2012-06-29

De locis ubi nolueris scribens mendum admittere.

A. Kiessling. 1967. Annaeus Seneca: Oratorum et Rhetorum Sententiae, Divisiones, Colores. Stutgardiae in Aedibus B.G. Teubneri. Praefationis pagina vi.

Discrepantia igitur fere nulla, vel talis, quae ex librariorum socordia nasci soleat. Ingrati enim laboris taedio superatum modo hunc modo illum lapsum esse quis est qui miretur. Haud raro accidit ut Teubneri libri scriba litteras consonantes sasdsdsesrsest.

2012-06-27

De sale anthropophagiae crimine absoluto

Rudolphus Eugenius, qui pauperem aggressus eius vivi carne vescebatur cum custos publicus totam manuballistae vim in anthropophagum expedivit, nimis diu a nostris animis aberat: sed diurnarii hodie referunt artis alchemicae peritissimos indagationes absolvisse et nuntiasse hoc, quod auditum sine dubio multos dolorosa sollicitudine liberabit: sales balnearios, qui dicuntur, non esse culpandos.

Nam in relatione toxicologica, ut vocatur investigatio omnium alimentorum et venenorum et materierum cuiuslibet generis in cadavere inventorum, relatum est nihil veneni infuisse in Rudolphi corpore nisi cannabis sive marihuana, cuius impetus quamvis nocivus et ab omnibus bonis viris respuendus vituperandusque nihilominus non habetur satis vehemens esse ut homo marihuana venenatus inciperet alterius hominis faciem erodere.  Immo cannabinus fumus haustus saepius cogit homines Neapolitanas placentas pacifice petere vel alios cibos qui facile media nocte (nullo alendi valore sed saepe pretiis multo auctis) emuntur—sed rarissime aut numquam cogit eos tantam vim in alios inferre.

Non igitur liquet quam ob causam—sale nunc culpa absoluto—hic homo deperdiderit omnem humanitatem.  Sed Riccia Crux1, (quondam) anthropophagi amasia, nunc firma sententia censet Rudolphum fuisse arte magica vel daemonica vexatum: "Aliquis" inquit "aliquid illi fecit; aliquis aliquid in eum fecit. Ego scio illum non fuisse Rudolphum."

Unde consequitur ut anceps periculum Floridensibus omnibus immineat: aut grassatur inter Miamenses nunc potens et maleficus magus illius cultus Haitiensis qui Vuduismus vocatur, aut larvarum morbus coepit serpere atque apocolypsis adest Zombiorum.


Riccia Crux] Eiusdem feminae nomen mense peracto fuit Yovanka sive Iuvenca Bryant. Et fortasse non difficile est intellegere cur anthrophagi amasia voluerit suum nomen mutare, quo longius a crimine remota videatur. Ob amorem litterarum Graecarum, ut apparet, illa solet novum nomen a plerisque "Riccia" scriptum sic exarare: "Rikkia"; quem morem ego non sequar.

Breviter de morientibus in mare salientibus

Tomb

Inter alia quae scripsit Plinius de gente Hyperborea quarto in Naturalis Historiae libro, offendi hunc mirandum morem moriendi:

mors non nisi satietate vitae epulatis delibutoque senio luxu e quadam rupe in mare salienti<b>u<s>1; hoc genus sepulturae beatissimum.

Qui aliquatenus submonuit de illa Tomba del Tuffatore, monumento funereale in cuius parietibus depinguntur iuvenes in symposio luxurientes, in tecto autem iuvenis de turri in aquam saliens.  Nescio an liceat suspicari et Hyperboreorum senum voluntariam mortem et hunc salientem iuvenem in sepulchro symposiali depictum ex iisdem fontibus esse orti: nempe e locis communibus in quibus mors voluntaria de altis locis saliendio temptatur efficiaturve (aut deorum providentia quodammodo impediatur) aut mors minus voluntaria sensu saliendi translato significetur (de his apud declamatores fortasse plura alias, si tempus et deorum providentia suppeditaverit).

Paestum Tuffatore


salienti<b>u<s>] alii salientium, et sine dubio alii aliter, sed non satis temporis est in unius hominis vita ut omnes omnium lectiones Plinianas scrutetur.

2012-06-26

De Europaeis argentariis et aleatoribus barbaris

Cum multi his diebus videntur spem aliquatenus dimittere propter fidem argentariorum, quippe quibus quasi in ludo negotiatorio puncta de fidei mensuris cotidie subtrahantur, non nimis a spei scopo aberrabimus si exemplum contrarium, quo aucta fides iis tribuitur qui diligentiores se praestare didicerunt, attulerimus in lucem.

