2013-03-22

De Indis sale carentibus

Plerumque Ferdinandus Cortesius voluit opes divitiasque Mexicanorum describere, quo maius imperium a se repertum (et variis modis captum) videretur. Aliquando tamen non potuit quin de pauperitate loqueretur, et hi loci quoque studium movere possunt.

De Tascaltecal civitate

Nullo enim umquam tempore dicta provincia alicui inserviverat, nec alium externum habuerat aut habebat in Dominum. Sed ab hominum memoria semper liberi vixerant, et semper se defenderant ab illo potenti Domino Muteezuma et illius patre et avo; et quamvis illa provintia tota esset illi subiecta, eosdem tamen subiectos nunquam facere potuerant, quamvis undique circumdarentur, et nullum a patria exitum obtinerent.

Et nullum salis usum habebant, quia in sua provincia non conficiebatur, nec <Mexicani> permittebant extra provinciam eos emptum proficisci; nec utebantur vestibus bombycinis, eo namque loci non nascitur ob intensa frigora; et aliis plurimis rebus ad usum humanum necessariis carebant, quia undique claudebantur. Quae omnia placide et ex animo patiebantur, ne alicui subiicerentur.

Et idem mecum agere omnibus viribus fuerant experti, et aperte videbant quod omnia quae experti erant nec illorum vires eisdem prodesse potuerant. Et malebant Vestrae Maiestati subiici quam crudeliter trucidari, et domos suas destrui vastarique, et coniuges liberosque abduci.

Crudelissimos principes Temixtitanenses, qui usum salis Tascaltecalensibus denegaverint! Quam infelicem vitam, quae inter frigora sine sale degenda fuerit! Sed quam viriles animos, qui maluerint libertatem mordaciter sibi retinere defendereque quam fructum capere salis, quamvis ad usum humanum necessarii!

De Churultecal civitate

Et ex omnibus Provinciis, quas hactenus his regionibus videram, haec aptior est ad Hispanorum habitationem, quia in ea habentur pascua et aquae habiles ad alendas pecudes; quae alia loca, quae hactenus peragravimus, non habent, quoniam ceteris in provinciis tanta est hominum copia ut nulla sit Provinciarum portio, etiam minima, quae cultura vacet, et tamen multis in locis panis defectum patiuntur. Sunt etiam pauperes multi, et mendicant ad domos et templa, quemadmodum fieri solet in Hispaniis et alibi.

Suspicor id nomen "Hispaniis" pluraliter scriptum ad insulas Novae Hispaniae sive Caribbicas spectare: nam fieri non potuisse videtur ut in Hispania, singulariter dicta, bonus Rex sineret fideles suos subiectos mendicare vel pauperitate laborare. Mirandum autem videtur tantum fuisse numerum civium his in aliis provinciis ut parum ciborum etiam in fecundissimis et bene cultis terris esset—sed etiam tantus numerus est a perpaucis (sed ingeniosis) militibus Hispanis intra breve temporis spatium pacatus.

2013-03-19

Petrus Martyrus de Floridensibus

Inter historias de novo orbe terrarum scriptas novam rem inveni mihi inauditam:

Ad aliam dehinc tendunt e vicinis insulis, quae sunt ibi frequentiores, quam in nostro Ionio Symplegades, quarum congeriem Archipelagus vulgus appellat: hostiliter suscipiuntur, quotquot e navibus descendunt, perempti aut percussi sunt. Putant hanc esse insulam. Ioannes quidam Pontius, unius classiculae praefectus adivit, et perturbatos reliquit: fugatur ab accolis, Floridamque appellaverunt, quia resurrectionis die eam insulam reperirent, vocat Hispanus Pascha Floridum resurrectionis diem.

Sex et viginti, inquiunt, se vidisse insulas, sed a Colono prius praeterlapsas, tanquam Hispaniae Cubaeque custodes, in quibus venientes Oceani procellae illiduntur. Nativum in plerisque granatum aurum reperiunt, monilia et isti varia gestant: et larvis utuntur, tum ligneis deauratis, tum aureis perpulchre ornatis. Opifices sunt ubique argutissimi. Ex larvis unam secum attulit Franciscus Chieregattus, ex ea colligere licebit, quali polleant ingenio.

Novacularum structuram mirum est videre, ex lapidibus flavis quibusdam diaphanis uti crystallinis eas formant, et cum eis radunt haud secus ac si ex egregio chalybe factae essent: sed quod spectatu dignum est, quando obtusam iam habent ex exercitatione aciem, non cote, non lapide, neque pulvere illas acuunt, sed tantum aqua imposita temperantur. Sunt et apud hos instrumentorum et elegantium rerum mille genera, quae longum esset narrare.

Hoc de novaculis sine dubio spectat ad obsianum, quo utebantur nonnulli aborigines etiam Floridenses, quamquam saepius apud Mexicanos reperitur. Sed nusquam legeram de novaculis obsianis: neque umquam audiveram obsianum, quod natura est fere omnium rerum acutissimum, posse aqua sparsa acui. At ei quod nullo modo credere possum: Floridenses dicuntur ingeniosi esse opifices. Ridendum mendacium.

Epitaphium Iohannis Pontii Legionensis

Apud Cardenam legitur epitaphium Iohannis Pontii Legionensis, qui fontem perpetuae iuventutis quaerens et Floridam terram primus invenit et, toxicatis aboriginum sagittis vulneratus, insuperabilem cruciatum, cuius solum solacium erat mors: qua tandem exitum doloris invenit Cubae, a Floridensium litoribus fugatus, incerto die mensis Iulii, anno Salutis millesimo quingentesimo vicesimo primo. Haec verba in monumento scripta sunt:

Mole sub hac fortis Requiescunt ossa Leonis,
   Qui vicit factis Nomina magna suis.

Quae verba interpretes vulgo reddunt sic:

Aqueste lugar estrecho
Es sepulcro del varon,
Que en el nombre fue Leon
Y mucho mas en el hecho.

(Id est, "Hoc in loco angusto est sepulchrum viri, qui nomine fuit Leo et facinoribus multo maior.")

2013-03-18

De foedere Romano, anno 1957º icto

Brevem fabulam de primo foedere Europaeo, quam ab europa.eu sumpsi:

Deinde necesse erat nobismet ipsis documenta ultima componere. Quod ut absolveremus, studiorum universitas Romana discipulos quosdam nobis misit qui hoc facerent pro nummis quae tunc "libellae" sive "lire" vuglo vocitabantur, sed eorum auxilium cito evanuit: nam die insequenti ab opere secesserunt, poscentes ducentenas libellas singulis horis praeter stipendium constitutum.

Unde factum est ut, eo die quo nomina essent in foedere subscribenda, eius paginae nondum typis expressae essent, quare ministri et principes legationum nihil aliud subnotaverunt quam paginarum acervum vacuarum et inanium. Quo exactius loquar: potueramus typis excudere non nisi primas et ultimas binorum tomorum paginas, inter quas nihil erat nisi paginae inanes. Quod nemo praeter paucos didicit: immo sola nobis difficultas in hoc constetit, ut diurnarios arceremus, ne paginas vacuas viderent. Sed in fine rem exsequi potuimus.

Sic mirum in modum nata est Europa hodierna.

2013-03-16

De Exoletis et Senibus Anibusque Britannis

Iam Dani videntur praemium tulisse in huius anni certamine Eurovisifico, sed non displicet alias gentes paululo considerare. Britanni certe hoc anno, sicut fere semper annis praeteritis, superabuntur: nam ea gens insularis vix videtur Europaeorum mores intellegere, nec posse ad certamen gregem mittere qui possit nisi ludibrio haberi. Nam quis potest Caeruleorum oblivisci, qui anno 2011º vix potuerunt inter se unam et eandem voculationem modumve cantandi invenire? Sed si Caerulei videbantur exoleti pueri conducticii vocibus orbati, Angelbertus Humperdincus anno 2012º erat fuit decrepitus senex, vocis viribus immensa annorum mole fractis. Nec ab illis longe aberit huius anni Bona Tyler, quae nos aliquatenus monet de Milesia Cyride sed longe minus venusta et sexaginta annos nata. Ecce anus Britannica:

Cur statim in mentem venit David Brent?

Non igitur mirum est Britannos nihil profecisse in Eurovisione certamine philosophiae et elegantiae ex anno 1997º, quo Guilelmus Clinton praeses erat Reipublicae et nostrates puellae puerive (natura enim e(o/a)rum numquam comperta erat) Hansonenses coeperunt novam philosophicam doctrinam "mmmbop" vulgo nuncupatam promulgare.

2013-03-10

De ignoto monstro Floridensi oculis scintillantibus praedito

Galli illi qui sexto decimo in Florida non statim trucidati sunt sed satis diu inter caenosas paludes et praeacutas foliorum serras supervivebant ut miserias suas litteris mandarent aliud animal monstruosum descripserunt:

Neque nobis, quamquam summa continuati laboris fatigatione affectis, somni ulla cupido, nam quae animis inter tam ancipites metus, et omnia circa horroris plena, quies esse poterat? Itaque ea nox perpetuis vigiliis nobis extrahitur: ac primo etiam ferme diluculo feram quamdam, quinquaginta circiter pasuum a nobis intervallo praetereuntem, cervi magnitudine, conspicimus: cui enorme caput, scintillantes et stantes oculi, aures promissae erant, posterioribus partibus, velut tubere quodam, eminentibus. Eam velut prodigium quoddam exhorruimus, maxime ob radiantes et enormiter grandes oculos: quamquam ad nocendum propius non accesserit.

Hoc animal non potest bison esse: nam bisones Americani non sunt oculis lucem repercutientes praediti. Simivulpae et procyones (sive arathcone sive mapache sive araiguma) sic noctu lucent, sed nimis parva sunt talia animalia, ut possint a Gallis describi tamquam cervi. Immo magis suspicamur eos vidisse πάνθηρα Floridensem, quippe cuius oculi noctu sic scintillent ut Challusius asseveravit, qui plerique noctu venentur, et qui statura sat ampli sint ut pro cervo noctu habeantur. Nescio tamen an dixerim aures eius videri promissas.

NewImage

Harum feles quam maxime periculosae (quae anno 2012º, secundum diurnarii, agricolarum pecudes bis saepe oppugnabant quam anno antecedenti) non nisi centum, pro dolor, supersunt.

2013-03-09

De monstro, quod simivulpa olim vocitabatur

Apud eundem auctorem qui Vincentii Pinzoni (sive Pinsoni) navigationem conscripsit, invenimus, ut fere necesse est omnibus in huius generis fabulis, monstrum:

Conspexere etiamum* ibi animal quadrupes, prodigiosum quidem: nam pars anterior vulpem, posterior vero simiam praesentabat, nisi quod pedes effingit humanos: aures autem habet noctuae, et infra consuetam alvum aliam habet instar crumenae, in qua delitescunt catuli eius tantisper, donec tuto prodiere queant, et absque parentis tutela cibatum quaerere: nec unquam exeunt crumenam, nisi quum sugunt. Portentosum hoc animal cum catulis tribus Sibiliam delatum est, et ex Sibilia Illiberim, id est Granatam, in gratiam regum, qui novis semper regbus oblectantur. Catuli licet in itinere perierint, conspecti sunt tamen a compluribus, qui huic re astipulantur.

37548 item 4 jpg 1 600×1 038 pixels

Inquirendo didicimus hoc "monstrosum animal" fuisse Didelphem marsupialem, quod in novo orbe terrarum late et vulgo vocitatur tacuacín vel chucha vel faro vel rabipelado, quamquam in quibusdam partibus magis septentrionalibus nomen opossum in idem animal est impositum: haec saepe nocte vidimus fere omnibus in novi orbis regionibus.

