2013-07-16

Horti Canapahani 3

 

IMG_0695

Si paulo infra mediam imaginem diligenter inspicias, forsitan videas perparvum cuiusdam generis culicem.  Placuit autem frons sat magna, guttis aquae sicut lacrimis exornata.

 

IMG_0744

Quasi ignis in tenebris, dulces nives zingibereae lucent in silva.

 

IMG_0706

Lilium gloriosum et superbum.

 

IMG_0773

 

IMG_0740

 

IMG_0776

Zingiber

 

IMG_0721

Myrtus

 

IMG_0703

 

 

2013-07-14

Horti Canapahani 2

IMG_0752

Palmae.


IMG_0723

Flos palae, sive Musae Paradisiacae, una cum fructu qui ariena vocatur.  De qua Plinius dixit:

Maior alia pomo et suavitate praecellentior, quo sapientes Indorum vivunt. Folium alas avium imitatur, longitudine trium cubitorum, latitudine duum. Fructum cortice mittit admirabilem suci dulcedine, ut uno quaternos satiet. Arbori nomen palae, pomo arienae.

Numquam ipse bibi sucum arienarum, quem exprimere difficilius videtur.


IMG_0733

IMG_0713

Capsica varia, quibus fercula fervent.


IMG_0770

Aloe, 

gravis odore, gustu amara. Laudatissima ex India adfertur, sed nascitur et in Asia. Non tamen ea utuntur nisi ad volnera recentibus foliis, mirifice enim conglutinat suco.

2013-07-13

Horti Canapahani 1

IMG_0688

Serpens in horto.

IMG_0708

Serpens in arbore.

IMG_0728

Serpens in lapide.

IMG_0754

Retiarius in casse.

IMG_0749

ψυχὴ in folio.

2013-07-09

Insania

In libro1, qui nunc est cito legendus, iambus sic sex modis finitur:

IMG 0673

Itaque non solum iambus, ut plerique dicunt, sed etiam anapaestus, dactylus, spondaeus, et series syllabarum trium quattuorve correptarum vocitantur iambi.

Deinde, proxima in periodo, finitur trochaeus paene eodem modo, nisi quod ictus sive accentus aliis in syllabis correptis imponitur (non tamen in spondaeo, qui caret brevem, nec in dactylum, qui, sicut anapaestus "iambicus," ictum fert in syllaba producta.

Trochaei (an potius chorei cum de Cicerone loquamur?), igitur sunt pedes ulli inter tres et quattuor morarum magnitudine, quorum prima mora accentum sive ictum habet; iambi vero eodem modo finiuntur, nisi quod accentus sive ictus in tertia (sive paenultima) mora cadit.

Postremum sequitur ut paeon in se contineat quinque vel sex moras, et accentus ponitur in prima et quarta (sive paenultima).

Haec est insania.


1 Koster, Severin. 2011. Ciceros Rosciana Amerina im Prosarhythmus rekonstruiert. Stuttgart: Franz Steiner Verlag.

2013-07-08

De "statu pulchritudinis"

NewImage

Tegumen libri, qui Tampa inscribitur, atque auctrix, Alissa Nutting.

Animadverti novam fabulam Romanensem in lucem esse editam, cui titulus Tampa. Nomen ex urbe Floridiana oritur, quia hac fabula iterantur vera potius quam ficticia scelera Debrae Lafave, ludimagistra quae non solum sermonem Anglicum sed, ut de re anno 2006º coram iudicibus confessa est, semet ipsam discipulis tradidit. Rea de sceleribus confessa, cum iudex voluisset eam alligari atque in carcerem trudi, exoravit advocatus ut supplicium solitum vitari ideo posset, quod Debra nimis formosa esset ut ad carcerem duceretur. Impetravit.

Haec enim est Florida.

NewImage

Debra Lafave: pulchrior quam ut puniatur.

Defensio nova ac mira, quamvis prima fronte videatur esse statu qualitatis, nihilominus ab eo genere discrepat, quod reus, qui statu qualitatis utitur, rem confititur sed rei utilitatem honestatemque defendit, ut suadeat iudicibus rem non esse iniuriam ac crimen sed facinus iuste, etiamsi contra leges, patratum. Debrae tamen Lafave advocatus nullo modo rem defendere conabatur, sed potius suasit iudici Debram propter pulchritudinem feminam esse quodammodo nobiliorem quam vulgares mulieres, quibuscum teneri non deberet, ne invidia eas provocaret ad vim in pulchriorem inferendam. Itaque hoc argumentum videtur non posse inter Hermagorae status ponere, sed novam esse inventionem, cui est nomen tribuendum.