Antiquis (ut apud nos saltem ducuntur) temporibus nomen Indorum novi orbis terrarum ob patriam perfidiam loco proverbii habebatur sicut apud Romanos id Punicorum: nam Indus donor vocabatur homo qui aliquid alteri daret tantummodo ut idem vel pretio simile sibi redderetur; aestas Indica falsi calores qui nonnumquam autumnali tempore fierent et negligentiam hiemis incautis hominibus foverent; thea Indica quaedam potio vilior de Americanarum foliis plantarum facta et Sinensium potione gustu inferior. Propter quam famam facile fortasse suspicaberis neminem esse qui pecuniam apud aborigines collocare velit: sed hae Indorum gentes, ut quae saepe vel sui iuris vel plerisque legibus exceptae sint et suverenitatem sive imperium sibi retineant, syngraphas per fidem venditant eo ipso more quo Europaeorum gentes et argentarii et negotiatorum societates solent. Ob easdem legum exceptiones Indi saepe volunt pecuniam mutuari syngraphis scriptis ut tabernas aleatorias aedificent, nam lusus aleorum et chartorum, qui civitatum legibus interdicuntur, in regionibus Indis reservatis non vetantur. Sic non licet Tampae, ut exemplum inducam, sub lege Floridiana ludere sponsionibus factis, sed in Seminolensium finibus prope Tampam non illicitum est: ea de causa domos aleatorias curant suis in agris condendas, quo commodius aleatores periculis denudentur, itaque syngraphas vendunt ut pecuniam mutuentur ad has tabernas aedificandas ornandas instruendas.

Sed, ut de omnibus syngraphis verum est, etiam hae Indorum iudicantur a variis societatibus, quibus muneri sit periculum et fidem aestimare. Hae societates sunt Moody's, Standard Poorsque, et Fitch: sunt et minores, ut Egan Jones, sed haec nostra fabula pertinet ad Moody's et Fitch, qui hodie novas aestimationes in lucem ediderunt. Sed, dum omnes spectant Moody's in Europaeos saevientes, pauci animadverterunt Fitch censuisse maiorem fidem tribuendam Seminolensibus, quippe qui diligentiores et fideliores se praestarent et magis credibiles nunc viderentur.

Possumus sic tabulatim disponere hodiernos nuntios a Moody's et Fitch:

Europaei Scala Moody's Significatio Scala Fitch Barbari
Aaa Optimus et tutissimus gradus AAA
Aa1 Superior gradus AA+
Aa2 AA
Aa3 AA-
A1 Superior gradus mediocritatis A+
A2 A
A3 A-
Baa1 Inferior gradus mediocritatis BBB+
Banco Santander Baa2 BBB
BBVA
Caja Laboral
Banca March
Caja Rural de Navarra
Baa3 BBB- Seminolensium syngraphae ad tabernas aleatorias aedificandas
CaixaBank
Bankinter
Banco Cooperativo Español
Ba1 Syngraphae vix aptae ad pecuniam pensionemve tute servandam sed potius ad pecuniam lucri causa collocandam, si non nolueris aliquid periculi subire BB+ Seminoles generatim
Banco Popular Español
Banco Sabadell
Kutxabank
Unicaja Bank
Banco Pastor
CECA
Caja Rural de Granada
Ba2 BB
Bankoa
Liberbank
Ibercaja Banco
Cajamar Caja Rural
Ba3 BB-
B1 Gradus Periculosior B+
Bankia
Banco CEISS
Catalunya Banc
NCG Banco
B2 B
Banco CAM B3 B-
Dexia Sabadell
Banco de Valencia
Caa1 Charta Cacata CCC

Quibus collatis et dispositis mirandum invenimus hoc: quod barbari, qui olim non solum auro argentoque caruerant sed etiam vestimentorum decore, ut qui nudi seminudive sine vitarum propositis notitiaque nummorum per silvas vagarentur, et cuius tam perfidia quam crudelitas saevitiaque fuerant proverbiales, nunc in fiscali disciplina et eruditione adeo progressi sunt ut etiam eorum societates aleatoriae argentariis optimis Europaeorum et quasi divina pecuniae providentia praeditis pares esse habeantur.

Est igitur in hodiernis nuntiis aliquid boni, de quo nos omnes possumus gaudere: nam barbaries a mundo evanescere videtur, fides florere, prosperitas vigere.

2012-06-25

De procella in Caionem Cedream saeviente

Imagines ad Oppidi diurnarios missae:

TS Debby in Cedar Key > The Gainesville Sun > Gainesville Sun Galleries > Photo 1 of 35

Cives frustra conantur ligneam portus partem servare.

TS Debby in Cedar Key > The Gainesville Sun > Gainesville Sun Galleries > Photo 1 of 35 1

Omnia navalia non lapidibus ferrove facta in mare vi procellae surripiebantur.

TS Debby in Cedar Key > The Gainesville Sun > Gainesville Sun Galleries > Photo 1 of 35 2

Praefectus custodibus publicis conatur portus partes servare laqueo in palum iniciendo.  Haec tabulae una cum maris fluctibus sic undabant ut taurus in circo "rodeo" Americanorum sermone vocato.

