2012-07-16

De veris ludis in Oppido Olympico celebrandis: sententiae

Cum tempus mihi desit et academicae nugae mihi supersint (aliud enim commentationis caput est ante Kalendas Augustas scribendum), debeo perbreviter lingua Latina frui hac in pagina, quo plus possim temporis terere stultis rebus Anglice scribendis et sub bibliotheca sedendo sine solis lumine. Itaque Senecae patris rationem insecutus per dies nonnullos nudas sententias belle dictas diversis e fontibus sumam excipiamque sine solitis et longis et taediosis commentariis.

Fons: "De veris ludis in Oppido Olympico celebrandis, qui nullo televisificio instrumento ostendentur." (per ESPN; hae igitur sententiae fortasse Stanislao Varsaviensi praecipue arridebunt, quippe quae ex actis diurnis sumptae ad vera verorum ludorum delectamenta pertineant).

Sententiae:

  • Ioshua Lacatus: "Lupanar mehercule constitui in oppidulo Olympico! Numquam in tota vita tantum videram stupri."
  • ESPN: "Inter anni bismillesimi ludos Sydneienses, septuaginta millia membri virilis tegumentorum non suffecerunt, qua de causa alia poscenda erant viginti millia; inde perpetuo iussu centena millia tegumenta singulis ludis Olympicis praebentur."
  • Brandia Castaena: "Versae vidimus duos lusores manufollis Gallicos tantum calceis, tibialiis, lumbaribus, focalibus, petasis indutos et in triclinii mensa stantes inter se prandium partiri."
  • Iuliana Kintnera: "Italos praecipue esse illecebrosos."
  • Iohannes Godina: "Sicut Campis1 discis non nimis rogare."
  • Beraudus Greer: "Si inveneris quam tu diligas et quae te diligat, illo temporis puncto totus mundus tibi videbitur perfectus, et tu bene certabis."
  • Quaedam athleta Americana: "Poteris quidlibet nancisci, si nomisma ostenderis."
  • Carria Sheinberg: "[Athletae Germani] me certiorem fecerunt se mihi tradituros suum aureum [praemium] pro omnibus generibus aliarum gratiarum."
  • Gregorius Louganis: "Ludis absolutis, tota nobis diaeta constabat e caviaro, vodca, vino Campanico.  Insanum erat."
  • Item: "[Russi] Propter vitam communem, magis aperte ostendunt inter se affectus, id quod ego hausi, cum modo tunc inciperem cognoscere quis essem. Sed unum Sovieticum praecipue intuebar, in cuius sinu recumbebam: nam solebamus amplexibus frui. Sentiebam me sic esse tutum." (mirum inter Communistas et Capitalistas amorem)
  • Alicia Ferguson (Australiana): "Quis umquam putaverit oppidi suppellectilia flammis datura alimenta tam apta?"
  • Ministra aeronautica, cum didicisset multos suo aeroplano vehi Americanos domum redientes: "Dominae dominique, quicumque vestrum voluerint dormire, sellas capiatis in antica parte aeroplani: omnes alios ad puppes cum Olympicis."
  • Riannus Lochte: "Ludis praeteritis fuit mihi amasia, quod me paenituit. Nunc non iam occupatus censeo Londinium fore mihi gaudio."

Mag nb olyrings 576


Campis] Campi urbs notissima, quae Americanorum sermone vocatur Las Vegas, in Nivata civitate sita, etiam saepissime vocatur "Urbs Peccatorum" propter meretrices et aleatorios ludos et oblectamenta omnium generum sed praecipue sordida. Inde ortum est adagium inter Americanos vocitatum, "Quod Campis factum sit, Campis maneat," quod dicitur inter conscios quibus in animo est quoddam scelus sibi admittere, quod numquam postea confiteantur esse factum. Belle igitur hic positum est Camporum nomen, nam, quamquam ludi Olympici sunt quam maxime publici, quos quasi gloriae honorisque fontes avidissime intuentur omnes totius orbis terrarum homines, "veri" tamen "ludi" (ut vocantur) qui in Oppido Olympico fiunt, quasi lutea flumina dedecoris, sunt res quam maxime privatae… nisi, ut apparet, Germanis, qui feruntur malle in "veris ludis" certare gregatim.

