2013-02-13

Giovanna chirri demission pape

Iohanna Chirri, sola diurnaria quae Pontificem intellexit.

Saepe nunc a diurnariis, qua gente nulla nisi ea et quasi cognata histrionum pronior est ad garriendum de semet ipsis suisque, refertur de Iohanna Chirri Itala, quae prima Pontificis verba (etiam cum illo soloecismo, quo verbum deponens "exsequi" passiva voce dictum est) intellexerit et nuntiaverit eum munere esse abdicaturum. Sed quae in his relationibus dicuntur alia ad mente afferunt.

Primum, cur modo pauci diurnarii (ut Vasingtonienses dicunt) adfuerunt caerimoniae ubi Pontifex, inter potentissimos homines numerandus, loquebatur, cum muneri esset his hominibus nova atque inaudita cuiusdam momenti semper expetere? Nam Sempiternus Reus Silvius, iam diu abdicatus, vix potest ineptiam effutire vel etiam effugere sine caterva diurnariorum qui unumquemque obtutum oculorum animadvertant. An ad hoc pervenit diurnariorum libido laudis pro oblectamentis oblatis, ut nugae trices ludibria magis relatu digna videantur quam verba eorum qui adhuc potentiam et auctoritatem exerceant?

Deinde, cur inter eos qui adfuerunt tantummodo una satis callebat linguam Latinam ut verba Pontificis sequi posset? Alii enim confessi sunt se fere nihil nisi "incapacitatem" intellexisse. Quis mittitur ad Galliam ut Franciscum Hollande audiat, nisi qui linguam Gallicam tenet? Ad Germaniae Angelissimam, nisi qui Theodisce loquitur? Vasingtoniam, nisi Mendacitatis peritus? Quomodo igitur factum est ut bonum consilium moderatoribus diurnariorum videretur ut relatores mitterentur Romam Romanae ecclesiae sermonem referre nescientes?

No comments:

Post a Comment