TS Debby in Cedar Key > The Gainesville Sun > Gainesville Sun Galleries > Photo 1 of 35 3

Pater Floridensis filiam docet de mari procellisque dum per molem fluctibus opposita deambulant.  Maris undae fere numquam ascendunt usque ad summam molem, quae est Cedrensibus munimento contra inundationem; sed procellae violentia incitatus Neptunus mirum in modum insurgit.

TS Debby in Cedar Key > The Gainesville Sun > Gainesville Sun Galleries > Photo 1 of 35 4

In popina iuxta molem et supra mare exstructa, tabernarii conantur machinis haurire aquam de tabulato, quod non possunt celerius facere quam undae, quas potes aspicere in fenestras frementes, afferunt novas aquae copias.

2012-06-24

De vigilibus, qui nomen non meriti sunt.

Descriptio Floridae  page 22 of 51

An non nisi ornamenti gratia sunt castello vigiles, portae, munimenta, nomen ipsum "castelli?"  Utinam vigiles scirent ullum munus praeter corporis curam et somnum matutinum: fortasse non-dormientes (nonne in lexico exstat verbum vigilibus aptum quo ea actio non-dormiendi dicatur?) possent quodammodo impedire ingredientibus, vel etiam castelli portulam noctu claudere!

2012-06-23


IMG 3678

Quidni potius "Lingua (sive Vox, Oratio, Facultas) Latīna est gaudiō?"

IMG 3679

Nec "saturae" scribet nec "liber" ullus Romanus: nam Latine scripserunt Romani res casu accusativo dictas.

IMG 3681

"In tōtā sententiā?"  Gellius potius scripsit "quidquid ita dicitur plena atque perfecta verborum sententia… id a dialecticis ἀξίωμα appellatum est."  Nemo autem Romanus, quoad sciam, dixit "in tota sententia."  Americani tamen et Britanni eo depravato more saepissime Anglice loquuntur: nam apud eos praepositio quae est "in" nonnumquam potest vim exprimere modi.

IMG 3680

"Si hoc caput cum cura legeris…" nam rem absolutam sequuntur laudes.

2012-06-22

De quattuor generibus sanguinis

Integri vitae et sceleribus puro sunt semper praemia: inter quae numeratur hoc, quod licet λειτουργίαν facere sanguinis effundendi non hostium proeliis et bello (quod sceleribus vix satis purum esse saepe dicitur), sed sui pro suis civibus medica manu et acu siphoneque, quibus mortalis sucus in saccum colligatur in usum aegrotantium. Hoc officium post interrogationis ritum illis creditur qui numquam meretricum consuetudine fructi sunt nec pathicorum cinaedorumve voluptatibus, qui vena numquam corrumpuerunt stupefactivis venenis, qui intra annum praecedentem non sunt stigmatibus notulisve compuncti, qui non nimis diu in Europa (et praesertim in Gallia Britanniave) commorabantur, qui nullo in carcere sunt umquam inclusi. Insigne igitur est honestae vitae posse sanguinis donum—quod dicitur donum esse vitae ipsius—offerre civibus, atque a plerisque civibus hoc expetendum praemium avide quaeritur ex anno duodevicesimo, quo inter se certantes festinant adolescentes bracchia sua praebere medicis qui gymnasia statutis anni temporibus visitant. Memini ipse quanto gaudio commotus sim prima vice qua mihi liceret cum amicis a schola paulisper abesse ut ad gymnasii palaestram nos conferremus sanguinis dandi causa, necnon quanto pavido horrore angoreque perculsus sim cum coram amicis medica mihi dixisset corporis calores ad febrem vergere, quod posset morbum indicare quo negaretur mihi donoris honos. Id nonnumquam mihi, ut apparet aestiva natura praedito, accidebat, sed thermometri periculum bis terve subeunti semper contigit ut calores intra normas reducti sint et licentia data sit ut sanguinem effunderem. Immo hoc etiam hodie accidit, eodem cum eventu, et post donationem tandem factam honoris fasciam in bracchio supra acus punctum vinctam haec verba scribens gero.

At, cum de sanguine cogitarem, ad memoriam revenit disciplina Iaponica, qua hominum varii animi dividuntur in genera secundum sanguinis qualitates, quae litteris A et B indicantur; pro iis commixtis litterae AB dantur necnon O vel 0, quod est nihil sive neutri generis, si et qualitas A et qualitas B desunt. Congessi igitur ego variis ex indicibus et documentis per rete universali sparsis quae qualitates unicuique generi tribuantur et qui homines in exemplo uniuscuiusque generis habeantur: unde tu, lector attente, invenies multa haud inter se competentia vel etiam secum repugnantia, ut hoc: quod Adolphus Hitler debuit esse qui paci faveret.