2012-07-15

De vestimentis Olympicis

Cum multi nunc loquantur de vestimentis Olympicis, quae paucis gentibus (et praecipue nostratibus) videntur esse apta, non nimis absurdum videtur recensere quae vestium genera athletae variarum gentium hoc anno gerant.

Nova Zelandia

9badecfd NZ olympics

Ubinam hanc virilem sed tristem thoracem manicatam antea vidimus?

Unknown

Thoracem atram albis limbis… id agnoscimus de spectaculo televisifica sumptum vel notissima c.n. "Captivus," quod anno 1968º est actum. Neque id nimis miramur: nam Neozelandenses anno 2010º novam versionem illius fabulae paraverunt, "Haec non est vita mea" nuncupatam. Haec autem hactenus de captivis: sed a virili thorace Neozelandensium transeamus in...

Russia

4536cc45 565russia

οἴμοι. Quidnam insaniae Vladimirum Putin ita captavit ut ille cogerit suos cives, suos athletas his muliebris et rosaceis vestimentis indui? Sed, dum loquimur de vecordia…

Xaimaca

41407893 565JamaicanTeam

Domina Gaga sine dubio nunc sollicitatur ne nimis trita et solita et sana videatur.

Hispania

Spanish Olympic clothing 001

Viri igitur speciem praebeunt quae aureum modum invenerit inter Elvem Presleium et tabernarium McDonaldensem et misellum illum astronautam, quisquis est, qui cum Navarcho Kirk et Magistro Spock ad terrae firmamentum et monstra mittatur. Sed quid de feminis, quae Indica gunna vestiuntur et tunica fasciaque quae idoneae videntur ministrae cuidam aeronauticae?

At quid de feminarum calceamentis?

Imgpress

Num propter austeritatem necesse erit feminis Hispanis certare sine calceis? Anno 2008º saltem rubra calceamenta gerebant feminae:

Gty 2008 spain olympic uniform nt 120712 ssh

Eo feliciore tempore etiam flabellas et perulas gerebant feminae, necnon in capite unius videmus Muris aures (signum Murinae fidei). Nunc vero ne calceamenta quidem iis datum iri videtur.

De anthropophago diu insepulto

Berlusconiusanthropophagus
Uter ex his duobus fertur esse larva qui quondam vivus a daemonibus victus est atque nunc semivivus, semimortuus, in infernalem servitudinem vinctus daemonum voluntatem in homines innocentes exercet? Premas hic ut veritatem discas.

Quoniam numquam possunt diurnarii mortuum sinere in pace requiescere, nova acta hodie a Miamensibus referuntur de Rudolpho Eugenio anthropophago, quem nonnulli suspicantur fuisse etiam larva sive zombius, quamquam mortuus manere videtur neque ei adhuc mortuo sunt nova acta facta gesta quae referri possunt. Sed corpus eius anima liberum et iners relatu dignum diurnariis videbatur: nam Rudolphi mater voluit ecclesiam Haitiensium invenire Miamiae ubi liceret iusta funebria celebrare more Christiano (vel saltem Haitiensi). Sed quattuor ecclesiae recusaverunt ne Rudolphi corpus inter suos parietes exciperent, itaque in profanis libitinarii aedibus, sine sanctae terrae salute et curarum levamento, breviter laudes eius filii, humana carne pasti, decantavit antequam efferretur (aut resurgere posset). Dixit mater:

In mundo habitamus tenebris operto. Quod Rudolpho accidit, de quo multa diu rogabimus,id non potuit fieri nisi quadam vi longe ab intellectu rerum naturae seposita, longe praeter humanas comprehendendi facultates.

Alii videntur matri assentiri. Amicus enim Fredericus Christianus dixit:

Veneficium potest portas aperire ad daemones quae intra hominem latent. Quidquid erat quod ille sumpserat, id portam patefecit, qua cacodaemon evasit. Quidquid erat cui ille appugnabat, id evasit. Credo in proeliis animarum. Credo in daemonibus. Rudolphus illo die cum daemone proeliebatur, et victus est.

