2014-03-06

De Iulia, qui nihil unquam peccavit

Obiter incidi in inscriptionem, quam sic scriptam late legimus:

LVCIA IULIA PRISCA
VIXIT ANNIS XXVI
NIHIL VNQVAM PECCAVIT
NISI QVOD MORTVA EST

Philippus Camerarius (iurisconsultus et reipublicae Noricae a Consiliis) in Operis Horarum Subcisivarum sive Meditationibus Historicis (anno 1658º) dixit Romae prope forum Iudaeorum repertum esse hoc:

IVLIA B. PRISCA VIX. AN. XXVI.
Q. CLODIVS HILARVS VIX. AN. XLV.
NIHIL UNQVAM PECCAVIT NISI
QVOD MORTVA EST

Q. Clodius Hilarus ante annum 1678um de lapide decessit, et Iulia Prisca in Luciam Iuliam Priscam est mutata anno medio saeculo duodevicesimo, cum Iohannes Hackett Oxoniensis versus scripsit quos antea memoravi. Hodierni autem falluntur, qui adhuc ferunt Iuliam Publii filiam Priscam fuisse Hispanam, immo Caesaraugustanam (quos Hispanus quidam iam refellit); sed propius ad verisimile nomen iidem accedunt, cum false scribant:

Iulia · P(ubli) · f(ilia) · Prisca
vix(it) · an(nis) · XXVI
nihil · unquam · peccavit
nisi · quot · mortua · est

Hispania Epigraphica 16117

At Iohannes Cholodniak in Carminibus Sepulcralibus Latinis (Petropoli 1897º) inscriptionem multo pleniorem, nec sine Quinto Clodio Hilaro, rettulit:

d. m.
Iulia L. l. Prisca
vix. ann. XXVI m. I d. I
Q. Clodius Hilarus
vix ann. XXXXVI
nihil unquam peccavit, nisi quod mortua est.

Carmina Sepulcralia Latina 748 = CIL VI,20634

Quod elogium plenius scribere licet:

Dis Manibus

Iulia Lucii liberta Prisca
vixit annis XXVI mensem I diem I

Quintus Clodius Hilarius
vixit annis XXXXVI

Nihil unquam peccavit, nisi quod mortua est.

Utrum "annos" an "annis" ponendum sit, parum liquet et minus refert, cum utroque casu nomen annorum scriptum sit ab hominibus antiquis. Similia autem verba alias invenies:

De qua nihil unquam dolui nisi cun mortua est (Buecheleri LXX)

Ex qua nihil unquam dolui nisi cum decessit (Orelli 575)

De quo nihil dolui nisi quod mortus est (Annales Instituti Archaeologici Romani 1850, p. 179, n. 22)

De qua nemo suorum unquam doluit nisi mortem (Boissieu, Inscriptiones Lugdunenses, p. 483)

De qua nullum dolorem nisi acerbissimae mortis eius acceperat (Orelli 4626)

De qua nihil conqueri potuit nisi quod celeri fato intercepta sit (CIL VI,20679)

Quae omnia non possunt quin ad memoriam vocare notissimam hanc sententiam, quam in initio Historiae Apollonii Tyrii legimus:

Hic habuit ex amissa coniuge unam filiam, virginem speciosissimam, in qua nihil rerum natura exerraverat, nisi quod mortalem statuerat.

No comments: