictam.


2015-06-10

De mascaris meretricibusque

Inter colloquia didascalica, quae inter prandium legere placet, inveni vocabulum mihi antea ignotum:

Gula, Ira, Invidia, Superbia, Sacrilegia, Latrocinia, caedes eo die natæ sunt quo prima meretrix artis nostræ professionem fecit. Et si scire cupis quot modi sint jugulationum meretriciarum, considera quanta damna in Conviviis et Procursionibus velatorum, quas Mascaras vocant, dare soleant. Quod si nosse velis quanta cum rabie domo sua una aliqua prosiliat pro certo dico, si posset uno igni universum omnem mundum concrematuram esse.

“Mascaræ" enim nomine, monet Cangius, dici personatorum turba, quam Itali Mascherata, Galli Mascarade appellent. Sed adhuc ignoro quanta damna in Mascaris dare soleant meretrices! Nam subesse supicari licet fabulam quandam jucundam et risu dignam, sed fabula nisi relata nihil potest animum movere. Itaque, benevoli lectores lectricesque doctissimæ, quæeso, quid, vestris sententiis, damni soleant meretrices inter Mascaras dare?

2015-06-09

Propositum modestum

De difficultatibus Europæis

Memoria nos docet David Cameronem abhinc annos quinque suis fautoribus promisisse se curaturum ut numerus alienigenarum, qui in Britanniam singulis annis spem suam ponerent, infra centena milia esset; necnon inter contiones nuper ad suffragia petenda editas, latravisse se ad decennia milia deminuere velle illum numerum (qui nihilominus per annos creverat); sed acta diurna hodie fabulam longe aliam docent, videlicet Britannos longas naves misisse ad Libyam ubi milia hominum invenirent et in Italiam transportarent: id quod simul factum est ac Camero ipse cum Angelissima Theodisca aliisque moderatoribus rerumpublicarum fortissimarum colloqueretur, ut posset Camero profiteri Britanniam esse “rempublicam conscientia praeditam” quae recusaret ne dolores alienos “praeterambularet.” (Eam “non praeterambulandi” locutionem saepe adhibet Camero nunc, tam de alienigenis, quam de pæderastis et de militibus suis: id est in omnes qui difficultates ei præbent). Bonus enim orator scit verba facere auditoribus apta, et Camero scivit quid Angela cuperet audire.
Non autem videntur Itali magistratus compertum habere quomodo alturi sint sex millia novorum Italorum, qui in suas meridionales et pauperiores oras die Saturni et die Solis delati sunt. Multi porro videntur sollicitari de alienigenis influentibus, quippe qui ex magna parte Mohametani sint nec linguam nec cultum civilem Europæarum discere velle videantur: de quibus rebus vehementissime latrant factiones dextræ.
Sed necesse est Europæis in suos fines cives inducere novos: nam, ut nonnulli rerum arithmeticarum periti monent, Europa non iam crescit, sed senescit et deminuitur, quia recusant iuvenes ne proles gignant. Et feruntur ad quinquiens centena milia esse in Africa, qui naves opperiantur Europæas.

De difficultatibus Americanis

At ex altera parte audimus Americanos, qui tamquam lepores cuniculique multiplicantur, alias difficultates pati. Iuvenes enim Americani non possunt munera quæstuosa invenire, quia malunt avari praesules Mammonis ex India orientali conducere opifices ut suos, qui iisdem muneribus fungebantur, dimittere possint. Itaque sunt multi Americani rerum technicarum eruditi, qui quaestu digno careant. Porro multi adulescentes nunc timent, ne possint umquam aes alienum solvere quod contrahendum sibi videatur ut studia in universitatibus sequantur. Nunc igitur coeperunt Americani adolescentes in Germaniam se conferre, ubi sine pretio erudiantur.