Quattuor genera sanguinis et humanae mentis, quae feruntur.
Genus
(Persona)
Qualitates Meliores Qualitates Peiores Exempla
O
(Miles)
amabilis, amicus, qui semper in omnibus rebus optimum eventum exspectet, qui sciat quomodo homines inter se potestatem exercere soleant, qui periculum petat acerbus, superbus, zelotypus, qui se nimis amet, qui non velit aliis obtemperare Elizabetha regina Britannorum, Elvis Presley, Frutex, Ronaldus Reagan
A
(Agricola)
diligens, ingeniosus, intentus, patiens, prudens, urbanus, qui malit pacem et ordinem inter homines servare, qui legem consuetudine anteponat, qui artibus alios excellat fastidiosus, pertinax, anxius, reconditus, qui fidem aliis non tribuat nisi cum difficultate Adolphus Hitler, Britannia Spears
B
(Venator)
activus, elatus, fortis, ingeniosus, qui possit modos agendi novos excogitare, qui perficat quae incepta sint avarus, effrenatus, immisericors, negligens, rusticus, qui non velit aliis obtemperare Acira Kurosava, Paulus McCartney
AB
(Humanista)
amicus, benignus, liberalis, prudens, ratione praeditus, serenus frigidus, mente quasi divisa, mobilis, negligens, obliviosus, qui malit in fabulis quam in mundo versari Benedictus Obama, Iohannes Kennedy, Iacobus Chan

Suspicamur haec quattuor genera, sicut duodecim genera hominum siderum signis notatorum, per se nihil habere cum veritate commune neque in vera scientia naturae rerum ullum fundamentum, sed nonnullius momenti esse iis, qui incumbant in litteras, ut quae potius ab hominum erroribus sapientiaque quam naturae casu oriantur: nam facile potest fieri ut haec quattuor animorum genera in pelliculis et libris reperiantur, ubi eadem generum ratio naturas mentesque personarum explicare habeantur. Possumus porro homines, qui huic rationi hominum in quattuor genera dividendorum credunt, melius intellegere si etiam intellegaverimus quomodo ipsi de aliis hominibus cogitare soleant.

At, quod ad amorem spectat, (in fine enim omnis divisio hominum ad amorem et odium, spem et metum spectare feruntur) omnes homines debent, secundum hanc sanguinis superstitionem, amatores amasiasve petere aut eiusdem generis ac sui aut AB, unde sequitur ut semper bene conveniat inter homines AB sanguine praeditos et alios omnium generum: quas regulas possumus sic tabulatim disponere:

Quae genera cum quibus generibus optime commisceantur
O A B AB
O
A
B
AB

Nemo, ut facile e neminis natura coniectari potest, est littera O insignitus, sive neutro AB factore indicatus, et Rhesi factore carens sive negativus.

2012-06-20

Quintilianus de utilitate

Apud Quintilianum, in tertio Institutionis Oratoriae ubi loquebatur de deliberativis orationibus, haec verba legimus:

Deliberativas quoque miror a quibusdam sola utilitate finitas.  Ac si quid in his unum sequi oporteret, potior fuisset apud me Ciceronis sententia, qui hoc materiae genus dignitate maxime contineri putat. Nec dubito quin ii qui sunt in illa priore sententia secundum opinionem pulcherrimam ne utile quidem nisi quod honestum esset existimarint.  Et est haec ratio verissima, si consilium contingat semper bonorum atque sapientium.  Verum apud imperitos, apud quos frequenter dicenda sententia est, populumque praecipue, qui ex pluribus constat indoctis, discernenda sunt haec et secundum communes magis intellectus loquendum.  Sunt enim multi qui etiam quae credunt honesta non tamen satis eadem utilia quoque existiment, quae turpia esse dubitare non possunt utilitatis specie ducti probent, ut foedus Numantinum iugumque Caudinum. (3.8)

Saepe quaeritur, disseritur, deliberatur de sermone Latino: quomodo utilis sit discentibus?  Quod apud imperitos atque indoctos, id est saepe et coram multis, est tractandum: non tamen nostra causa, sed eorum.

2012-06-18

De sollertia Octaviani Principis sive Hachiconis, canis fidelis

Anno 1924º Ueno Hidesaburo, doctus et sapiens professor agriculturae artis apud studiorum universitatem Tociensem, invenit Hachico sive Octavianum Principem, catulum rari generis illius "Acita" vocati atque orti Iaponiae praefectura eiusdem nominis, sed etiam rarioris fidei.

Hachiko 5

Hic enim canis suum dominum docendi causa domo mane egressum adeo desiderabat ut ipse se vespere conferret ad Sibuianam stationem ferriviariam ut Hidesaburonem revenientem salutaret: quod non semel nec aliquando faciebat, sed cotidie et summa amoris constantia et fide, quo affectu nullum discrimen potest inter hominum et animalium sollertiam inscribi, nisi quod fidem puriorem praestant haec, ut quae illorum superbae rationis mendacia non intelligant.  Hanc consuetudinem sequebatur Octavianus usque ad vicesimum primum mensis Maii diem, anno 1925º, quo die Hidesaburo inter praelectiones dandas subitaneo apoplexiae dolore ictus de vita discessit.  Sed etiam illo die Octavianus exspectabat fideliter, et fideliter die insequenti, deinde die illi proximo: nam canis quamvis fidem intelligat, nescit tamen fidei finem, nec finem domini desiderati.

