2013-01-31

De pecunia ad ludos litterarum proximo anno sustinendos

Scott

Richardus Scott coram diurnariis nuntiat nova consilia quibus plus pecuniae discipulis magistrisque tribuatur.

Richardus Scott, summus Floridensium magistratus, lectoribus fortasse vix notus est nisi ut Is Qui Ausus Est Illud Puerile Dicere Regi Hispanorum. Ex eo tempore tamen magis quasi maturuit et adolevit ille, quondam "Sceletor gubernator" vocitatus, et consilia coepit mirum in modum sapientiora quam antea proponere.

Anno peracto, ut Scott suaserat, senatus censuerat sumptum ad pueros erudiendos sic augendum, ut septies millies tricenties septuagies centena milia nummorum Europaeorum (€737,000,000, sive $1,000,000,000) illis impensis addita sint quibus ludi litterarii gymnasii lycaei sustineantur.

Hoc vero anno, cum velit tam senatus quam summus magistratus id genus aleatorii consilii sequi, quod vulgo "doubling down," magis Latine fortasse "duplex periculum subire," vocitatur, in totius civitatis animo est ut illi iam latae rataeque augmentationi addatur novum additamentum, quae ad octiens millies octingenties quadragies centena millia (€884,000,000, sive $1,200,000,000) constet: ut novis additisque fere septem partibus centesimis (7%) crescant fiscales rationes ludorum. Floridenses igitur anno proximo pendent plus quam quinque millenos nummos Europaeos (€5000, sive $6800) ad singulos discipulos singulis annis docendos. Singuli magistri proximo anno videbunt millenos et octingentenos nummos Europaeos (€1800, sive $2500) additos ad salarium, quo salsiores fiant magistri.

Nam post difficultates sublatas, quas civitas tunc patiebantur cum Scott ad summum magistratum est promotus, adeo iam viget aerarium ac pecunia numerata et in manu pro aere alieno superabundat ut, quod dixit gubernator ipse, nunc tempus videatur adesse prudenter constituendi quibus modis publicae opes sint collocandae in Floridensium rebus futuris.

Factio Democratica, quae antea in Scott invecta erat cum necesse esset impensum institutionis paulisper frenare, nunc eundem laudat propter eius nova consilia eruditionis provehendae. Sperandum est fore ut Richardus pergat hoc modo et impensus academicos sic augere ut olim etiam rex Hispanorum approbet qua prudentia magistratus Floridensis velit cives futuros curare sat bene docendos ut illi ipsi possint suo tempore civitatem reddere beatiorem.

2013-01-30

De papaveris lutei aureo delirio

Propter quasdam litterarum indagationes, quas ob causas nimis longe petendas ut facile nunc explicem pro quadam discipula artis pingendi susceperam, cum in papaverum corniculatorum descriptiones tam Graece quam Latine scriptas incumberem, etiam in fabulam, apud Britannica illa Regiae Societatis Acta Philosophica anno 1753º a Iacobo Newton Anglice relatam, incidi adeo non illepidam ut videatur idonea quam in Latinum sermonem versam hic apponam:

Hic Carolus Worth scriblitam curavit ex illius papaveris radicibus parandam, quas putaverat radices esse Eryngii maritimi (unde medici cuiusdam apud eum modo versati iussu scriblitas factitaverant, quibus admodum delectabantur). Qua papaverea scriblita (quam adhuc calidam et quasi ferventem devoravit) pastus, statim tali delirio correptus est ut crederet fere omnia quae videret esse aurea. Matellam (ex argilla fictam) poposcit, in quam vesicam exoneravit, deinde vero eam in testas confregit, quas adstantes iussit servare, quia aureae essent sicut (ut dixit) omnia stannea utensilia domestica (quae tunc digito indicabat). Ministri ministraeque, quippe qui de eadem scriblita participavissent, se prorsus denudaverunt et nudis corporibus inter se compressis diu saltabant. In dominam obsonatum antea egressam, tunc reversam et rogantem quid fieret, ancilla clunes vertit, pepedit, dixit "Hoc tibi aurum." Puer in cunis, qui et scriblitam gustaverat, multum medicatus rictum identidem torquebat. Hoc in modo per quosdam dies omnes pergebat antequam sanati sunt. Quae omnia mihi patefecerunt confirmaveruntque tam dominus quam domina illarum aedium, quo tunc nos contulimus refocillationis causa (nam caupona erat).

Hic quaeri licet, an e luteo florum colore per mentes (tunc radicibus comestis captas) vaganti fortasse nata est ea opinio, qua pleraeque res luteo colore esse ex auro factae viderentur.