Propositum Modestum

Nos igitur volumus novum consilium proponere, quod nostra quidem sententia potest non solum tam Americanis quam Europæis prodesse, sed etiam factionibus Europæis tam sinistris quam dextris placere. Hortamur Europæos ut pergant naves suas mittant ad littora aliena lustranda et novos cives quærendos, sed non littora Africana: immo, navigandum est ad littora Americana.
Sunt enim permulti Americani, tum iam optime eruditi cum studiosi, qui gestiant novam sibi vitam facere — et familias condere et proles gignere! Nec sollicitandum est partibus dextris de religione: nam Americani multo religiosiores habentur quam Europæi (sunt enim modo sescentiens centena milia Italorum qui fidem Romanam colunt, sed Catholici Americani ad octingentiens centena milia numerantur!). Placebit et partibus sinistris, quia America olim fuit colonia Europæa, et incolae eius hodierni certe sunt barbari (etiamsi sævi parum “nobiles"): itaque eos in Europam importare doctrinam multiculturalismi promovere dici potest. Nec de linguis cultuque Europæorum erit sollicitandum: nam Europa, ut in certamine Eurovisifico videmus, iam Anglice loquitur et magis Americana facta est quam America ipsa. Sed etiam placet Americanis linguas Europæas discere: nam sunt ad quadringenties centena milia Hispanice fabulantium in America, quingentiens centena milia in Hispania.
Itaque mittat Camero suas naves longas et bellicas non iam ad Africanos excipiendos, sed ad Floridam, ad Novam Angliam, ad Priscam Dominionem, ad omnes regiones maritimas lustrandas, ut asylum dent misellis Americanis.

2015-06-07

De usu linguæ Esperanticæ

Paucis hodie videtur linguam confictam, ut sit omnibus gentibus communis, discere quæ dicitur Esperantica, quod nomen eo ipso sermone fertur “Sperantis” significare. Immo ludibrio sæpe habetur illa lingua apud Americanos, imprimis propter spectaculum cinematographicum anno 1966º in lucem editum, quippe cuius histrio principalis fuerit Capitaneus Kirk sive Guilielmus Shatner (quamquam existimationes illius spectaculi haud malæ sunt):

At lingua illa longe antea in usu, nec pro joco, fuit inter milites Americanos propter exercitia militaria, quibus duodeviginti annos nostrates didicerunt hostibus patriam adorientibus repugnare. Quibus in exercitationibus hostes fingebantur esse Europæi, qui se vocarent Aggressores. Aggressorum enim regimen tres tyrannos sive fascistas penes fuit, uno nomine Trinitatis appellatos, qui singuli fuerunt Martinus Bormann quastuosus machinarius Germanus, Titus Farruchius demagogus Italus, Pilaris Cordoba securitati vigilibusque præfectus Hispanus; eorum fautores perhibebantur Factio Circuli et Trigonis.

Hi primum videntur Hispanice locuti esse, deinde Esperanticum sermonem in suos cives omnes imposuisse: quod necesse fuit ut omnis Europa in unam civitatem redigeretur.

Aggressores enim, ut quibus post alterum totius mundi bellum nulla gens voluerit una et sola resistere, potuerunt celeriter crescere et opes fortitudinemque suam ampliare. Præcipue voluerunt numeros suos augere, quare summopere hortabantur cives ut proles generarent (id quod videmus in Europa vera non esse factum). Propter divitias porro necnon stabilitatem, quæ alias in illo orbe terrarum post bellum deerant, potuerunt ad semet allicere homines scientiarum doctos, opifices, milites.

Anno 1946º Aggressores Europæi insulas Caribbicas necnon Panamam ceperunt atque inde impetum in Californiam fecerunt; deinde anno 1947º in Rempublicam Americanam invaserunt. Floridam et Novam Angliam ceperunt ac mordaciter tenuerunt, et speculatores in liberam Rempublicam immiserunt qui factiones moverent ad bellum civile. Anno 1948º insurrexerunt illi, qui Aggressoribus faverent, in Kentukia Tennesiaque civitatibus. Anno 1949º et insulas Havaianas et Alascam ceperunt et novum impetum in Carolinam Septentrionalem susceperunt. Anno 1952º in Texiam copias suas induxerunt.