Pergebat igitur Octavianus cotidie tempore statuto et sine ulla horae differentia ad ferriviariam stationem incedere, ubi dominum mortuum neque umquam regressurum praestolaretur, sed prisco more hac in unica re mutato: quod quem opperiebatur, numquam erat vivus vivum salutaturus.

Nonnulli, qui intellegerent quam fortunati et felices ipsi essent, quippe quibus datum esset hoc fidei et amoris et sollertiae exemplum, quo monerentur qualem virtutem deberent filii praestare parentibus ac cives reipublicae, anno 1934º aeneae statuae monumentum posuerunt instar Octaviani sive Hachiconis, cuius celebrationem canis ipse iam decem annos natus, vel ut canes numerare feruntur ad sexagesimum annum, qui prope est τὸν κλιμακτηρικὸν, appropinquans, est sua praesentia dignatus.

Et pergebat Octavianus cotidie tam frustra quam fideliter exspectare per alium annum, qui decimus erat desiderii, usque ad octavum Martii anno 1935º, quo die Hachico ipse suum fidei exemplum perfecit atque est vita honestissima defunctus.

Anno autem bismillesimo nono Richardus Gere, histrio et homo cinematographicus Americanus, curavit pelliculam de Octaviano Principe faciendam, in qua omnes personae potius Americani quam Iapones erant et ipse partem egit Uenonis Hidesaburonis, sub ficticio nomine "Parceri Wilsonis."  Quam pelliculam Ruscisilvenses constituerunt in aliis regionibus esse dandam, negaverunt tamen ad theatra Americana, nisi ad pauca certamina praemii causa, esse mittendam: nam in deperdita republica ubi fides esset mortua et nomen ipsum ludibrio haberetur, in sollertis animalis fabula et exemplo fidei videbatur nulla credibilitas nec, quod maius erat, spes inesse lucri.

2012-06-16

De Sinensium perspicillo solari

Cum acta diurna Sinensium hodie lustraremus, invenimus hoc praeconium prima fronte tritum, sed…

Femina sine dubio dives (nam praeconia semper hortantur ut divitias amemus et divites aemulari conemur) de privato aeroplano (quod a custode publico custoditur: nam vis publica semper privatam gazam custodit, et quo maiore vi homo custoditur, eo magis momenti est reipublicae, qua de causa tyranni semper satellitibus circumdantur) descendit ad aerodromi bitumen. Exspectant diurnarii (nam divites sunt spectabiles et spectandi—nec cuivis sed potius tantum hominibus artis recte spectandi peritis et exercitatis, per quorum telelentes vitreas possint homines indigni et mediocres translatam spectabilium gloriae imaginem et a longinquo descriptam, quasi tralaticiam locupletiorum memoriam, accipere modo omnino passivo). Sed hi diurnarii nolunt muneribus suis fungi: nullas imagines describunt, nam natura rerum non potest feminam facere satis pulchram: ad quam nihil sufficit nisi divitiarum insignia! Dives igitur perspicillum sibi induit infuscatum, quo spectabiles oculi a spectantibus celentur: ne scias spectabilem et te spectare se spectantem. Nunc pulchra fit: nam oculi celantur re magno pretio empta, qua ineptae naturae fragilitas tegitur non solum arte humana sed etiam arte pecuniaria, qua nihil in praeconiis pulchrius. Sic placet diurnariis, aut sic ei rationi satisfacit qua docentur ne imagines describere nisi humanis oculis abditis. Sic delectatur aeroplani gubernator quoque, vir celeri machina et insolito munere—vir te melior—qui ipse perspicillo honestatur eiusdem societatis, insigne verae virtutis et virilitatis, quam animadvertit femina dives. Usque omnia sunt praeconiis saltem solita, communia, etiam trita.

Dein vero nomen societatis monstratur. "Helen Keller."

Helena Keller Alabamensis fuit surda et caeca.

Obstupefactus nescio quid de hac ineptia dicam.

De stagnis et ranis et syllabis numerandis


Μπασῶνος αἱκύ·

古池や蛙飛込む水の音

αἱκὺ Ῥωμαϊκῶς·

(5) Stagna vetusta:
(7) salit cito ranula,
(5) ridet et unda.

ἡρωϊκὸς στίχος·

Stāgnă vĕtūstă: sălīt cĭtŏ rānŭlă, rīdĕt ĕt ūndă.