Addam ipse papaver corniculatum sive glaucium luteum a medicis Europaeis contra tussem iamdudum adhiberi sed nuper a nonnullis iuvenibus ad delirum sibi movendum. Sed nescio an Iacobo Newton assentiam, qui dixerit florum colorem esse causam ob quam delirantes res luteas pro auro haberent: nam satis constat amor auri esse per semet ipsum delirium notissimum, cuius causa et origo nullo in colore sit petenda sed in corde humano eiusque insatiabili cupiditate.

2013-01-28

De Amazoniis, amici cuiusdam relatio

Cum inter alia nuper cum amica quadam de Amazoniis essem collocutus, in mentem venit rem quam abhinc annos multos in Virginia audiveram ex amico quodam, capitaneo sive centurione exercitus. Is enim in Chaldaeis tescis militans et nonnullis loricatis curris praefectus missus erat ut quandam factionem incertae fidei et fortitudinis conveniret, cuius amicitiam nostri duces colere voluissent. Loco igitur temporeque statuto illuc cum suis advenit, ubi totam quasi legionem sibi ignotam neque opinatam invenit. Signis indutiarum benevolentiaeque ab utraque parte datis, ille introductus est in castra, ubi hospitaliter, quoad tescarum austeritas asperitasque permittebat, exceptus per interpretes cum legionis ducibus amicitiam panxit ut erat sibi imperatum, multa porro de hoc exercitu didicit ducibus suas res gestas enarrantibus. Rebelles se fuere Persas, cuius gentis religioso et tyrannico regimini insurrexissent flagrante eo bello, quod saeculo vicesimo inter Chaldaeos et Persas gestum est; a Saddam Hussein Chaldaeorum tyranno sibi data arma, castra, auxilia; bello peracto non sibi, ut hostibus, licuisse in Persarum fines redire, sed inter Chaldaeos et Persarum fines vitam liberiorem egisse quam intra utrosque possent; sublato Hussein tyranno, cuius auxilio sibi opus fuisset, se nescire quid essent sibi faciendum. Quibus utrum credendum esset necne, ut in bello saepe fit, numquam pro certo habuit amicus, sed hoc mirum propriis oculis vidit: quamvis milites gregarii essent utriusque naturae, fere omnes duces et praefectae erant feminae, quibus viri sine ulla dubitatione sed militari potius diligentia obtemperabant—quod ipse alias non solum apud Mahometanos sed in ullius alterius gentis exercitu numquam antea viderat nec postea vidit.

Quod fortasse mutabitur: nam Leo Panetta, Americanorum minister belli, nuper nuntiavit id discrimen inter milites mares et feminas, quo iniquitas sexuum in exercitu adhuc sustineretur, mox sublatum iri, ut omnibus ex aequo libertas moriendi tribueretur.

2013-01-27

Cum Sandra alias mentionem fecisset de quodam Robertae Flaccae carmine sibi ignoto, in mentem mihi venit et eiusdem carmen magis (et fortasse omnibus) notum:

δακτύλοις δὲ χορδολογῶν ἐμὰ ἄλγη,
ῥῆμα ἐμοῦ βίου μελοποιὸς ᾄδων,
ᾄσματος βίᾳ μαλακῶς ἀνήρ με
πᾶσαν ἀναιρεῖ.