Anno 1558º nostrum opossum est a Conrado Gesnero Latine dictum "simivulpa," Graece vero aut πιθηκαλώπηξ aut ἁλωπεκοπίθηκος nam, ut dixit auctor noster, pars anterior vulpem, posterior vero simiam praesentabat:

94  94  Animalium divisio secundum elementa in quibus habitant  Page view  ZB Zürich  NEBIS  e rara

Quod descripsit et depinxit Gesnerus longe tamen abest a veritate:

NewImage

Nec compertum habemus an rex Hispaniae adhuc semper novis oblectetur rebus; licet audiverimus eum animalibus delectari.


  1. etiamum] quid legendum sit non omnio compertum habeo: nam "etiamtum" non saepe coniungitur cum tempore praeterito et perfecto

2013-03-08

Qua esca Europaei facillime captentur

Ultimo anno saeculi decimi quinti Vincentius Pinzonus (paulo ante Petrus Alvarus de Cabral) in terram Brasiliam incidit, ubi, ut moris in novo orbe terrarum erat Europaeis, negotia agere commercioque lucroso frui cum aboriginibus voluit. Hi tamen Brasilienses paulo callidiores fuisse videntur quam Indi quibus Colonus ipse in insulis Novae Hispaniae obviam venerat, necnon iam bene compertum habuisse qualis esca esset Europaeis alliciendis captandisque efficacissima.

Progressi itaque ultra, deveniunt ad flumen quoddam magnum quidem, verum nostrae classis minime capax, propterea cymbas expediunt, quae terrae aproprinquantes regionem exactius explorarent. His igitur iam terram tenentibus, mox occurrunt populi innumeri inermes, idemque nudi, qui nutibus et signis nostram appetere amicitiam videbantur: nostri tamen utpote morum eorum expertes, non intrepide accedebant: visum est itaque hoc modo populorum ritus experiri, si quo modo adduci possent ad exercenda commercia. Igitur unus e nostris iecit in consertam Barbarorum turbam sonaglium: at illi in nostros frustulum auri, quo facto Hispanus audaculus accurrit, ut aurum proiectum acciperet: at illi condicto hominem corripiunt mira pernicitate, nostri vero relicta classe, socio suppetias ferunt, et mox ingens proelium confertum est, eoque discriminis nostri pervenere, ut vix eis pedem referre licuerit, urgentibus Barbaris: nec profuit eis habuisse longiores hastas, ensesque, quandoquidem id genus vulnerum et denique mortem contemnentes, ruebant in eos veluti atrocissimae ferae, urinantes, id est, aquis immersi, adhuc classem infestabant, effeceruntque sua feritate, ut nostri male accepti celocem amiserint, occiso illius navis praefecto.

Insolitum illud nomen "sonaglium" videtur significare nolam sive tintinnabulum, quod ad vestes affigi alligareve potest. Quare Hispanus quidem nauta secum sonaglium habuerit nescio; legimus enim meretrices per Italiam, cursores Sinenses (apud Odoricum saltem) saeculo quarto decimo debuisse sonaglia gerere in capite, sed nauta Hispanus non videtur (prima fronte) eiusdem farinae fuisse atque ἑταίρα Bononiensis nuntiusve Sinensis.

2013-03-07

Nullo modo intellegere possumus quomodo factum sit ut Hungaria, quae anno bismillesimo undecimo in certamine Eurovisifico animos extollerit carmine quod inscribitur "Quid de Somniis Meis" canendo:

et bismillesimo duodecimo "Sonum Pectorum" nobis protulerit:

hoc anno in eodem certamine (uno Europaeorum instituto quod adhuc suo munere fungi videtur) merum hipsterismum auditoribus inflixerit:

Vere nulla spes restat Europae, si Hipsteri iam omnia everterunt.