2012-06-15

Iterum de Othryade

Cum vesus iam legerimus nullo in monumento nec trophaeo ab Othryade scripta, nunc advertamur ad verba quae hic illic referuntur post proelium peractum Spartano sanguine esse scriptum.

ἄρσενι δ' Ὀθρυάδαο φόνῳ κεκαλυμμένον ὅπλον
   καρύσσει· «Θυρέα, Ζεῦ, Λακεδαιμονίων.»
—auctore incerto, qui a nonnullis fertur fuisse Simonides, in Anthologia Graeca 7.431

Ζεῦ πάτερ, Ὀθρυάδα τίνα φέρτερον ἔδρακες ἄλλον,
   ὃς μόνος ἐκ Θυρέας οὐκ ἐθέλησε μολεῖν
πατρίδ' ἐπὶ Σπάρταν, διὰ δὲ ξίφος ἤλασε πλευρᾶν
   δοῦλα καταγράψας σκῦλα κατ' Ἰναχιδᾶν;
—Nicander in Anthologia Graeca 7.526

καὶ τρόπαιον στήσας, ἐκ τοῦ ἰδίου αἵματος ἐπέγραψε Διὶ τροπαιούχῳ.
—Chrysermus apud Plutarchum in Parallelibus Minoribus 306b

χρησάμενος τῷ τῶν τραυμάτων αἵματι, ἐπέγραψεν· «Λακεδαιμονίων κατ' Ἀργείων·» καὶ τοῦτο πράξας ἀπέθανεν.
—Theseus apud Stobaeum, Anthologium 3.7.68

Othryades paene a sepulcro victor digitis vulnera compressit, ut tropaeo Laconem1 inscriberet.  O dignum [in] Spartano atramentum!
—Antonius Atticus apud Senecam, Suasoriae 2.16

Videntur igitur antiqui qui de Othryadis monumento scripserunt in greges dividi duos: alii qui tropaeum maluerunt Iovi Feretrio dicari, alii quibus Othryades videbatur Thyream vindicare pro Lacedaemoniis. Apud Simonidem autem utramque rationem invenimus in illo "Θυρέα, Ζεῦ, Λακεδαιμονίων" uno in carmine coniunctam.


Laconem] Sic Kiessling, cuius editionem ante oculos in taberna thearia habeo, anno 1967º scripsit; Toletani libri Laconum habent pro Laconem; Winterbottom autem anno 1974º desperationis crucibus ornavit Laconem ac trophaeum pro codicum tropaeum scripsit.

De quodam vitio, cuius mercatura variis in rebuspublicis gesta consideratur

Et qui mos nocivus et abolendus hac in imagine depingitur?

quot fistulae Nicotianae a singulis civibus in anno hauriantur

Quamquam iam destiti taetrum fumum tabaci haurire, placet tamen numeros considerare quibus homines gentesque describuntur: itaque apposui imaginem qua indicatur quot fistulae Nicotianae a singulis civibus de medio delectis in anno sugantur variis in civitatibus. Nam in unaquaque republica sunt qui hoc veneno abstineant, sunt qui quadam moderationis simulatione effingant se modum observare in tabaco hauriendo, sunt qui totos fasciculos cotidie in pulmones effundant: sed si summam omnium fistularum in una regione venditarum diviserimus per numerum civium ibi habitantium, indicem habebimus quo sciamus quam fumosa sit illa terra, quem deinde poterimus cum indicibus aliarum conferre rerumpublicarum. Unde discimus tot fistulas apud Graecos sugi ut unusquisque civis videatur fasciculum dimidiatum cotidie consumere: sed, quia scimus nonnullos esse qui nocivam herbam nolint (dimidia pars virorum et duae de quinis feminis Graecis dicuntur huic vitio indulgere), consequitur ut multi sint Graeci qui singulis diebus totos fasciculos depopulentur.

Hoc ipsum aliquatenus mirum est: nam fere novem partes (ux exactius dicam, 86%) illius pretii quo fasciculus fistularum apud Graecos venduntur constat e vectigalibus, cum apud nos plus minusve dimidium (45%) pretii sit regimini tribuendum. Porro ex omnibus reddituum fontibus, fistulae praebent fere decima pars omnium vectigaliorum quam regimen Graecorum accipit in anno. Nihilominus, pretium fistularum Graecis minus est quam apud nos: nec intellego quomodo id fiat, nisi tabaci pretium apud Graecos non libero mercaturae usu constituitur sed edicto: quod si verum est, etiam magis est mirandum.