2013-01-23

De fame et humanitate et barbaris, variae fabulae

Pueri solebamus e ludimagistris audire de primis Europaeorum coloniis et aboriginibus Americanis, quemadmodum firmis amicitiae vinculis freti saevam hiemis vim ambo ad commune bonum coniuncti superaverunt cibis inter se partiendis. Quam humanitatem autem adolescentes didicimus mendaciolum fuisse in usum puerorum bonis moribus instituendorum decantatum: nam Europaei ciborum egentes nihil cum arborginibus ferebantur partiti esse, sed barbari Europaeis nobiliori animo praediti clementiam plus quam humanam praebuisse atque aluisse advenas, quorum ingrati filii barbaros fere diuturnis bellis necnon variolarum morbo postea expugnaturi essent. Quam maxime momenti, ob causas mihi adhuc ignotas, tunc temporis videbatur discere de Squanto (sive Tisquanto) qui Europaeos docuisset maizium colere capitibus piscium pro stercore cum seminibus serendis. Postea, cum hanc quoque miram doctrinam perdidicissemus, ab historicis praedicatum est Indos nullis piscibus umquam sic usos esse, sed Europaeos potius et praecipue Britannos hunc modum serendi adhibuisse, quem Indis ipsi docerent. Inter quas fabulas diversas praetermissum est aliud colonorum alimentum, quippe quod non videretur ad puerorum studia humanitatis conducere: scilicet cadavera familiarium et cognatorum, quibus coloni Civitatis Iacobi pasti sunt ieiuno illo hieme quae aestate revera anno Salutis millesimo sescentesimo nono inceperat neque ante finitus est quam anno insequenti civitate derelicta coloni ad Britanniam navibus profugentes aliam in fluvio Iacobi conspexerunt classem a Britannia modo advenientem. Nunc plus minusve liquet haec tempora fuisse saevissima, neque humanitatis exempla esse aut inter Britannos aut barbaros quaerenda, cum utraque gens omnia iura tam gentium quam naturae ipsius violaverint. Cuius inter causas non minima hodie numeratur amor ille clarissimus inter Iohannem Smith et Matoacam sive Pocahantam, filiam Pauhatani regis barbaroum, qui, propter commercium cum Britannis susceptum post Smith a Pocahanta servatum, resciscere potuit quam debilis et inops esset colonia, et quam apti essent Britanni, si non ad debellandi, tunc ad obsidendi, ut fame, contra quam pulvis bombardicus nil valeret, interimerentur.

At propter studia declamatoria de talibus fabulis iterum mea interest: nam apud declamatores Romanos videtur ante fere tertium quodque thema positum illud "Liberi parentes aut alant aut vinciantur." Unde colligimus prima et praecipua pietatis obligatio est ut qui possit suos alat: pater enim teneris pueris panem dat cotidianum, et pueri ad fortiorem aetatem provecti senibus parentibus. Nam nemo minus humanus videtur quam is, qui consciens sinat alterum tabescere et fame confectum mori. Sed quod cor tangit, id declamatoribus et historicis est optima materies inventionis. Sic in scholis pueri variis modis hodie docentur de fame colonorum, atque in una quaque versio paululo ab aliis immutata, diversum oritur argumentum ethicum.

Sed hoc non solum in declamationibus Romanis Britannorumque coloniis animadvertimus, sed etiam in narrationibus quae ad Gallorum castellum Carolinum spectant, inter quas duae fabulae studium mihi praecipue movent. Primum, Iacobus Le Moyne haec verba ad septimam imaginem de Florida delineatam, quam Theodorus de Bry in aes incisit, apposuit:

Brevis narratio eorvm qvæ in Florida Americæ provincia Gallis acciderunt

Paulo post Praefecti Ribaldi e Florida abitum, qui in Charles-fort propugnaculo supra fluviolum insulam, quae in maiore Portus Regalis alveo Septentrionem spectante sita est, ingredientem, ab ipso exstucto, relicti fuerant, annonae penuria laborare coeperunt: variis igitur exquisitis sententiis, qua ratione his difficultatibus occurri posset, nihil consultius futurum censuerunt, quam ad Regem Ovadé et Couëxis ipsius fratrem proficisci: ea de causa aliquot e suis ad eos ablegarunt, qui indica cymba per regionis interiora circiter decem miliaria progressi, elegans et magnum flumen aquae dulcis invenerunt, in quo plurimos Crocodilos Niliacis longe maiores observarunt: fluminis ripae celsis cupressis sunt obsitae. Paululum eo loco commorati, deinde ulterius progressi, ad Regem Ovadé pervenerunt: a quo perhumaniter excepti, sui adventus causam ipsi exposuerunt, orantes ne in tanta necessitate eos desereret. Hac re intellecta, legatos ad fratrem Couëxis mittit petitum mayzum et fabas. Quod ille sine mora fecit: nam postridie summo mane legati cum commeatu reversi, et iubente Rege annona in cymbam illata, Galli plurimum hac Regis liberalitate gaudentes, valedicere voluerunt: verum ille non permittens, eo die apud se retinuit, et genialiter eos habuit. Postridie mane demonstratis milii sive mayzi agris, significavit, ne penuria se premi sinerent, quamdiu id milium superesset: deinde a Rege dimissi, eadem via, qua advenerunt, ad suos redierant.