2013-03-06

De filibustero sive perpetua oratione

Coram Senatu Rand Paul Kentukiensis adhuc, dum scribo, orationem praelongam habet quam meridie coepit habere: quod genus orationis "filibuster" vulgo sive "oratio piratica"1 vocitatur.

Secundum leges fundamentales reipublicae, quae "constitutionis" nomine appellantur, Praeses debet magistratus ad publicam vitam advocare et appellare ad honores suscipiendos, sed necesse est Senatui eos rite creari suffragiis ferendis aut abnuere ne homines nominati magistratus exerceant. Per decursum annorum saepius fiebat ut praesides controversias vitarent magistratibus ad tempus nominandis dum Senatores Vasingtonia abessent: quod fecit Ronaldus Regan ducentiens et quadragiens, Frutex filius centiens septuagiens et semel, Barca Obama modo trigentiens bis; sed Obama anno peracto rem novam excogitavit, qua per se decrevit Senatum abesse ut rationem confirmationis circumiret. Quod iudices hoc anno communi consensu dixerunt irritum esse factum et contra leges fundamentales; itaque Obamam nunc oportet caute Senatum tractare et curare magistratus ritu et iure confirmari.

Abhinc quosdam dies, cum Obama nominavit Carolum Hagel praefectum administrum reipublicae defendendae praefectum et Iohannem Brennan praefectum ministerii speculatorum (quod CIA vocatur) et nomina eorum Senatui misit disceptanda, Rand Paul ad Brennan scripsit rogans an liceat Praesidi petere et occidere civem Americanum armato automato volante, intra fines Americanos, nullo iudice rite damnatum?

Nam Frutex instituit novam religionem, qua cives foris proscripsit in arcano et tecto indice: decrevit enim sibi licere eos indemnatos occidere. Tunc temporis factio Democratica hanc novam consuetudinem proscriptionis improbabant, sed Obama praeside facto fere omnis oppositio Democratica subito evanuit, et Obama pergebat libello proscriptionis nova nomina addere et ipse iussit civem foris a nullo milite sed aeroplano automato trucidari. Ex utraque factione, sunt nonnulli qui sollicitentur de hac potestate, quae videtur fundamentalia iustititae principia evertere; quare Rand Paul rogavit utrum regimen sentiret sibi licere cives domi occidere his aeroplanis armatis sed humano gubernatore carentibus.

Regimen igitur per Ericum Holder, summum promotorem causarum et accusatorem publicum, respondit se nolle id facere, nisi in temporibus extremis, ut septimo die mensis Decembris, quo Iapones primum rempublicam oppugnavissent, vel undecimo Septembris, quo tromocratae Mahomentani idem fecissent. In neutro exemplo potuit fieri ut cive occidendo salus reipublicae defenderetur, nam hostes utroque in exemplo erant homines alieni: sed quod maioris momenti est, regimen non a facinore abhorruit nec recusavit quin cives indemnatos occiderent, sed exceptionem et praetextum protulit.

Quibus incensus pauci quidam utriusque factionis, qui constitutionem tuantur, hodie adiuvant Rand Paul perpeta oratione habenda impedire quominus Senatum posse procedere ad Iohannem Brennan in magistratu confirmandum. Bene sciunt se non posse obstare quin Brennan creetur praefectum speculatorum, sed hoc non est illis propositum, quod aperte confitentur, sed potius ut invehantur in varias iniustitias et praecipue in Praesidis potestatem nimis auctam, cuius exemplum potissimum est responsum Erici Holder de civibus intra Reipublicae fines et indemnatis robotice trucidandis.