Hortor ipse, ut haec ratio reae defendendae dicatur "status pulchritudinis," quo explicemus ream confessam ac damnatam sed speciosam non esse puniendam.

De verbo perdendi et nomine inde sumpto

Aliquando quaeritur quomodo Latine dicatur "loser," sicut audiatur in Americano carmine notissimo c.t. "Soy un perdedor." At perditor nomen, quamvis Latinum sit, nihilominus in se vocem continet activam: "perditorem reipublicae" (ut Tullius pro Plancio et in Vatinium dixit) vocamus hominem qui rempublicam perdit, non qui ipse perit vel perditus videtur. Propius autem ad rem appropinquat "perditor non modo dignitatis et auctoritatis sed omnino ordinis ac nominis sui" (in Pisonem), quamquam non solum "perditor" dici potest, ut in sermone perditorum Anglorum, quia propter proclivitatem activam, quam nomen e verbo temporale sumptum retinet, aliquid perditum gignendi casu semper cum perditoris nomine semper est coniungendum. Dico "proclivitatem" quia inest vis agendi sat fortis in verbo temporali perdendi ut rarissime passiva voce audiatur, nisi ut participium; nam passive dicitur potius pereundi verbum, sicut Graecum illud τὸ ἀποθνήσκειν dicitur ἀντὶ τοῦ ἀποκτείνεσθαι.

At animadvertimus apud Senecam patrem dici verbum perdendi absolute:

Fratres Pancratiastae

malae tractationis sit actio.

Quidam duos filios pancratiastas instituit; eduxit ad Olympia. Cum conpositi essent, ut simul pugnarent, accessit ad pugnantes pater et ait abdicaturum se, si quis perdiderit. Conmortui sunt iuvenes et decreti his divini honores.

Reus fit pater malae tractationis ab uxore.

Certe subintelligendum est nomen quoddam (ut "certamen" vel simile), sicut etiam "abdicaturum" poscit "filium." Sed usus hoc in themate ad Anglorum illum appropinquat quo "to lose" absolute dicitur. Nam illud nomen "loser" saepius spectat ad talem, qui non in una re aut quibusdam dignitatem et auctoritatem semel perdiderit, sed qui semper et sine condicione atque absolute perdat: nec fortasse nimis longe a scopo aberrat nomen Latinum quod est "perditus."

Commentationes a Germanis saeculo undevicesimo scriptae inter philologos sunt magnae famae: utrum bonae an malae pendet de philologo. Saepe enim Magnos Philologos acti temporis laudatores audivi ad caelum tollere Germanos eius saeculi, quippe qui omnes mortales antecellere dicerentur ingenio et praecipue Prussica perseverantia, qui de omnibus argumentis iam scripsissent quae nos hodie homunculi effingere possemus nisi ad foetidas paludes artis psychologiae confugere consentiremur, et ita porro. Aliae tamen asseverant Germanos quicquid scripsisse quod posset Germanorum gloriam augere una cum numero vocabulorum quibus "Ur-" littae praefigerentur. Et sunt nonnullae commentationes bene, sunt aliae male scriptae; sed nuper inveni unam Latine scriptam nec sine sale de historia artis statisticae (qua, sine dubio, sunt alia argumenta oblectamentis ditiora), unde nonnullas sententias sumpsi:

…factum est, ut sumtus publici et æs alienum rerumpublicarum, numerus exercituum, multiplex rerum administratio et id genus alia immane crescerent, quæ cuncta in causa fuere, ut tum insolita subisidia quærenda, tum onera publica æqualiter in cives distribuenda essent.

…factum est, ut sumtus publici et æs alienum rerumpublicarum, numerus exercituum, multiplex rerum administratio et id genus alia immane crescerent, quæ cuncta in causa fuere, ut tum insolita subisidia quærenda, tum onera publica æqualiter in cives distribuenda essent.

Nonnulla similia possunt hodie dici, et praecipue inter gentes quae naves subaquaneas emunt dum e pauperibus pecuniam tamquam aqua de pumice poscunt. Aliquid hic latet profundius de notitia rerumpublicarum et regiminum capacitate boni et mali in cives exercendi dicendum: nam e bellis oritur necessitas noscendi, qua vita communis ipsa per observationem immutetur. Suspicor Lüderum plerumque, ut monet auctor noster, falsum habuisse de malis statisticae, praecipue quia non videtur ille existimavisse statisticam posse adiuvare rempublicam nosci, sed aliquid aliud inest in illo odio et ira erga statisticam quod non possum hac hora nimis sera explicare, sed non a veritate nimis longe aberrat.

Cui de statistica dicendum erat, commodius illi videbatur, declamationem habere, Italorum more, de ingenti barbarie populorum borealium, qui imperium subverterint, quam rem, nostro proposito alienam, scriptori relinquimus.