Mirum igitur exemplum humanitatis praebuerunt Ovadé Couëxisque reguli Floridensium, quippe qui non solum ad tempus subsidia misissent, sed benigna hospitalitate ostensa etiam alia auxilia promisissent. Utrum verum sit exemplum an fictum, nescio, sed mirum in modum aliter narrat Urbanus Calveto:

Ceterum eos, qui in Castello erant non mediocri laetitia adventus noster affecit. Quippe anxios maestosque, quod iamdiu nihil e Gallia audirent, Onerabat dolorem, quod alimenta etiam defecerant, nisi forte indigenarum, agrestium et barbarorum hominum, ritu vivere vellent: a quibus etiam nihil, nisi vi et rapto extorquere poterant, sicuti suo loco fusius dicemus.

2013-01-22

De piratarum ludo Scacorum

Ludus Scacorum sive ludus regius et in Regno Magico invenitur: nam in carcere Piratarum Caribbicarum ossa duorum cadaverum, mirum in modum integras formas humanas servantia, etiam post ultimam obligationem mortalitatis absolutam immortali ludo in aeternum deluduntur.

Furtum

(Haec imago impudico piratarum more furatus sum e Flickr)

Quamquam Gualterius Disneius ipse manum in has res imposuerat paulisper antequam diem obiit, Marcus Davis, Murinus artifex, fertur fuisse qui hoc quasi emblema invenisset ut ἀλληγορία fieret monitoria: nam latrunculi sic utroque rege suffocato disposuit ut essent aenigmati lusorio, quod solvi nullo modo posset, neque uterque lusor posset aut suum regem ullo strategemate improviso servare aut sine capitis sui damno alterius regem oppugnare. Sic ineluctabili temporis progressu emortui sunt lusores insolubili ludo confutati: unde monemur latrocinium piratis ipsis, quippe qui sint hostes humani generis et humani doloris artifices, nullum exitum malitiarum et perfidiae praebere.

Piratarumludus

Imago a Marco Davis delineata, qua propositum huius scaenae monstratur.

Quod bene convenit cum totius spectaculi proposito: nam variae ostenduntur scaenae quibus vanis latrocinii praemiis ornantur piratae iamdudum mortui, quorum imagines robotica arte animatae eadem persequuntur, eadem effugiunt, eundem interitum et dissipationem animae semper monstrant, quotienscumque veheris per Castellum Mauri et Sinum Piratarum, cum eadem fabula sempiterna hic decantetur ubi "Mortui non fabulantur." Haec est enim voluntas Muris.

Potc 19

Marcus Davis, artifex cuius ars inventionis in Piratis Caribbicis ostenditur.

2013-01-21

De Porcellopolitanorum ludo Scacorum

Scaci

Hac in imagine ostenduntur duo rustici cives cuiusdam palustris pagi, "Oppidulum Suillum" vocati, qui corpora exercent ante scacos, sive regium ludum, mox gerendos. Nam hic ludus, qui apud plerosque in tabula in octies octonas cellulas divisa, latrunculis sive ligneis lapideisve imaginibus agitur, in palude tamen, quippe cuius vita sit verior, non in tabula sed in campo, neque imaginibus sed a Porcellopolitanis ipsis voluntariis pugnatur. Quotienscumque de alvei aediculis inter duos "latrunculos" certatur, illi usque ad internecionem digladiari solent, nullo iudice interveniente: nam Porcini haeretici nolunt solitas huius ludi observare regulas, ut quae hominum potius consuetudine fingantur quam a natura ipsa statutantur, sed efficiunt ut ludi eventus pendeat non solum e ducum strategematibus sed etiam binorum militum fortitudine, quo certius omnis desidia et imbecillitas de pago purgetur. Nam, ut vulgo decantatur sententia illa tritissima, "ut unoquoque ludo scacorum peracto una de capite variationum demitur, sic unoquoque die peracto unum de capite peccatorum demitur."

De historia huius saevitiae ambigitur. Sunt enim qui dicant hoc munus gladiatorium sollemnia aboriginum bella referre, quibus variae barbarorum tribus solitae sint inter se ficticia et rite statuta proelia "floralia" gerere ut iuvenes ordinis militaris honores adipiscerentur et idolorum gula sanguine caesorum expleretur, deinde, Europaeis in novum orbem ingressis, scacos pro proeliis esse suppositos, sed novos advenas quoque in barbarorum ferocitatem esse sic devectos, ut nescias utra gens revera sit victrix, utra victa. Alii tamen asseverant tantam crudelitatem esse Europaeorum propriam et religionis eventum, cum haeresia quaedam in quadam novi orbis palude, longe a cultu civiliore remota, orta sit qua fides immanis probaretur letali ludo, sicut in Apalatiis ecclesiis quibusdam plus minusve Christianis adhuc tractantur serpentes mortiferi et bibitur venenum ut fideles a Deo approbentur secundum sanctum illud dictum "serpentes tollent et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit." Ego tamen nescio an fides tribuenda sit utrique historiae, sed nihil verius ipse invenire possum.