Praeter Rand Paul, usque loquebantur octo alii, plerique inter iuniores Senatores numerandi:

  • Marcus Rubius Floridensis
  • Saxbius Chambliss Georgiensis
  • Iohannes Cornyn Texiensis
  • Theodorus Cruz Texiensis
  • Michael Lee Utansis
  • Geraldus Moran Kansiensis
  • Patricius Toomey Pennsylvaniensis
  • Ronaldus Wyden Oregonensis

Porro maiores quidam post undecim horas coeperunt adiuvare:

  • Mitchell McConnell Kentukiensis
  • Iohannes Thune Dacotae Meridionalis

Ex his adiutoribus Theodorus Cruz diutissime loquebatur et saevissime invehebatur in utramque factionem, dicens Fruticem et Obamam pericula et insidias paravisse contra libertatem, factiones esse conscias, Senatores debere praeter factionum nomina consentire et communi labore eniti ut libertatem tueantur.

Totam controversiam potest Obama ipse facile tollere: modo necesse est iurare se nullo modo ullos cives intra fines esse occisurum. Quod non faciet, sed Marcus Rubius Floridensis aperte et planis verbis rogavit undecima hora et quadrante ut faciat.


  1. "filibuster" sive "oratio piratica"] Nomen ortum est ex eo Batavorum quod est "vrijbuiter" sive "libere praedam captans," quod Latino nomine "pirata" exprimitur. Saeculo undevicesimo medio "filibusteri" vocitabantur milites mercenarii vel privati qui regimina Americae Meridionalis et Mediae evertere conabantur, unde in Senatu coepit nomen imponi in Senatores qui sine fine loquendo conarentur ordinem rerum statutum ac solitum evertere et impedire ne inimici possent leges ferre. Quod rarissime nunc fit, propterea quod difficile est tam diu loqui: oportet enim Senatorem qui loquitur stare ad mensam suam, nec licet locum secretum petere ad vesicam exonerandam. Nullus igitur filibuster factus est in Senatu ex anno 2010º, quo anno Bernardus Sanders, quondam factionis Democraticae deinde Senator sui generis, per octo horas contra Obamae consilia, quibus Fruticis deminutiones vectigalium confirmarentur.

De gallinipperis sive maringonibus

Relatum est in actis diurnis nos debere parari contra culices illius generis quod in Florida ut fertur natum est, et hodie "Gallinipper" vulgo nuncupatur. Hae enim bestiolae aestivis pluviis, et praecipue vehementioribus procellis et maioribus, foventur in pratis et paludibus magis apricis et vento minus turbatis; ac propter ova plurima humi anno peracto posita (nam ova horum culicum per annos latere et quasi dormire possunt, donec novis pluviis experrecta pestilentia in agros infundatur) primis huius anni tempestatibus tota civitas nube culicum obsidebitur.

Has bestiolas saeculo undevicesimo exeunte descripsit Flanerius, qui dixit:

…parva res cruribus striatus hippotigridis instar—omnium verecundissima, vaferrima, venemosissima.

Gallinipperi alias culices longe antecellunt tam magnitudine—nam ad pollicem dimidiatum accedunt, et feruntur esse omnium culicum Americanarum maximae—quam ferocitate; etiam per vestimenta gossypina carbaseave carnem humanam bene tectam mordere possunt, cuius vulneris dolor magis videtur quasi pugione illatus esse quam bestiolae rostro secundum illos, qui laesi sunt.

Galli qui sexto decimo saeculo in Florida trucidati sunt primi hoc genus culicum (una cum crocodilis sclopetorum ictu invulnerabilibus atque alatis serpentibus) descripserunt, propter inauditam miseriam quam Gallinipperi in se inflixerunt; dixerunt porro aborigines solere eas "maringones" vocitare, dormire supra ignes quia fumus maringones abigeret. Aliquatenus igitur nos suspicamur nomen "Gallinipper" ortum e vocibus quae sunt "Gallus" et "nipper," quod Anglice sibi vult "is qui mordet": Gallinipper igitur sibi velle "is qui Gallos mordet." Haec tamen non est nisi coniectura, nec certis indiciis probari potest.

De Hafiz Khan damnato

Hafiz Khan, senex Floridensis et Imam sive pastor Mahometanorum qui parvulam meschitam Miamiae moderabatur, damnatus est subsidii hostibus praebendi.

