2013-09-27

De symbolis academicis Latine scriptis

Operae pretium videtur indicem componere commentariorum periodicorum a quibus scholasticae sive academicae symbolae Latine conscriptae (et more Theodisco plurimis fußnoten instructae) accipiuntur. Itaque de quibus aliquid audivi, nomina infra apponam. Quaeso, lector lectrixve, ut mihi certiorem facias de aliis commentariis huic indici addendis.

Gratias maximas ago Sandrae, quae maiorem partem huius indicis addidit.


Humanistica Lovaniensia (Belgae)

Symbolas in lucem edere quotannis solet de rebus "Neolatinis" quae dicuntur, id est de rebus quae post aetatem "mediam" scriptae sunt, necnon editiones criticas divulgat annotationibus interpretationibusque instructas.

Rheinisches Museum für Philologie (Germania)

Venerandus est commentarius periodicus et praeclarus et antiquus, qui fere ducentos annos est natus, et cuius symbolae fere omnes (nisi recentissimae) gratis per rete universale quaeri possunt. Hoc museum etiam potest per JStor inveniri, quod est commodissimum.

Commentarii Societatis Philologae Polonorum sive EOS (Polonia)

Videtur inter tegumenta sua complecti omnia quae utroque sermone scripta sunt ab initio usque ad tempora recentissima; bis in anno editur, sed adeo difficile est exemplum eius invenire (tantum apud quinque bibliothecas nostrae reipublicae videntur hi libri esse conditi) ut nesciam an ulla res a nostratibus umquam legatur quae apud Eos scripta sit (quamquam possum per "ILL," ut dicitur, exempla ex aliis civitatibus mutuari).

Peitho (Polonia)

Novissimus commentarius, qui plerumque ad res Graecas spectat. Nihil video apud eos iam Latine scriptum, sed haud satis hoc in mundo video Latine scriptum. Gaudendum est, quod omnes symbolae gratis per rete praebentur.

Studia Humaniora Tartuensia (Estonia)

Tam antiqua quam recentiora Latinitas tractatur in commentariis, quae apud Tartuenses reperiuntur, sed nullam ibi symbolam possum invenire Latine scriptam, quamquam editores videntur parati ad tales accipiendas.

Minerva (Hispania)

Fieri potest ut symbolae Latine scriptae apud Minervam accipiantur, et legi possunt hi commentarii per facultatem quam prabent bibliothecarii nostri et Germana societas "Elektronische Zeitschriftenbibliothek" (id est, per Hispanorum "Dialnet," sed id nesciunt bibliothecarii nostri).

Calamus Renascens (Hispania)

Commentarii periodici, c.t. "Calamus Renascens," ad litteras Renatas spectant et Humanistarum, qui vocantur: sed difficilimum est exemplum poscere e bibliothecariis nostris saltem, et suspicor non nisi cum difficultate etiam alias extra paludem nostram quaeri posse hos libellos nisi tres, qui ab anno bis millesimo ad annum bis millesimum alterum divulgati sunt. Nihilominus symbolae quae ibi, etiam intra fines tam artas (tamquam intra fretum Herculeum), inveniuntur, studium admodum excitant, et confitemur nos nunc unam evolvere de mortuis avibus.

Latomus (Belgae)

Etiam Latomus dicitur symbolas accipere Latinas, quamquam hoc videtur rarissime fieri his diebus.

Mnemosyne (Batavia)

Quis nescit Mnemosynen? Sed quis nuper novam symbolam Latine scriptam ibi legit?

Alias

Aloisius Miraglia videtur coepisse symbolarum messem cogere et coacervare qua novos condat commentarios periodicos, sed non habeo pro certo ullum iam in lucem esse editum, neque ubi per rete universale illi sint quaerendi.

Apud Hispanos, Estudios Clasicós fertur non solere symbolas Latine evulgare (quis enim hodie, nostro in theatro mundi perpetuam comoediam semper agenti quae risum non nisi Sardonium movet, "solere" dici potest res Latinas Latine tractare, quo quid simplicius et rationi magis consentaneum videtur?), nihilominus anno bismillesimo altero in luminis oras protulit symbolam a Michaele von Albrecht Latine scriptam.