Prolusoriis exercitationibus absolutis, ludi veri—nimis veri—scacorum certabuntur cum proximis biduis feriatis, id est Sabbato et die Dominico, tum insequentibus. Licet cuilibet eos spectare, qui scit Oppidulum Suillum invenire.

2013-01-20

Ethelreda Hepburn Principissa

Ethelreda Hepburn, totius mundi et civis et principissa, fertur potuisse Anglice, Batavice, Gallice, Hispanice, Italice summa cum facundia loqui, omnis generis eloquentiae elegantiaeque esse perita. Numeratur inter undecim tantum homines qui omnibus quattuor praemiis artium, videlicet Academico illo cinematographicae artis, Antonino scaenicae, Emmeo televisificae, Grammophonetico melicae, sint honestati; necnon Praesidis Americanorum praemio Libertatis tam propter Musarum gratiam quam humanitatem et benevolentiam est ornata. De vita discessit vicesimo die Ianuarii mensis, anno millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, abhinc annos viginti.

Salve, Catta.

Per palūdēs ætheriōsque campōs
āliger serpēns volitābat ante;
Mūs modo flammās dedit ut salūtet:
   "Fēlĭs, avē tū."

Nuper supra Regnum Magicum nonnulli novissimum conspexerunt militem Muris copiarum: serpentem alatum et flammeis missilibus armatum. Qui circum novum castellum Bestiae, fidelis Murini tribuni et tam ferina fortitudine quam humano pectore praediti, circumvolitabat igneis armis gaudens et Floridianam noctem rauco rugito diffindens. τί δή, ὦ δέσποινα Αἴλουρε;

Addenda videntur haec:

  • Ab undecimo die mensis Februarii usque ad decimum septimum celebrabitur Verus Amor, quem omnes Principes Principessaeque per Regnum Magicum deambulantes praebebunt ostendentque dum inexpugnabilis arx Cinderellae roseo rubore suffundetur.
  • Californienses hebdomade antecedenti rubro colore vestientur propter lunae cursum renovatum.

2013-01-16

De Stultitia Muris Explicandi

ArtOfDisney 1

Nonnumquam in fabulis delineatis et cinematographica arte sic citissime mutatis ut hae pictae imagines per se moveri videantur, fit ut ficticiae personae, ut Mus ille Michael nuncupatus, penicillis armatae possint suum mundum ipsae mutare: quod est specimen et exemplum illius ironiae qua in litteris antiquis quoque ficticiae personae, ut carminis narrator, aliquando calamo cera tabulis non sine poetae ipsius arte uti sciunt. Sic apud Ovidium Daedalus

dixit et ignotas animum dimittit in artes
naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas
a minima coeptas, longam breviore sequenti,
ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam
fistula disparibus paulatim surgit avenis;
tum lino medias et ceris alligat imas
atque ita conpositas parvo curvamine flectit,
ut veras imitetur aves. Puer Icarus una
stabat et, ignarus sua se tractare pericla,
ore renidenti modo, quas vaga moverat aura,
captabat plumas, flavam modo pollice ceram
mollibat lusuque suo mirabile patris
impediebat opus. (Metamorphoseon 8.188–200)

Quid his in versibus non ad artem carminis pangendi spectat? Nam in ordine ponuntur voces "a minima, longam breviore sequenti, ut clivo crevisse putes" etiam his in versibus, qui ipsi ab "a" et "ut" verbis minimis crescunt; rustica fistula utuntur poetae bucolicae, disparibus sane faventes sicut bucolicus ipsissimus Maro docuit, cum diceret id "numero deus impare gaudet" (Eclogarum 8.75). "Lino" et "ceris" saepe alligantur tabulae, ut Plautus et Cicero et iuris periti nos docent. Qui "pollice ceram mollibat" eodem modo versus oblitterat ac qui stilum vertit, unde factum est ut patris opus impeditum esset: nec longe abest hic puer ludens et mox alis ornandus ab illo alato lusore qui risisse dicitur "atque unum suripuisse pedem" (Amorum 1.4). Talibus autem armis instructus, Daedalus artifex potest sibi suoque parare rationem volandi, rem praeter humanam fidem et potestatem: nam fingentis instrumentis ficta persona potest mundum refingere.