Alii autem, inter quos rumor serpit de matre, quae fertur esse manbo sive sacerdos Vuduistica: sed hanc fabulam negat mater, qui asseverat familiam esse Vuduismo liberam, nec Rudolphum umquam translatum esse in Hispaniolam. Haec tamen hactenus de culpa: nunc Rudolphus in terra iacet, quam sperandum est non nimis levem ei futuram.


Plena deo, ut ponebat Gallio!] Dolose rogavi: nam uterque est/erat daemonibus plenus.  Cur aliter se gerit homo tam stulte ut hunc gestum manibus faciat, nisi afflictus daemonibus? Nam leo (an leno?) est ex unguibus aestimandus.

2012-07-14

De argentariis et ludis Olympicis

London 2012 olympic coins gold proof 5 pound

Inter alia quae nunc fiunt studium aliquatenus mihi movent ludi Olympici mox in Britannia habendi.  Hoc dico non quia magnopere mei intererit de ludis ipsis, quos numquam antea solebam diligenter sequi (quamquam confiteor me anno 2008º immoderate favisse Andreae Baculae Croatensi in ludo tenesiae mensalis—sperandum est Tian Yuan posse hoc anno palmam ferre), sed quia spectacula ipsa placent et studia spectaculorum. Gavisus igitur sum cum nuper legerem argentarios apud Goldman-Sachs, homines qui feruntur esse rerum oeconomicarum periti (etiamsi satis constat eos esse artis furandi peritiores) et qui adhuc credunt se posse iisdem oeconomicis theorematibus in antecessum vaticinari consilia humana, nonnihil hariolari de ludis Olympicis.  

Quo in documento quadriginta paginarum et numeris referto sententiam refellunt hanc: "Difficile est mente effingere oeconomicas quantitates variabiles posse etiam incipere describere illam peritiae peculiaris et animi perseverantiae et cupidinis vim quae athletas impellat ad facta praeter humanae imaginationem fortia unde fabulae Olypmicae nascantur" (8). Goldmanenses enim potius credunt athletas validius exerceri inter gentes quae ipsae sint fisco validiores, utpote quae fisco innixae magis possint artibus humanis munire naturae fortitudinem. Ad quam refutationem probandam conferunt numeros praemiorum a variis gentibus latorum et earundem gentium redditus, quibus ostendunt ditiores adeo saepius palmas ferre ut anno 2008º dimidiam partem honorum inter tantummodo decem respublicas esse partitam.

A medio saeculo vicesimo usque ad annum 2008um locupletiores respublicae multo saepius laudabantur canois regendis, urinatione, gladiatoribus battuendi certaminibus, natandi arte, tenesia mensali (ut patet e Sinensium victoriis anno 2008º!). Ex altera parte, Oxoniensis ludus socceri (quem nonnulli vocant ludus pedifollis sive pediludium) et triplex certamen natandi, currendi, birota vehendi aptiora videntur esse pauperibus, ut qui his in ludis ditiores antecellant.1

Porro illa respublica cuius felicitas tanta est ut liceat intra suos fines ludos celebrare—id est, ut possit et velit magnam vim pecuniae solvere ad ludos habendos—suas laudes videt multiplicatas et multo plura praemia in ludis sibi vindicat quam si ludi alias celebrarentur.

Harioli igitur Goldmanenses praedicant hoc anno quoque fisci aurum in aurea nomismata versum iri:

Goldmanensium Vaticinatio Olympico (p. 11)
RespublicaNomismata OmniaNomismata Aurea
Civitates Foederatae 108 37
Sina 98 33
Russia 74 25
Britannia 65 30
Australia 46 15
Germania 41 14
Gallia 41 14
Corea Meridionalis 31 10
Italia 30 10
Ucrainia 27 9
Iaponia 26 8
Ruthenia Alba 19 6
Hispania 19 6
Canada 19 6
Brasilia 18 6

 

Numerantur igitur inter decem felicissimas respublicas quinque gentes G7 nuncupatae (C.F., Britannia, Germania, Gallia, Italia), duae inter BRIC habendae (Sina, Russia), una de proximis-11 sive N11 (Corea Meridionalis), una alia iam institutis aucta (Australia) et altera crescens (Ucrainia). Hae decem gentes feruntur a Goldmanensibus plus dimidiam partem omnium praemiorum laturae, quamquam plus ducentae gentes nomina certabunt: vicesima igitur pars (5%) rerumpublicarum dimidiam partem (50%) honorum accipiet.