De Othryade, "cuius ne litterae quidem fuere sine sanguine"

Othryades

Poetae antiqui saepe delectabantur rebus quasi subtiliter mutandis et quasi sic invertendis, ut quae solita et trita fuissent quadam novatione accepta potius miranda viderentur et ingeniosa: et hoc praecipue in litteris quae litteras ipsas tractabant. Sic de Othryadis epigrammate—quod in trophaeo sanguine suo scripsisse fertur—saepe invenimus tam rhetorum quam poetarum lusus. Nonnulla enim dicta magis puerilia leguntur apud Senecam Multo Maiorem et Minus Taediosum, altera in Suasoria, quae ad alios trecentos Lacedaemonios spectat: nam Senecae videbetur gaudio fuisse et praesertim Murredii sententias deridere—et deridenti referre. At, ut ad poetas revertamur, hoc Dioscoridis carmen multa alia exsuperat calliditate:

Τίς τὰ νεοσκύλευτα ποτὶ δρυῒ τᾷδε καθᾶψεν
   ἔντεα; τῶ πέλτα Δωρὶς ἀναγράφεται;
πλάθει γὰρ Θυρεᾶτις ὑφ' αἵματος ἅδε λοχιτᾶν,
   χἀμὲς ἀπ' Ἀργείων τοὶ δύο λειπόμεθα.
πάντα νέκυν μάστευε δεδουπότα, μή τις ἔτ' ἔμπνους
   λειπόμενος Σπάρτᾳ κῦδος ἔλαμψε νόθον.
ἴσχε βάσιν. νίκα γὰρ ἐπ' ἀσπίδος ὧδε Λακώνων
   φωνεῖται θρόμβοις αἵματος Ὀθρυάδα,
χὠ τόδε μοχθήσας σπαίρει πέλας. ἆ πρόπατορ Ζεῦ,
   στύξον ἀνικάτω σύμβολα φυλόπιδος.

—Dioscorides, Anthologia Graeca 7.430

Id Dioscoridis epigramma facile exspectaverimus esse in mortui Lacedaemoniensis trophaeo inscriptum, ut saepe de carminibus fingitur: nam Dorice loquitur de novis spoliis in quercu defixis et parmis inscriptis, sed rogat potius quam indicat quis sit huius trophaei auctor. Deinde Argivorum duos refert restare superstites, quo adducimur ut credamus et victoriam et monumentum esse Argivorum. Argivos porro corpora quaerere Lacedaemoniensium—hoc igitur non est trophaei epigramma: immo exemplum Othryadis iterum post factum et aliter agitur quam factum esse constat, et Argivi nunc feruntur id facere quod proelio peracto debuerunt, id est hostium corpora scrutari, superstites quaerere, certum esse ne quis Lacedaemonius posset id facere quod revera fecit Othryades. ἴσχε βάσιν· "siste gradum," an "tene" (id est "intellige") "fundamentum" in quo epigramma fingitur esse inscriptum? Victoria refertur litteris scriptis—sed in Othryadis trophaeo, quod animi oculis intuimur: id est, in altero loquace monumento, prope quod adhuc spirat auctor. Tandem, hoc carmen orat ut Iuppiter sine favore Othryadis monumentum despiciat: quo invertitur solita precandi ratio in deprecationem. Miram memoriam et mirum lusum monumenti formae.

2012-06-14

De Britannorum theobromate tyrannico

Novum coepi macellum frequentare in proximo oppidulo, cuius magnitudo, quamvis non veris urbibus comparanda, nihilominus satis est ut in eius macellis cibi praebeantur multo magis "diversi" (ut aiunt) et "ethnici" quam quos soleam prope gurgustiolum meum emere: nam venditant etiam cibos Britannorum, qui usque ad nos mercaturae causa vehuntur ex remotissimis et fortasse ultimis maris Oceani insulis, in extremo ferme orbis limite sitis, ubi sol, nobis amicus familiaris, fertur numquam suam faciem ostendere sed semper pone nubes celari, utrum modestiae causa an irae incertum. Si alimenta inde delata non "ethnica" habentur, nescio quid illud nomen adiectivum iuste sibi vindicare possit; et pleraque feruntur esse insolita et quae non comedas nisi aut coactus aut ibi natus: notissimum enim exemplum venale est virus "marmite" vocatum, quod quodammodo paratur e zyma pistoria (cui quasi cognatum est natrio glutamato, condimento quod Europaeorum regimen dictitat esse innocens et tutum, nostri tamen medici et animantium periti non solum sciunt esse inter causas hominum obesitatis numerandum, sed etiam solent muribus rattisque et felibus dare ut eos reddant obesos et Americano morbo sive diabete affligant ad alia experimenta facienda). Sed unam rem Britannicam inveni quam emerem: dulciolum Martis nomine insigne, quod late per rempublicam tunc venum dabatur cum essem puer, hodie tamen fere nusquam (nisi inter Britannorum cibos) potest reperiri.

Mars, quod apud nos venditabatur fere usque ad alterum bellum in Babyloniam sive Iraquiam indictum, sed hodie modo inter cibos "ethnicos" ut Britannicos invenitur in macellis satis magna ut possint delicias alienas ab exteris gentibus importare.

Hoc dulciolorum genus paratur in "Slo," urbe Britannica ubi notissima mercatorum societas "Wernham Hogg" chartam pumice politam et primae, ut aiunt, qualitatis curat faciendam.

