2014-07-11

Pauperes

5 comments:

CaS Fidelis said...

Num antiqui Romani siue pauperes siue diuites noluerunt umquam exhibere τοὺς μύστακες?

CaS Fidelis said...

Vocabulum addendum in imagine pauperum: "Sexus sequior"

Nemo Oudeis said...

De rebus antiquis parum scio: sed μύστακες mihi saltem displicent, quamquam multi iuvenes feruntur μύστακας in pretio habere. De femina quae in umbris sedet, si quid tibi displicuerit, licebit querellam facere ad umbram Dorotheae Lange, quae imaginem descripsit.

CaS Fidelis said...

Mihi quoque displicent οἱ μύστακες (necnon barbae), qui forte fortuna ab iuuenibus et senibus nostratibus in pretio nullo habentur. De femina quae in umbris sedet, ut dicis, querellam nullam protuli (τοὺς μύστακας magis improbo querula), tantummodo imaginem describebam uocabulis Latinis te sequens.

Nemo Oudeis said...

Malo ipse doctam profestricem sequi, quippe quae me multa iam docuerit et plura (ut spero) me doctura sit in Salso illo Scriptorio, quod per rete universale quaeri possit.