An Itali aliique meridionales saepe in Germanorum barbariem (et amorem pecuniae numerandae) declamare soleant, lectori amandabimus, sed placuit hanc invenire sententiam inter scripta academica positam.

At pretiossima et belle dicta est haec sententia:

Caesar in Galliam missus est longe alia intentione, quam ut armis rediret et rempublicam everteret.  Quod cum sensisset, summo labore animique perseverantia studebat, ne ab hostibus opprimeretur.

2013-07-07

NewImage

Longe antequam Geraldus Bruckheimer et Iohannes Depp et alii omnia concaverat ad Lustratorem Solivagum (qui Anglice "Lone Ranger" vocitatur) pertinentia, non solum habebatur Lustrator ille quasi exemplar virtutis sed etiam ad symbolum morale haerere ille fingebatur quod in lucem editum erat tam ad pueros instituendos quam ad histriones dirigendos (nam eo tempore histrionibus videbatur non solum personam sumere, sed etiam, si illa persona virtutis erat insignis, vitam illius personae aemulatione persequi). Illud symbolum, ut obsoletum specimen saeculi praeteriti atque oblivione deleti, non absurdum videtur hic mortuo sermone Romanorum referre:

Credo:

  • qui voluerit alterius ut amici consuetudine frui, eundem oportere se alteri amicum praebere;
  • omnes mortales esse aequales constitutos, quorum unus quisque potest hunc nostrum mundum reddere meliorem;
  • Deum lignum nobis posuisse, quod tamen unus quisque nostrum pro se colligat atque incendat;
  • unum quemque oportere se corpore, animo, moribus parare ad bellum gerendum pro eo quod est rectum;
  • virum debere illis instrumentis uti quibus instructus est;
  • hanc nostram rempublicam popularem, quod a populo et pro populo moderatur, in saeculum saeculorum valituram;
  • homines debere vitas suas agere ad commune bonum promovendum;
  • serius ocius, alicubi, quodammodo, necesse fore nobis rationem coram mundo ac pretium reddere pro illis quae nobis arrogaverimus;
  • omnia mutantur nisi veritatem, quae sola et semper manet;
  • in Genitorem, in patriam, in mortales, inter quos par ac frater numeror.

Sunt et aliae regulae, quae non in symbolo scribuntur; inter quas maxime animadvertanda videtur ea, quae pertinet ad soloecismos vitandos vulgaresque locutiones effuiendas.

Sane haec omnia non nostri saeculi sunt sed exoleta praecepta temporis acti.

2013-07-06

Legens Fancisci Sanctii Minervam has mirabiles sententias inveni de casibus nominum dictas:

Drucke kg 253 1s 00001 00532 pdf page 33 of 534

In omni porro nomine natura sex partes constituit.

Drucke kg 253 1s 00001 00532 pdf page 34 of 534 3

Sed quoniam haec casuum partitio naturalis est, in omni item idiomate tot casus reperiri fuerit necesse.

Unde consequitur ut etiam lingua Anglica sex casibus (nec septem!) sit praedita, sicut sermo Graecus atque oratio Hispana. Nam casuum partitio naturalis est, nec arte humana ingenioque philologico excogitata. Non consuetudine fiunt leges grammaticorum, sed natura ipsa, et quod Latini sex dixere se casus habere, Graecos modo quinque, ideo evenit quia Romani honestiores naturam intellexerunt, cum Graeci tunc (sicut hodierni nunc, qui sex casibus se uti negarent) fallerentur.

Cui si quis crediderit, ei habeo pharmaca "naturalia" quae vendam ad crassum ventrem diminuendum et mentulam augendam. Porro, qualemcumque vitam ille agit, eam improbam ut contra leges naturales: quae tam firmae et certae et humano iudicio liberae sunt quam "naturalis" numerus casuum. Nam fieri non potest ut ulla res, quae "naturalis" a quolibet vocetur, magis de consuetudine pendeat quam natura. Et cuilibet sermoni semper fuerunt ac semper erunt sex casus.

2013-07-02

Die Lunae Franciscus de rostro tonavit: nulla posse negotia agi transigive inter Gallos et Americanos donec certior esset factus Americanos speculari desivisse.

Die Martis Franciscus iussit fines Galliae claudi, ne per suum caelum volaret Ivanus Morales praeses Boliviae, quia verebatur Franciscus ne in aeroplano etiam esset Eduardus Snowden. Quia ea suspicio, sine certis indiciis, satis Francisco erat ut legitimo praesidi alterius liberae reipublicae tunc, dum per auras volabat, denegaret ius commeandi.

Vehementius quam canis timidus latrat Franciscanus.