Sed, ut ad Murem revertamur, hoc paradoxon nonnumquam nolumus fateri in puerilibus fabulis exstare. Cuius in exemplum adducamus Magi Tironem:

Primum spectamus magum varias formas arte fingentem necnon Murem huius artis cupidum. Sed magico pilleo fretus Mus non ad eandem rationem formarum fingendarum se confert, sed potius ad scobas animandas commoditatis causa—ut eius munere pro illo fungantur. Quid vero est scoba, nisi magnus pictoris penicillus? At somno victus Mus magicus conatur sidera de caelo deducere (ut veneficae posse apud antiquos ferebantur): eius somnium est quasi speculum artis potentiae, ut apud antiquos auctores tractabatur. Sed imperitus et impotens nescit Mus suos penicillos regere, et delineatoris ars artificem ita superat, ut fictae scobae suo auctori oblitterationem inferre potius quam commoditatem afferre minentur (aqua enim fucum et atramentum expurgare potest). Ne mergatur, Mus se servat libro adhibito pro rate: nam ad litteras necesse est imperito artifici confugere ut ipse servetur. Sed frustra: nam tiro potest nihil, omnia artifex et verus magus, cuius peritia et ars sunt "verae" (etiamsi magus est a Disneio ipso confictus). Litteratus igitur magister et theorematibus doctus fortasse diceret hanc fabulam esse quasi experimentum, quo auctor "anxietatem" expresserit de facultate "poeticae artis regendae."

Sed sub pectore scimus hanc interpretationem esse non solum falsam sed etiam stultam. Mus enim nulla sensus translatione de poetica arte regenda nos docet nec de anxietate, sed nos potius oblectat puerili fabula. Nolumus igitur fateri theoremata litteratorum esse adhibenda ad Murem Disneiensem explicandum, enodandum, aperiendum: quippe qui sit ridiculus Mus potius quam amator elegiaca vel heros epicus. Unde igitur oritur hic sensus contra interpretationem repugnans? Cur volumus hoc discrimen ponere inter pueriles fabulas nullo modo interpretandas et "vera carmina" quorum interpretatio est nobis pro pane cotidiano? An fortasse quodammodo sentimus nos nimis subtiliter, nimis callide poetas antiquos interpretari, nec debere "anxietates" ubique apud antiquos invenire conari, sed potius eorum artibus delectari?

2013-01-15

De ter falsiloqua rea amatoris caesi

Iodi Arias

An homicida tibi videtur?

In Maricopa comitatu civitatis Arizonae, loco una cum California et Florida numerando propter mira et insolita facinora ibi perpetrata, nunc in ius vocatur Iodi Arias, quae amatoris caedis accusatur.

Cum custodes publici primum eius amasium Travem Alexandrum invenerunt mortuum, Arias per mensem integrum negabat se ad aedes Alexandri adfuisse neque eum vidisse eo die quo interfectus esset. Investigatores hanc fabulam dubitantes Ariae monstraverunt imagines photographicas quas ipsa et Alexander de se nudis eodem die (nam indicium diei electronice cum imaginibus servatur) lucis ope descripserunt, deinde alias quibus Travis in balneo pluvio se lavans depictus est, postremum alias quibus cadaver ostenditur cruens; necnon ipsius capillos et palmae vestigia inter cruorem inventa atque ipsius indicia genetica cum cadaveris sanguine reperta; dixerunt nullum posse dubium exstare quin Arias ibi tunc adfuisse, amatorem vidisse et paulo ante mortem. "Pro certo" inquit Arias "habes me esse? Ego enim non adfui" et alias "Travi non nocuissem. Travi non nocuissem. Id non fecissem."

Id enim exemplum est status coniecturalis, sed haec divisio, tot et tam certis indiciis oblatis, non potuit diu stare.

Fabulam tandem Arias mutavit, deinde iterum mutavit: nunc vero confitetur se occidisse Alexandrum sed sui defendendae causa, qui est status qualitatis.

Alexandri pectus, caput, tergum perfossa sunt septies et vicies; eius iugulum ab aure usque ad aurem pugione rescissum; eius caput manuballistae glande transfossum.

2013-01-14

De Muris Vero Lucro


Sortium valōre tyranna fēles
sōricem antecellit
—id est fatendum;
sordidum lucrum sed abest tyrannī
   pectore mūris.
Sī senex sit officiōrum amōris
—absit!—oblītus, locuplētior tunc
mūs fiat virō magicus docendō
   quid sit amāre.

2013-01-13

De novo itinere ad civitatem S. Augustini facto

Cum amicis pransus sum in popina lauta et Hispanica, cui nomen Columbia.