Maxima mihi videtur difficultas discipulis legentibus auctoribus in hoc inesse: quod non nisi cum difficultate potest quilibet hos commentarios periodicos legere. Perpauci enim nomen Commentariorum Societatis Philologae Polonorum umquam audiverunt, nec, quoad intellegere possum, possumus Eos nunc legere nisi in bibliothecis, quarum paucae exempla ulla habent, quamquam Poloni videntur nunc curare aditum ad symbolas per rete universale praebendum. Multo magis nota sunt studia Humanistica Lovaniensia, quamquam mihi necesse est iter trium horarum facere ut iis oblectar (nam non solum studium sed etiam voluptatem mihi movent) quia nostra bibliotheca nihil illorum continet. Tartuenses videntur omnia in rete condere velle, sed Tarbata, ut quae etiam minor sit urbs quam oppidulum nostrum palustre, nemini nota est, unde fit ut studiosi symbolas quaerentes facile commentarios Tartuensium praetereant.

Utinam omnes hi commentarii apud JStor vel facultatem similem collocarentur, ubi una cum multis aliis congesti in usum discentium praebeantur. Nam nunc temporis solent discipuli pigri apud JStor paulisper disciplinam et eruditionem maiorum indagare, deinde statim ad libellos scribendos aufugere: et quae non illo in indice includitur, non legitur. Rheinisches igitur illud Museum videtur alios commentarios his rebus longe antecellere.

2013-09-25

Nuper mirum in modum librum adeptus sum ab Anna Elissa Radke conscriptum, cui titulus Finis Amorum. Mirum dico me talem librum emere potuisse, quippe quem apud nos nusquam venum detur: quem autem ego peregre profectus obiter inveni, cum alios libros venales lustrarem. Carmina Radkeana nunc lego, cum in aeroportu sedeo et cogito de sarcinis iam a societate aeria perditis, de agrestibus et inurbanis quibus nunc circumdatus sedeo, de amicis foris relictis et de solitario adventu qui mihi domi restat faciendus, ubi nemo ullius momenti me exspectat: triumphus scilicet inanis.

Versus ad carmen Sebastiani Krumbiegel dicti maxime placent:

Quaero te, mea civitas amantum,
nusquam te invenio, exul et pererro
orbem, nil nisi ius meum poposci
natura meritamque civitatem.

Immer such ich das Land, regiert von Liebe,
nirgends find ich es, als Verbantte irr ich
durch die Welt, ford're nichts, als was mir zusteht:
Einen Staat, wo die Liebe herrscht als Grundrecht.

2013-09-06

De fonte insaniae

Apud Leonem Allatium haec de fonte Veniae, sive insaniae, legimus:

Sic etiam Chii, in moenibus aedium Mazangorum, adhaeret puteus, ita tamen ut, totus in via insinuatus, eam interrumpat, ne recta excurrat, paulo post D. Eustratii templum, à dextra, dum in Tristratum contendis à foro, non admodum profundus, ore angusto, sed caveis undique ac fornicibus subnixus: ex eo quasi semper nocte media homo, equo, eoque ferocissimo, insidens, egreditur, et ea via concitatius nec sine strepitu currendo itque reditque, cum demum in eundem puteum cum equo cadit: hominem, Veniam dicunt. Et res ista adeo est rumore omnium vulgata, ut si quis ambigeret, insanire à vicinis illis dieceretur. Et, cum aliquem, quasi mentis inopem, ludunt; interrogant, an ex puteo Veniae biberit: ἔπιες ἀπὸ τὸ παγάδη τοῦ Bένιας. quasi potu illius aquae dementes fiant.

Haec fabula fontes habet antiquissimos, nam prima eius elementa videntur apud Aristonem peripateticam iacere, ut inter Paradoxographorum Graecorum Reliquias legi potest. Sed apud duos Romanos quoque mentio fit de hoc fonte: nam in octavo Vitruvii invenimus:

Item est in insula Chia fons, e quo qui inprudentes biberint, fiunt insipientes, et ibi est epigramma insculptum ea sententia: iucundam eam esse potionem fontis eius, sed qui biberit, saxeos habiturum sensus. Sunt autem versus hi:

ἡδεῖα ψυχροῦ πόματος λιβάς, ἣν ἀναβάλλει
   <πηγή, ἀλλ’ ἄνοος> πέτρος ὁ τῆσδε πιών.

—Vitruvii De Architectura 8.3.22

(Epigramma modis variis variis in editionibus legitur.)

