2014-06-13

De Beniamini Franklinii ratione diei ordinandi

Beniaminus Franklinius, diurnarius et philosophus Americanus, rationem anno 1791º proposuit qua dies essent ordinandi: cuius nuper vidi Amanda Krauss apud Twitter mentionem fecisse:

Quae ratio in se nonnihil boni continere videtur, et praecipue quod et mane consilia capienda sint de die, quae noctu recognoscantur ut dies aestimari et iudicari possit, unde multum discere possimus tam de illis, quae in vita sint efficaciora, quam de illis, quae nobis impediant quominus proposita nostra adipiscamur. Itaque tabulam illam in sermonem Latinum (prout infacundia mea permisit) verti et spatium addidi in parte dextra, ubi exactius et per numeros suos ea quae sint agenda describantur. Etiam in parte sinistra respondendum videtur, ut mane scribam quid boni in votis habeam ut eo die exsequar, et noctu quid boni revera eo die fecerim.

Ordo Rerum Agendarum a Nemine

Ea tabula, et similia quae ad vitam ordinandam quodammodo valent, etiam suspicor in scholis adhiberi posse: nam discipulis multum prodest de se suisque rebus et loqui et scribere. Nescio an haec ipsa charta apta atque idonea videatur ut in usum discipulorum offeratur, sed existimo aliquid simile facile inveniri possit quo discipuli alliciantur ut sermone Romanorum utantur ad res simplices et cottidianas et veras sive auténticas (ut vulgo dicitur) scribendas.

2014-06-11

Maxima clades pessimo senatori

Post comitia Europaea, quibus multa inaudita evenerunt, pauci eadem exspectabant in novo orbe terrarum, ubi comitia non ante mensem Novembrem habebuntur... nisi quod vita publica non sic agitur apud Americanos. Nam ut candidati pro factionibus ambiant, necesse primum est ut victores evadant in comitiis suarum partium, quae comitia "primaria" dicuntur sive antecedentia, quia primum candidatis necesse est a suis fautoribus more populari creari, deinde a civibus eligi. Itaque heri in Virginia civitate comitia illa "primaria" celebrata sunt inter eos, qui ad partes dextras sive factionem Republicanam, ut dicitur, haerent.

Ericus Cantor, qui praefectus erat omnium senatorum eius factionis in curia populari Senatus totius Reipublicae, itaque inter summos et potentissimos viros publicos numeratur, existimabatur aemulum facile victurus esse: nam nemo eiusdem ordinis et officii, quod diurnarii nunc res gestas fervide evolventes sciant, umquam post memoriam hominum est in suae ipsius factionis comitiis superatus (quod est summum dedecus). Qui ad tales honores pervenerunt, omnes sat capaces et apti videbantur ut civium confidentia fruerentur et diuturno favore. Usque ad nostram aetatem.

At Ericus Cantor victus est. Quod per semet ipsum esset mirandum (et ridendum): sed victus est a factione Theana (rabidis et delirantibus homunculis, qui nesciunt quid velint sed id iratissimi flagitant), quae plerumque ludibrio habetur; et victus est, cum immensis opibus facultatibusque, quas Neoeboracenses et Californienses argentarii, sed fere nulli cives Virginienses, suppeditavissent, armatus certaretur cum professore quodam nullius nominis, et nullius famae, atque etiam minus pecuniae.

"Quid fit de America, si non iam possumus suffragia emere?"

Satis constat cives non pro aemulo, cui nomen videtur esse David Brat, suffragia tulisse, sed contra Ericum Cantorem, ut quem fere omnes nunc odissent. Nam Cantoris superbia praecipue culpanda habetur propter dissensiones quibus senatus noluerit pecuniam tribuere magistratibus, et quibus respublica coacta sit anno 2013º de operibus publicis desistere. Eodem tempore coepit Cantor agere pro adventiciis et peregrinis, quod aegre tulerunt fautores partium dextrarum.

Videtur iam exstare candidatus partium sinistrarum, sed ne Democrati quidem sciant quis sit: nam adeo ex inopinato evenit haec eversio fortunarum, ut Democratica factio nihil paravisset subsidii quo suum candidatum, quem nemo existimavisset quidquam contra Cantorem posse, adiuvarent — immo habetur quasi sacrificio fuisse, cuius nomen propositum erat tantum ut nomine tenus adversarius quidam esset in ritibus comitialibus. Ex paucis quae colligere possumus, is quoque professor est eadem in studiorum universitate ubi docet David Brat… et fabulam conscripsit de larvis et sanguisugis, quam iam a diurnariis deridetur. Itaque certabitur inter professores… semper aliquid novi. Ridebitur ab omnibus, nisi ab Erico Cantore, cui nihil restat nisi ut cladem suam ploret.

2014-06-01

De bestiolis

NewImage

Cum pergerem inter prandia vel commoda temporis spatia laudem Gonnorrhoeae legere, in hunc locum incidi qui, ut saepe hoc in libro fit, parum videtur cum aliis congruere, sed aliquid veri nec sine pulchritudine exprimit:

…aliquid amari amore miscetur, solus tamen amor animi tranquillitatem mortalibus procreat, et absque eo nemo placidam transigit vitam; hinc est quod feminae prudentiores hac in re prae maribus, si homines amandi occasio deest, catellos gremio suo foveant, passeres diligant, psittacos, aliasque aviculas et bestiolas.

Hac in re auctor noster vix aberrat a veritate: nam ex amicis maribus, nemo quod sciam ullum in deliciis habet animal; sed feminis nonnumquam non solum commodum sed etiam fere necesse videtur catellum cuiusdam generis gremio fovere: immo Aileae amicae dulci sed amarae medicus quidam psychologicus imperavit ut catulum felinum non solum domi semper haberet, qui dolores animi melancholiamque Floridianam (est enim civitas perpetui doloris, nisi senibus morituris) levaret, sed etiam cum itinera faceret secum in aeroplano afferret. Amici autem mares se dare solent cervisiae, nicotiano solacio, fumo cannabino. Forsitan melius iis esset passeres diligere; sed post longum colloquium cum Nam amico habitum, dubito an ille velit sua venena deponere pro catulo.