In delubro Sancti Photii cathedram invenimus, cui affixus est titulus hoc: "NE INSIDEAS."

Carmen Sandiego

Legibus sancitur ne quis iracundia motus supercilia contrahat.

Colores Sancti Augustini

Femina armata.

Iohannes Pontius Legionensis.  Qui, cum fontem iuventutis peteret, Floridam invenit, nec postea senuit.  Nam Calusarum sagitta venenata ictus Havanam est relatus, ubi cruciatu oppressus remedium passus est extremum.

Miles Hispanus crudeli ferro armatus.

Nivibus sepulta civitas Sancti Augustini miram praebet speciem arcticam.

Etiam inferi excitantur.

Ipse Sanctus Augustinus aderat qui nos benigne exciperet.

Petrus Menendes Adelantatus sive Praefectus Floridae qui insulas Caribbicas munivit, stragem de Gallis bis fecit, barbaros pacavit, Iesuitas a barbaris caesos ultus est: vir fortis, cuius iram non voluisses incendere.  Is est, qui civitatem Sancti Augustini condidit.

Castellum Sancti Marci, noctu.

Taberna rerum vitrearum plena.

2013-01-10

De novo Mundi praefecto

Novissime relatum est Regnum Magicum novis magistratibus obtemperaturum: nam Mus tyrannus certius certo regnabat, regnat, in aeternum regnabit, sed eius stipatores satellitesque sunt mortales constituti atque inevitabili temporis progressui addicti.

Margarita igitur Crofton, quae nunc Regno et Mundo Floridiano est praefecta, promovebitur et honoribus novis ornabitur, cum praeficienda sit omnibus Muris Imperiosi provinciis tam apud Americanos quam Europaeos iacentibus, quod officium multo difficilius videtur propter infestos Gallos, quibus infeliciter circumsessum Regnum Europaeum adhuc languet et torpet; nec sub eius potestate iacebit totum Muris Imperium (quod adeo late patet, ut iuste dici possit Imperium Illud, Cui Sol Numquam Occidat) sed provinciae tantum Novi Orbis et Europae: nam non sub eius dicione, sed ea Guilielmi Ernesti, veniunt Tokienses Hongcongenses Sanghaevenses.

Georgius Kalogridis

Sed maius studium nobis movet novus Mundo Floridiano praefectus: Georgius Καλογρίδης ipse Floridensis et stirpe Graeca ortus. Qui dum apud Mediae Floridae Studiorum Universitatem arte sociologica, quae vocatur, instituebatur coepit apud Disneienses sublingionis in culina cuiusdam deversorii munere fungi admodum humili; unde meritis honoribus auctus atque adeo provectus est ut Terrae Californianae nunc praefectus mox in Floridam sit transferendus, ubi imperium exerceat in Regnum Magicum, in Regnum Animalium, in EPCOT sive rempublicam crastinam experientiae probationisque causa conditam, in Officinas Ruscisilvenses, in Lacunam Typhoneam, atque in plurima castella vel fortissima, necnon in maximum exercitum magorum et artificum, cuius numerus tredecim legiones facile superat: nam summus magistratus totius Mundi Floridiani est creandus.

Qui quondam in popina fercula ferebat lavanda et mensas mundabat, idem totum Mundum reget. Haec est enim voluntas Muris: sic scribatur, sic fiat.

2013-01-05

De cupidine socolatea

Ut Irisati dulcedini respondeam Sapphicis ludens:

Flāva nīgrantī theobrōmate orta,
cūr "мачо" petis "viridēs" habentem
(scīlicet nummōs), nisi causā emendī
plūs socolātæ?

2013-01-04

Apud Iulium Caesarem Bulengerum Londunensem, inter Historiarum eius temporis libros tredecim, inveniri potest fertilis seges quae alienis ab pagellis furatus est ille Doctor Theologus et in Academia Pisana Professor; quare ipse excerpam sententias quasdam quae studium (vel etiam admirationem) mihi moverunt.

