2013-10-22

De Saltatrice Fidicinaria

Quæ parum timēs vacuam in tabernam
sōla tū ingredī, dubiīs solūta,
mente tē fingis fidiclā canentem
mōre Gothōrum

interesse vel juvenum catervæ,
tēve candēlīs tenebrās domāre
vel fovēre tē nivibus sepultōs
exanimātōs:

somniās dum tū numerōs modōsque,
clanculum irrēpēns animō atque cordī
carminis plēnīs Melodrāmatis tē
cēpit Imāgō.

2013-10-13

In Propertii libri primi carmine tertio decimo versum invenimus hunc:

Una dies omnis potuit praecurrere amantis:

Quem fere omnes sic intelligunt, ut "una dies" dicatur "omnes amantes" superare; quod ut confirmentur, etiam referunt eas voces, quae sunt "una dies," alias apud Propertium legi sic coniunctas. Quamquam fieri potest ut interpretatio supra apposita valeat, inspiciamus tamen alios versus qui illum sequuntur:

Una dies omnis potuit praecurrere amantis:
   nam tibi non tepidas subdidit illa faces,
nec tibi praeteritos passa est succedere fastus,
   nec sinet abduci: te tuus ardor aget.
Nec mirum cum sit Iove digna et proxima Ledae
   et Ledae partu gratior, una tribus;
illa sit Inachiis et blandior heroinis,
   illa suis verbis cogat amare Iovem.
Tu vero quoniam semel es periturus amore,
   utere: non alio limine dignus eras.
Quae tibi sit felix, quoniam novus incidit error;
   et quodcumque voles, una sit ista tibi.

Ter dicitur "una," et ter "illa": debemusne igitur credere, secundum interpretes, "unam" et "illam" semper ad eandem feminam spectare nisi in huius loci capite, ubi in diem dicitur "una?" Quidni accipiamus "unam" et "illam" semper ad eandem spectare puellam, quae ipsa potuit omnes dies amantis (casu patrio; id est, "Galli") praecurrere? Nam haec puella videtur omnes alios Galli amores, quos per totam vitam coluit (vel potius, quas intuebatur), superavisse.