Nihil sub sole novum: nam quid aliud fiebat inter Graecos antiquos? Certabant divites, sicut Alcibiades, non suis corporibus sed conducticiis athletis, ad suam gloriam—id est suae pecuniae gloriam—ad caelum tollendam.

Postremum rogant Goldmanenses utrum melius sit singulis Europaeis gentibus separatim certare in ludis Olympicis an in unum congregatis unam ostendere mundo faciem Europaeam. Nullum responsum firmum fatentur se posse reddere, sed monent Germanos post occidentalem partem (BRD) et orientalem partem (DDR) in unam Germaniam coniunctas multo minus valuisse quam pars Communistica per semet ipsam: itaque facile posse fieri ut una Europa minus in ludis vigeat quam multae respublicae Europaeae.

Quibus dictis, ut omnia summatim recenseamus, didicimus hodie duas res:

  1. Pecunia adiuvat.
  2. Argentarii Fures Goldmanenses somniant de numismatibus aureis argenteisque surripiendis.

Et iuvat meminisse carminis quod scripsit Petrus Coubertinus, ludorum conditor Olympicorum:

O Sport, Du bist die Gerechtigkeit!
Vergeblich ringt der Mensch nach Billigkeit und Recht
In allen sozialen Einrichtungen;
Er findet beide nur bei Dir.

O Lude, tu es Ius!
Frustra quaerit Homo aequitatem et iustitiam
In omnibus institutis publicis;
Utramque invenit modo apud te.

Sed plus aequitatis inveniet dives quam pauper.

In aliis nuntiis referuntur nostris athletis induenda esse vestimenta a Sinensibus facta necnon pilei nimis Gallici cum pompa certantium in amphitheatrum incedat.  Ob quam causam reipublicae Senatores nunc excandentes censent ista vestimenta comburenda.


1 Goldmanenses non videntur rationem habuisse de discrimine inter greges virorum et feminarum: sed e quattuor certaminibus feminarum quae sunt celebratae, ter aureum, semel argenteum praemium tulerunt Americanae, quamquam viri Americani non ex anno 1904º ullam laudem acceperunt.  Nam ludus pedifollis sive soccer apud Americanos habetur in pretio tantum a pueris feminisque, cum viri debeant aliter se exercere. Germanae autem quoque multo melius se gesserunt hoc in muliebri ludo quam Germani, nam feminae Germanicae ter, viri semel aeneas laudes meruerunt. Itaque videntur ditiores gentes posse etiam hoc in ludo aequissimo iniqua commoditate frui propter fiscos pleniores.

2012-07-12

"Leonem ex unguibus aestimare"

Hoc in mentem venit cum novissimam Angelae Mercelis oratiunculam spectarem, quippe in qua pellicula staret Cancellaria digitis solito more pressis, et animadverterem multos alios nuper eodem modo esse depictos. Omnes enim his diebus videntur Angelae gestum in pretio habere, quamquam confitendum est ex his omnibus, ut qui plerique magis sollicitati manuum positionem elaboraverint, solum Demitrium Medvedevum eleganti quadam facultate se gerendi didicisse Mercelianos digitos sibi sic aptare ut speciem omnino naturalem sumpsisse videatur. Quid autem in mentem venerit Catharinae Elizabethae ducissae Cantabrigiensi cum manibus sic formatis sed prae se nimis longe tentis spatiari conaretur, dubito ne etiam illa possit explicare.

2012-07-10

De variis numeris Europaeis

Cum conemur Europaeos mores, nobis barbaris semper miros et insolitos, melius intellegere, coepimus per numerorum campos vagari, unde nonnullos carpsimus flosculos mathematicos qui docerent quam viride vigerent res publicae Europaeae.

Queen
Senate

2012-07-02

De otia


IMG 3716 2

Otiam?

Kurfess, Alphonsus.  1920 (iterum typis editum anno 1930º).  C. Sallusti Crispi Epistulae ad Caesarem Senem De Re Publica.  Lipsiae, in aedibus B.G.Teubneri.