Khan 722

Accusatores enim monstrabant eum quinquaginta milia dollarorum misisse ad Pakistanienses Talibanos, qui hostes Reipublicae habentur. Cui Khan longis orationibus Pastua lingua habitis, ob quarum inanos anfractus et ambages a praetore causae praefecto nonnumquam reprehendebatur, respondit se penitus adversari Talibanis, pecuniam tantum misisse ut propinquos aleret et scholam quandam a se conditam sustineret. Statu igitur usus est coniecturali: se pecuniam misisse, sed non ut hostibus esset auxilio. Non enim videtur Khan in statu qualitatis fuisse, cum non dixerit bonum esse hostibus auxilium mittere, sed negavit potius se pecuniam dedisse tromocratis, cum se confiteretur eam dedisse propinquis et scholae.

Accusatores vero centena colloquia telephonica electronice intercepta et exscripta et in sermonem Anglicum versa attulerunt, in quibus Khan saepe Talibanos laudabat propter impetus in Americanos factos, exoptabat regimen Pakistaniensium eversum iri ut Sharia sive religiosa lex Mahometana ibi institueretur, loquebatur de pecunia mittenda ad tromocratas adiuvandos.

Quibus monstratis, patronus, qui Khan defendebat, conatus est colore uti hoc: Khan simulasse se Talibanis favere ut decies centena milia dollarorum malo dolo auferret a coniuratore, eum potius fraudem voluisse agere quam tromocratas fovere. Sed coniurator ille, ut evenit, nullus Talibanus fuit sed agens in rebus qui munere pro Reipublicae ministerio investigationis FBI nuncupato fungebatur, et qui microphonum gerebat inter haec colloquia—neque hoc microphono ullum verbum captum erat de deciens centenis milibus dollarorum, qua fabula fultus est patroni color.

Mendaciis coloreque per microphona et taenias refutatis, nulla spes absolutionis restitit reo. Itaque Hafiz Khan poterit usque ad sexaginta annos in carcere teneri: sed, quoniam senex est septuaginta et septem annos natus, verisimile est eum ante moriturum quam libertatem attingat.

Haec causa memoranda videtur propter inauditas res a defensoribus gestas: hi enim quosdam Talibanos hostes ut testes advocaverunt qui in Pakistania celati latitabant et ibi propter scelera sua a regimine Pakistaniensium petebantur; quibus per praetorem licuit, quod non solet fieri, per rete universale dare testimonia.

2013-03-05

Ubi sit ius

Nonnumquam per rete universale, fontem mendaciolorum non semper illepidorum, invenimus Ciceroni false ascriptum hoc elogium:

Ubi societas, ibi ius est.

Quod si cupimus Ciceronem dixisse, fortasse his verbis in primo Tusculanarum Disputationum usus est:

Haec nos primum ad illorum cultum, deinde ad ius hominum, quod situm est in generis humani societate…

Vel his, in tertio De Natura Deorum:

…hominum enim societas et communitas, ut vos dicitis, iustitiam procreavit.

Certum autem habeo Ciceronem numquam dixisse ipsis verbis, Ubi societas, ibi ius est. Porro David Heith-Stade Lundensis, qui in Suecia theologiam et iurisprudentiam colit, anno praeterito hoc dictum nusquam invenit ante Joachim Martinum Unverfärth, qui anno 1675º enchiridion quoddam iurisprudentiae divulgavit. Suspicor et ipse hoc brochardum antiquius esse, necnon idem invenio apud recentiores ordine inverso dictum: Ibi ius, ubi societas.

Cui fortasse conferendi videntur versus quos in Nicodemi Frischlini Helvetio-Germani, comœdia nova, neque illepida et lectu actuque iucunda atque utilis (anno 1589º in lucem edita) invenimus, parodia nimis vera:

Lydus: Ibi fas, ibi ius esse dicunt, maxima
ubi sit merces.