Chia in omnibus codicibus manu scriptis legitur, sed Valentinus Rose hunc locum emendavit ut Plinium sequatur:

In Cilicia apud oppidum <Ce>scum rivus fluit Nuus, ex quo bibentium subtiliores sensus fieri M. Varro tradit, at in Cea insula fontem esse, quo hebetes fiant, Zamae in Africa, ex quo canorae voces.

— Plinii Naturalis Historia 31.15

Aristo, sive Ἀρίστων ὁ Κέως, videtur de Cea esse locutus sicut Plinius, sed Vitruvii fide et testimonio videtur etiam fons dici apud Chios exstare, nisi per saecula error in codices irrepuit (ut Rose existimavit).

Itaque praegestio discere quomodo natum sit hoc adagium, ἔπιες ἀπὸ τὸ παγάδη τοῦ Bένιας, et utra in insula sit fons reperienda insaniae vel stultitiae. Nam Venia sive βένια vix Graecum videtur vocabulum sed Latinum, et fons in falsa insula sita esse, sed Allatius nimis longe loquitur de hac re ut sine quadam experientia vel doctrina exquisita et indagationibus factis comparata fabulam protulisse possit.

Addam hoc: quod hodie (si lexicis fides est tribuenda) βενίας masculino genere dici potest in eum qui insanit.

2013-09-05

De veneno et pestilentia

Qui nunc de declamationibus adeo saepe legimus ut de cogitationibus somniisque delirantibus excuti non possint piratae illi cum catenis in litore stantes et magi et tyrannicidarum praemia, saepe etiam volumus indicia harum orationum lusoriarum reperiri. Itaque cum Catullus in quadrigesimo quarto carmine haec verba de Sestii oratione protulerit:

nam, Sestianus dum volo esse conviva,
orationem in Antium petitorem
plenam veneni et pestilentiae legi.

difficile nobis est vitare quominus cogitemus de veneficis per declamationes ubique latentibus necnon de responsis in pestilentia1 datis. De illis nemo est qui nesciat; sed de his, ut quae rarius fiunt et tantum apud Calpurnium Flaccum et inter Declamationes illas Minores qui Quintiliano quondam tributae erant, miror nos non saepius audire. Nam qui de rhetoricis exercitiis queruntur, ut Petronius (Satyrica 1.3), Quintilianus (Institutio Oratoria 2.10.5), Tacitus (Dialogus de Oratoribus 35), omnes mentionem faciunt de responsis in pestilentia datis. Immo maxime mirandum videtur Senecam numquam mentionem fecisse de pestilentiis et responsis, neque inter eius opera servari controversias de responsis.

At, ut ad Catullum revertamur, alii volunt venenum et pestilentiam esse "omnia, quae lectores tanquam venenum et pestilentiam exhorrescunt, vel quae lectorum animos taedio opplent gravissimo." Velim autem scire an possit fieri ut Sestii nefaria scripta frigeant non propter bilem, sed quia more scholastico composita sint.


in pestilentia] In editionibus Petronii hodiernis saepius et in quibusdam codicibus veteribus "in pestilentiam" legitur, sed Scaliger recte, mea quidem sententia, maluit "in pestilentia" legere. Nam Quintilianus nobis bis (3.6.26 et 5.10.42) indicat "in pestilentia" fuisse locutionem qua rhetores utantur cum περὶ καιροῦ doceant.

2013-09-01

Cum alias aliquis mentionem fecisset de Georgio Clunio, qui in Italia nuper contra ius et fas et omnem τοῦ κόσμου ordinem navem sine regiminis licentia gubernaret, coepi eius pelliculam spectare quae anno bismillesimo decimo in Italia est facta. Nec ad finem adveni, nam difficile mihi est diu sedere et aliquid spectare: malo legere, vel scribere, vel aliquid aliud facere quam sedere et spectare. Multae enim in pelliculis inerunt res quae stultae videntur, unde difficile fit artem mimeticam accipere pro vero et fabulam mentis anteponere. Quorum stultissima videbatur haec imago:

hydrargyrum

In glande metallico Clunius instillat mercurium, quo pila in hominem immissa displodatur. Quod falsissimum est, nam non hydrargyrum merum adhibendum esset, quippe quod displodi non posset, sed fulminatum, quod non fluit, ut in pellicula depingitur, sed pulvis est cinereus et conspectu taediosus. Sed longe pulchrius est hydrargyrum fluens, et multo magis idoneum arti cinematographicae: itaque depingitur argentum vivum pro hydrargo fulminato.