2015-01-31

Videmus tempora ante oculos nostros mutari, et cum illis Europam. Nam vix dies videtur praeterlapsus, ex eo tempore quo hos amicos vino et pecuniae deditos videbamus:

Venizelos Juncker

Nunc autem res atque homines longe aliter sese habent:

Varr00

et nunc mense Februario ineunte, suspicamur mirum visum iri, nisi mense Martio ineunte Graecia ceciderit.

2015-01-27

Cena Dodecafoniana

Inventum apud Twitter.com:

Ecce cena dodecafoniana:
Cena

2015-01-17

De veritate atque imaginibus

Diurnariorum est efficere, ut unusquisque lector fiat oculatus testis veritatis, quam quidem per diurnarios fingatur et in lucem (photographicam) divulgetur. Diebus recentissimis nemo est, qui nesciat omnes principes Europae coniunctissime sociatos Lutetiae Parisiorum incessisse, ac contra Mahometanorum excessuus et pro omnium libertate dicendi reclamationes duxisse. Nam imagines, certissima indicia veritatis viderunt omnes cives:

NewImage

NewImage

NewImage

Non autem videbis in plerisque actis diurnis imaginem ex altiore loco descriptam: longe enim a civium pompa afuerunt Flambeius Hollande, Marianus Rajoy, etiam Angelissima regina omnium Europaeorum.

NewImage

Haec enim est "solidaritas": potentes solidescunt, a stolidis civibus tumultuosis et male olentibus seiuncti, dum commodum sibi videatur solidi civibus videri coram machinulis photographicis.

At cives Israelani, qui quidem ad severissimas fidei Iudaeorum sectas haererent, aliam omnino imaginem viderunt: nam Angela Merkel est ex imagine sublata, ne offensiones accenderentur apud fideles, quibus fastidium prohiberet ne imagines feminarum intuerentur. Imaginem itaque subidtam, Angelissimae incesta (ut a morosioribus Iudaeius existimari videtur) forma et vultu haud satis modesto purgatam, sumpsi ex actis Israelanis "Hamevaser" inscriptis:

NewImage

Sat superque de veritate: ut quae iam dudum sit mortua. Nostris Americanis nihil dicendum est de illa pompa omnium gentium, cui praeses noster Nobelianus dicitur afuisse: id quod certius certo habemus esse verum, cum in nullis imaginibus ille conspici possit.

2015-01-15

De porcis Oxoniensibus

The CIA in the movies 1

Oxonienses hodie coacti sunt negare se omnino prohibuisse quominus auctores de porcis tomaculisve scriberent: licere enim mentionem porcorum facere in lexicis et "historicis operibus commenticiis" et commentariis academicis. Non igitur metuendum videtur, ut apparet, ne testamentum Porcelli prohibeatur. Antea autem diurnarii rettulerunt epistolam ab Oxoniensibus esse ad auctores missam, qua domus editoria iussisset mentionem cuiuslibet rei suillae esse tollendam, ne in odium offensionemque Mahometanorum atque Iudaeorum inruerent libri in usum puerorum destinati.

Debemus nos fortasse hoc loco Oxoniensibus assentiri et lectoribus memorare omnia animalia esse paria atque aequalia — sed nonnulla animalia, ut qui sint aequaliora, non esse apta atque idonea puerilibus lectoribus. Nolumus enim offensionem nec causam irae lectoribus nostris praebere.

De colapho Pontificali

Inter acta diurna non sine studio legimus verba Francisci Pontificis Maximi:

One cannot react violently, but if [someone] says something bad about my mother, he can expect a punch. It’s to be expected. There are a lot of people who speak badly about other religions. They make fun of them. What happens is what happens with my friend [who insults my mother]. There is a limit.

sive,

Nemo potest vi uti responsi vice, sed qui matri meae maledixerit, idem poterit colaphum exspectare. Exspectandus enim est. Sunt autem multi, qui aliis fidibus maledicant, qui et alias religiones derideant: cuius derisionis eventus idem est, atque id quod amico meo [qui matri meae maledicit] evenit. Est enim modus in rebus.

Haec autem verba ad memoriam nostram vocant et quasi interpretis more explicant alia olim dicta sed sensu (ut fere duo milia annorum nos ostendunt) difficiliora:

Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram; et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium; et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo.

Nec parum prosunt verba Francisci ad recentiora haec Sepulvedana explicanda:

Atque illud imprimis quod est hujus causae et multarum aliarum fundamentum: Quidquid jure fit seu lege naturae, id jure quoque divino fieri et lege evangelica. Non enim si Christus nos, ut est in Evangeliis jubet ne malo resistamus, utque percutienti maxillam unam, alteram feriendam exponamus, et tunicam tollere volenti dimittamus et pallium, statim legem naturae substulisse videri debet qua cuique vim vi repellere licet cum moderamine inculpatae tutelae; illa enim non re semper praestare oportet sed cordis, ut ait Augustinus, praeparatione ut si res ratioque pietatis poscat, id facere ne recusemus. Cujus interpretationis non modo Paulum auctorem habemus, et ipsum Christum. Paulus enim colapho sibi jussu principis sacerdotum incusso, tantum abfuit ut alteram maxillam feriendam exponeret, ut injuriam aegre ferens ejus auctorem convitio reprimendum curavit. «Percutiet te,» inquit, «Deus, paries dealbate,» id est (ut ait Augustinus) hypocrita, «tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti.» Christus autem percussus eodem modo nec ipse praebuit maxillam alteram, sed ut percussorem, ne augeret injuriam, ratione reprimeret, ut Augustinus idem declarat. «¿Si male» inquit, «locutus sum, testimonium perhibe de malo, si autem bene, cur me caedis?»

Colpahus itaque a Francisco exspectandus est, ut apparet, tamquam testimonium de malo ab amicis prolatum. An fallor?