  • Anno 1534 Ferdinandus Sotus vir inter decus et flagitium ambiguus, cum eo appulisset, accolasque fodiendis metallis immani saevitia totum quinquennium exercuisset, spei cassus inter maximos cruciatus contabuit.
  • Anno 1544 Iulianus Sumanus et Petrus Ahumada eodem a Carolo V missi, cum aureos montes quos sibi per somnium promiserant, non reperirent, exitium de quo non cogitarant vigilantes reppererunt.
  • Qui [Galli] in praesidio erant, cum regulis indigenis amicitiam coiere, a quibus humaniter accepti sunt. Mox domestico tumultu, Alberto caeso Nicolaum Barrensem sibi praefecere, a quo civiliter habiti sunt; donec rerum omnium inopes arce derelicta, de reditu in Galliam consilio capto, instructa nave itineri se dedere, ubi vento remittente defixi, post extrema omnia noxii hominis carne famem solati coacti sunt. Tandem Anglicae navis ope humaniter sublevati ad Elizabetham in Angliam venere.
  • In eo tractu [i.e. parte Floridae] vitam ad centum quinquaginta amplius annos producunt [barbari Floridenses].
  • Rescitum [a Gallis] in Apalaticis montibus crebras auri fodinas esse, quas morbo decumbente Laudonerio cum seditiosi aliquot navibus instructis peterent, in actuariam auro gemmisque plenam, qua insulae cui Hamanae nomen praefectus Hispanus vehebatur, incidunt, eumque cum tribus liberis capiunt, pro quibus ingentem auri vim pactus, unum ex iis Gallorum voluntate cum literis ad uxorem expediendae pecuniae mittit, quae repente armata classe in praedones involat, virum et filios liberat, Galli capti sub hasta venditi sunt, aut in Hispaniam deportati. [Epimythium morale: noli ad iracundiam provocare feminam Hispanicam, praesertim si Gallus es et pirata. Haec fabula videtur praecipue animadvertenda propter similitudinem qua cum antiquis declamationibus piraticis coniungitur.]
  • Aliquot dies inter gratulationes abierant, cum octo Hispanis navibus animadversis Ribaldus fuga pedem refert, quem Hispani frustra insequuti in ostium fluvii Delphini (sic nostri appellarunt) se condunt, et per servos Aethiopes castra muniunt. [Non saepe fit ut mentionem horum servorum legamus apud auctores sexto decimo saeculo scribentes.]
  • Hispani suos esse rati displosis machinis nostros salutant, et pari salutatione accepti sunt.

De hermaphroditis Floridensibus

Inter imagines a Theodoro de Bry de Florida Floridensibusque delineatas inveni hanc relationem insolitam (imagini decimae septimae adiunctam):

NewImage

Frequentes istic sunt Hermaphroditi utriusque naturae participes, ipsis etiam Indis exosi; eorum tamen opera, quod robusti et validi sint, ad onera ferenda utuntur iumentorum loco. Proficiscentibus ergo ad bella Regibus, hermaphroditi annonam ferunt: et defunctis ex vulnere vel morbo Indis, illi ipsi binis longuriis satis firmis, baculos transversos imponere, atque his storiam e tenuibus scirpis contextam alligare solent, cui defunctum superimponunt, pelle capiti substrata, altera supra ventrem alligata, tertia supra coxam, postrema supra crus (quare id faciant non sum sciscatus, magnificentiae tamen causa fieri abritror; quandoquidem singulos non ita exornant, sed crus dumtaxat obligare solent) deinde coriacea cingula tres aut quatuor digitos lata sumunt; quorum extremis ad longurios aptatis media capiti, quod illis praedurum est, applicant; atque sic defunctos gestant ad sepultrae locum. Contagioso aliquo morbo affecti, etiam ab hermaphroditis humeris ad loca destinata feruntur, atque ab iisdem curantur et necessaria accipiunt, donec sanitati plene restituantur.

Cuius fons videtur fuisse Renatus de Laudonniere, qui aliis Gallis in Florida caesis superfuit; ipse et videtur primus qui de Floridianis serpentibus alatis quam verissime narraverit. Alvarus Nunnius Cabeza de Vaca Hispanus quoque fertur mentionem fecisse de hermaphroditis, et alii postea similes narrationes protulerunt non solum de barbaris Floridensibus sed etiam aliis gentibus Americanis.

Miror tamen quod non, ut hodie fieret, de horum libidinibus vel animis vel corporibus loquitur de Bry, sed tantummodo de eorum binis et publicis muneribus aegros sanandi et onera baiulandi, et hoc tantum inter bella (quamquam alii dixerunt eos animalium corpora edenda tulisse et inter pacem). Ferunt enim annonam ad bellum, et a proelio mortuos sepeliendos referunt; ferunt et serpente morbo aegrotantes sanis seiungendos, quos curant sanitati restituendos. Hodie enim magis spectamus ad ea, quae singuli homines ipsi sentiant patianturque; tunc tamen ad munera publica quibus gens negotia ageret communia.