Paulo antea vero, anno plus minusve 1565º, in supplice libello ad Calvetonis Brevem Historiam Floridae adiuncto, legimus:

Nisi forte Petro-Claudio1 impudentiam saevitiae adiungere ac dicere libeat, Ibi ius esse ubi vis et arma plus polleant.

Alios locos conferendos non inveni, nisi quod apud Livium, in vicesimo septimo Ab Urbe Condita, Indibilis (sive Andobales) princeps Hispanorum de sua fide et meritis erga Carthaginienses praestitis Scipioni dixit:

Itaque corpus dumtaxat suum ad id tempus apud eos fuisse: animum iam pridem ibi esse ubi ius ac fas crederent coli; ad deos quoque confugere supplices qui nequeant hominum vim atque iniurias pati.

Qui locus fortasse aptum exemplar praebuerat illi, qui pro viduis, orphanis, propinquis, amicis Gallorum ab Hispanis iuiuria (secundum Gallos saltem) caesorum "supplicem libellum" scripsit.


Petro-Claudio] Is "Petrus Claudius" saepius appellatur Petrus Menendez de Aviles, qui civitatem Sancti Augustini condidit anno 1565º, eodem anno quo "supplex libellus," quem supra memoravi, fertur esse scriptus.

2013-03-03

De vocibus quae sunt "humanitas" et "humanitus"

Saepe et honeste quaeritur tam de natura quam de finitione humanitatis: cui sic roganti habet quod respondeat Aulus Gellius:

Noctium Atticarum 13.17

Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, humanitatem non id esse voluerunt, quod volgus existimat quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam, sed humanitatem appellaverunt id propemodum, quod Graeci παιδείαν vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt vel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex universis animantibus uni homini datast idcircoque humanitas appellata est.

Sic igitur eo verbo veteres esse usos et cum primis M. Varronem Marcumque Tullium omnes ferme libri declarant. Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere. Itaque verba posui Varronis e libro Rerum Humanarum primo, cuius principium hoc est:

Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus.

Humaniori, inquit non ita, ut vulgo dicitur, facili et tractabili et benivolo, tametsi rudis litterarum sit—hoc enim cum sententia nequaquam convenit—, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia cognoverit.

Haec hactenus Gellius de humanitate: sed, ut saepe fit apud versutum nostrum auctorem, hominem callidiorem quam a plerisque philologis habetur, alius locus non longe abest—immo in primo eiusdem libri capitulo invenitur—ubi vox humanitati similis, sed paulo mutata, reperitur, quae in memoria haeret lectori, cuius consilium est ab ovo usque ad mala Gellianam cenam vorare:

Noctium Atticarum 13.1

M. Cicero in primo Antonianarum ita scriptum reliquit:

Hunc igitur ut sequerer properavi, quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset (multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum), huius diei vocem testem reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis.

Praeter naturam, inquit, praeterque fatum. An utrumque idem valere voluerit "fatum" atque "naturam" et duas res καθ’ ἑνὸς ὑποκειμένου posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natura ferre videatur, alios fatum, considerandum equidem puto atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est:

μὴ καὶ ὑπὲρ μοῖραν δόμον Ἄιδος εἰσαφίκηαι.

Nihil autem dubium est, quin violentam et inopinatam mortem significaverit, quae quidem potest recte videri accidere praeter naturam.

Nam id quod "humanitus" cuidam accidit non, ut volgus existimat, solum secundum aut hominis aut Naturae ipsius dexteritatem benivolentiamque erga homines promiscam fit, sed etiam praeter naturam praeterque fatum: nam Cicero recte suspicatus est fore ut aliquid humanitus sibi attingeret, quod reapse evenit malis malorum dolis. Quare ille voluit vocem testem fore suae erga rempublicam voluntatis, quae, sicut Praxitelis nomen et laus, per humanitatem saeculorum usque memoratur. Humanitas igitur e quadam parte una cum facultate memoriae exercetur, quibus non solum mortis oblivionem fraudamus sed etiam consilia malorum hominum coram tempore et mortalitate, iudicibus alioquin severis, circumscribimus.