Nescio quis puer variis coloribus (hac in pagina rubro) primas quorundam verborum litteras ornaverit: nec qua ratione, nam plerumque rubra sint nomina substantiva,"lubebat" vero verbum temporale.  Pronomina primae personae omnes viridis curvis notantur, nisi quod nonnulla sic indicata aut non primae sunt personae, aut non sunt pronomina  Paene igitur videtur inesse in his lineolis annotationibusque quidam sensus, quaedam ratio… donec exceptiones animadvertis ad quamlibet regulam explicandi causa effictam scatere, dein consitituis rem deponere et ad alias maioresque animum vertere.

2012-07-01

Apud L. Anneum Senecam (illius nominis meliorem) invenimus hunc locum, secundum H.J. Müller (1885) et nuperrime Michael Winterbottom (1974):

Geminus Varius declamavit alteram quoque partem et ait: "Spero me Ciceroni meo persuasurum ut velit vivere. Quod grandia loquitur et dicit: 'Mors nec immatura consulari nec misera sapienti,' non movet me: idiotam gerit; ego belle mores hominis novi: faciet, rogabit."

Id "idiotam gerit" paulo insolitum videtur: nam verbum gerendi pro eo agendi, scaeni personarumque sensu adhibito, paulo serius videtur in usum venisse, quamquam legitur apud Senecae filium (Lucium Taediosiorem Senecam) in Troadum fabula.  Sed horum sensus verborum a loci sententia non abhorrere videtur, et bene interponuntur inter illa incisa "non movet me" et "ego belle mores hominis novi."

Inter codices antiquiores pro illo emendato "idiotam gerit" potius reperitur "ideotam" sive "idiotam perit": Müller igitur nihil mutavit nisi quod unius litterulae caudam a sinistra parte in dextram movit, itaque "p" in "g" mutavit.  Adolphus autem Kiessling (1872) nihil simile scripsit, sed potius: "ideo tamen <non> peribit."  E duobus verbis tres fecit, deinde quartam vocem addidit, qua alias tres ad quandam sensum redigere videretur.  

Cur voluerit Kiessling illud "non" post "ideo tamen" ponere, quis est qui divinare possit? nam semper illa verba "ideo tamen" debent particulum negativum sequi; cuius regulae exceptionem non offendimus nisi apud Gaium in Institutionum secundo, ubi negandi vis affigitur ad nomen adiectivum sequens: "ideo tamen inutile legatum intellegi oportere."

At Elvira Migliario (2007), quae Hakanson (cuius editione anno 1989º impressa propter bibliothecariorum pauperitatem careo) est secuta, maluit: "non movet me: ideo iam perit?"  Neque id liquide intelligo: nam "ideo" secundum hanc lectionem videtur significare Ciceronis mortem pendere de iudicio Varii, quod est plane falsum.

Malo igitur ego id quod Müller et Winterbottom curaverunt typis exprimendum.  Sed altera ratione potest hic locus interpungi et intelligi, propter vocabulum q.e. "idiotam:" nam apud Senecam idiotismum exercent rhetores qui inaequalitatem petunt ne nimis polite exornatas semper sententias proferre more scholastico videantur: dissimulant enim studia peritiamque dicendi, quo magis videantur esse verisimiles.  Sic enim haec figura nomen traxit ab imperitia indoctorum, qui apud Graecos ἰδιῶται vocantur.  Quidni igitur legamus:

Geminus Varius declamavit alteram quoque partem et ait: "Spero me Ciceroni meo persuasurum ut velit vivere. Quod grandia loquitur et dicit: 'Mors nec immatura consulari nec misera sapienti,' non movet me." (Idiotam gerit.) "Ego belle mores hominis novi: faciet, rogabit."

Sic enim uncinis inclusa haec verba possunt magis ad Varii genus loquendi spectare (id est, "Varius indocti hominis personam agit") quam ad Ciceronis philosophiam moriendi, quamvis trita videatur.  Nam cum Hispo Romanius idiotismo uteretur, eadem celeritate incisim percurrebat per verba: 

"Dixerunt," inquit, "amici: 'Eamus ad raptae patrem; hoc curemus, illud domi est'."

Sed haec omnia de lana caprina: sunt alia facienda.