Hi “hostes” ficti, quo magis hostes viderentur, omnes non solum loquendo (etiam cum captis et captoribus) sed etiam in chartis litterisque linguam Esperanticam adhibuerunt. Cassis autem militaris, quæ in usu fuit apud Aggressores, maxime videbatur originem traxisse e Romanis.

Unde scimus nunquam credendum esse iis, qui Esperantico sermone utuntur: nam fieri potest ut sint Aggressores qui nostras libertates oderint. Inde quoque discimus eos, qui militaribus exercitiis præfecti sunt, diu existimavisse Europæos multo fortiores fore, si unam et communem linguam colerent. At anno 1978º gens Aggressorum abolita est et novi hostes orti sunt, quibus Americani milites inter exercitationes repugnarent, ut Krasnoviani, Arcadii, Attici Islamistæ, Gorgæ Atropique, aliæ Respublicæ Populares et Democraticæ (quæ saltem ferebantur) vel tyrannides Mahometanæ. Quarum gentium nulla, quod sciam, Esperantice loquitur.

2015-06-06

De mysteriis munditiarum

Inter dialogos didascalicos, quos Caspar von Barth in sermonem Latinum verterat, locutionem hodie offendi mihi ignotam. Nam in illo colloquio femina innocentissima, quae vim violentiam vehementiam militis, immo quo rectius dicam latronis, fugeret, coacta est et conclavia et arcam suam munditiarum relinquere. Quae dixit militem, cum arcam aperuisset, haec inibi invenisse:

Inerat quippe nihil praeter
  • pigmenta quaedam fucosque faciei manibusque colorandis,
  • tincturas capillorum,
  • pulvisculos dentibus candidandis,
  • emplastra exstirpandis pilis,
  • ollam unam unguenti vellendis cruribus,
  • duas phialas aquæ sceleratæ, cujus usum non ignoras.

Quidnam sit aqua scelerata, novisse cupio. Quae dicantur de meretricibus antiquis necnon de aquariolis sive περὶ τῶν πορνοδιακόνων earum non ignoro: sed illud videtur ad copiam aquae maiorem, quam ut intra duas phialas contineatur (alioquin antiquis non opus fuisset aquariolis). Suspicor autem hanc aquam non ad corpus lavandum spectare. Immo fieri potest ut auctor ipse aquam “sceleratam” commentus sit, cuius mentione videretur arcana legentibus aperire mulierum mysteria viris ignota (et quae semper ignota manerent, si ficta ab auctoribus essent). Sic videmus in mercibus vendendis nova atque inaudita nomina, ut corium Corintheum (quod numquam fuit), confingi, quae nihil per se significant sed saporem quendam novitatis et mysteriorum addere habentur.

2015-06-02

De Blatta Exterminato


Josephus Blatta rex ludificator non solum satellites permultos, qui fraudes pro rege egerant, nuper perdidit, sed etiam solio suo depulsus munere se abdicat. Quod nuntiatum est paulo post patefactum erat quaestores pervestigatoresque tam Americanos quam Helvetios inquirere in Hieronymum Valcke, qui fertur centies centena millia dollariorum a fisco FIFAstarum movisse in id alterius societatis pedilusoriae, ut Jacobus Warner, ab Africanis meridionalibus eo pretio conductus, remunerationem pro suo suffragio dato per ambages acciperet. Warner ille, qui magnam ex altera sociatate pecuniam (id est remunerationem, qua corruptus erat) peculatus est, in insula Trinitatis nunc opperitur, in jus Americanum adducendus. Quia Hieronymus Valcke necessarius fuit et proximus Josepho Blattæ, non multum absunt quæstores quin possint etiam hunc lucifugam de tenebroso regno pedilusorio in immisericors atque inexorabile lumen trahere justitiæ.

Quomodo res nunc sese habeant

In vinculis Helveticis tenentur Gaufridus Webb (CONCACAF), Eugenius Figueredo (CONMEBOL), Eduardus Li ex Ora Divite, Julius Rocha Nicaraguensis, Constantius Takkas olim Cæmanensis, Raphael Esquivel Venetiolanus, Josephus Maria Marin Brasilensis. Ex illis sex iam certant ne in Americam deportentur; unus vero iam consentit quo celerius trans mare Oceanum rursus in novum orbem terrarum atque in basilicam Americanam deferatur (verisimile est eum ipsum testimonium in alios oblaturum esse).

Jacobus Warner pignore dato vinculis solutus est usque ad tempus, quo in Americam transferetur; sed oportet eum certis temporis intervallis custodes adire, ne fugisse videatur.

Nicolaus Leoz Paraguensis a custodibus publicis tenetur domi propter infirmam valetudinem.

Aaron Davidson Miamensis comprehensus et Novi Eboraci reus est corruptelae; domi tenebitur vinculo electronico.

Alexander Burzaco et Hugo Marianusque Jinkis quæruntur tam a suis Argentinis quam ab Americanis necnon a pervestigoribus omnium gentium, qui INTERPOL vocantur. Josephus Margulies quoque ab INTERPOL petitur.

2015-06-01

Postscripta varia

Nuntiatum est a diurnariis id quod multi iam suspicati erant: videlicet Ioannem Dionysium Hastert conatum esse pecuniam apud domus argentarias conditam clam in numeratum permutare ut silentium emeret cuiusdam viri, quem puerum Dionysius Hastert ludimagister in stuprum appellavisset. Iam coeperunt nonnulli, qui olim gloria laudibusque virum olim inter potentissimos numerandum cumulaverant, memoriam eius damnare et nomen de monumentis delere.

At Iosephus Blatta, pedilusorum mundo praefectus, videtur tam crimina quam damnationis memoriam adeo evasisse, ut iterum creatus sit praeses FIFAistarum. Putin tyrannus Russorum dixit Americanos, qui multos inter pedifollis ludi potentissimos ob fraudes manifestas comprehendissent, in rebus alienis semet ipsos immiscuisse ut Russorum spebus se opponerent. Feruntur suffragia sua contra Blattam esse lata ab Americanis, Canadensibus, multis Europaeis praeter Hispanos qui cum Africanis et Asiaticis Blattae favere. Ex eo tempore, quo uterque orbis terrarum coepit e pecuniariis difficultatibus laborare, redditus societatis FIFAe dictae bis aucti sunt. Recte igitur Beatus Helveticus videtur existimare de Blatta:

Rex Æternus: Prius omnium marium pisces sigarilla fumare cœperint quam rex Iosephus imperium deponet.

Nam qui et suffragiis fruitur multarum gentium et suos ditiores reddere potest, ei quid metuendum?

Cum quodam amico collocutus sum de Kamuzu Academia Malavvensium, ubi sermo Latinus non ut sermo sed more maxime “mortuo” sive tralaticio docetur: nam longe abesse videtur a methodis rationibusque docendi Senegalensium quas promoverat Leopoldus Senghor, et de quibus ante agebatur sermo noster. Modo nuperrime in lucem editum est commentariolum de Kamuzu academia a quodam magistro linguae Graecae (ut puto) conscriptum; neque absonum videtur hic commentarium lectu dignum referre.

Amici fere omnes e palude profecti sunt ut aestivis feriis fruerentur; ego solus relictus cum crocodilis et anthropophagis animum in res academicas intendere conor, sed maestitia solitudine nata prohibet ne tempus agam sine molestia. Animal enim sum fortasse stultum, brutum, ratione carens, sed non solivagum.