Non omnino mihi liquet cur haec Martialia bellariola apud nos exoleverunt: sed Saddam Hussein, quondam Iraquiensium tyrannus, fertur adeo amavisse haec dulcia ut magna eorum copia inventa sit apud eum captum. Hac de causa eius imago, quae Tampae in museo militari quasi inter trophaea ostenditur, manu gerit cuppedinis frustum Martiale. mmmmm…theobroma tyrannicum…

2012-06-13

De duobus theatris morionum plenis

Numquam videor mihi satis intellegere omnes modos quibus Europaei ab Americanis discrepent, quamquam satis constat uterque orbis terrarum decoquere propter communem et consimiliem moderatorum stultitiam. Sed, ut ad differentiam revertar, Europaei mirum in modum nobis videntur liberrime se gerere, cum Americani semper in regulis et specie rerum haereamur. Ut exemplum afferam, saepe vidimus senatores Europaeos nullo focali indutos (et camisiam negligenter gerentes) gestabilibus telephonis et aliis instrumentis electronicis ludere:

SenatorEuropaeus

Inde accipimus Europaeorum senatores veram libertatem exercere et liberam vitam agere, ut feruntur bubulci et armentarii, quos descripsit Carolus Maius Germanus. Utinam nostri senatores possint alios oratores tam suaviter neglegere! Sed apud nostros, ut qui semper regulis reprimantur, regulis etiam habitus et ludimenta electronica moderantur. Secundum inferioris Senatus camerae regulam decimam septimam

Ne quis in medio senatu fumum hauriat neve instrumento electronico utatur quo decorum impediatur.

Has regulas paulo aliter factio Republicana et factio Democratica interpretantur: nam Republicani, ut sint rustici, dicunt telephona gestabilia et ordinatra gestabilia hac regula vetari, sed alia instrumenta, ut illa quae "Blackberry" vocantur nec longe a telephonis ordinatrisque absunt, posse iuste et legitime et palam, dummodo intra manus contineantur, usurpari etiam dum senatus habetur. Democratici, tamen, negant senatoribus licere in Curia ullo instrumento electronico uti: ne "Blackberry" quidem est manu tenendum. 

Quod autem ad focalia attinet non in regulis scriptis legitur sed omnium bonorum virorum sensu et communi opinione subintelligitur—nam in Senatu multa consuetudine potius quam scripta lege aguntur. 

Cum senatus habetur, ne senator, legatus, magistratus petasum gerat neve iuxta scribae mensam maneat dum sententiae feruntur.  

 Hoc in membro "ne…petasum gerat" intellegitur consuetudo tralaticia qua neve petasos neve superindumenta gerunt senatores in Curia, necnon omnes viri focali sive croata honestantur. De hac re consentiunt una mente tam Republicani quam Democratici. Sic et mense Martio Robertus Rush, cum expelleretur e Senatu propterea quod cucullum supra caput contra regulas ("ne…petasum gerat") induxisset, et quamvis scripturas sacras recitans nihilominus a lictoribus efferretur, focale gerebat.

Nescio utri senatui minus fidei tribuam: ei Europaeorum an Americanorum: uterque enim dignus videtur qui "senatus morionum" appelletur, nisi quod inurbanum et insulsum hodie habetur moriones sic deridi ut cum senatoribus conferantur.

2012-06-11

De Obama, Pepsi, diurnariis.


Nam Britanni nihil curant utrum nebulo quidam Coloniarum maluerit Pepsi an Cocam-Colam bibere.

2012-06-09

Tres imagines Norfolcienses

Norfolcia, urbs in Virginia civitate inter Elizabethae flumen et Chesapeacum sinum sita, non solum utriusque orbis terrarum maxima est statio navalis et militaris, cui sunt sex maiores naves aeroplanigerae et quattuor aliae magis Europaeae magnitudinis; sed etiam portus tam a mercatoribus frequentatus quam a civibus qui suis celocibus scaphisque lusoriariis navigant voluptatis causa.

In antica imaginis parte conspicitur USS Visconsinia, navis perlonga, ad museum nauticum (nulla tamen bibliotheca instructum) deligata.  Iuxta museum est portus ellipticus ad naves epibaticas et voluptuarias destinatus.  Ad dexterum imaginis limbum est aedificium rotundum, quod est pagoda sive Sinensium templum (in quo est holerariorum popina, ut sunt multae huius urbis tabernae et popinae, ubi numquam timendum est ne quid carnis inter fercula praebeatur).


E contraria Elizabethae fluminis parte est haec imago descripta, et in longinquo post naves conspicitur museum nauticum.


Museum nauticum et portus voluptuarius in media imagine ad partem dextram inveniuntur.  Propter dies festos navium (quasi non cotidie Norfolciae celebrantur) multi cives in hortis ripariis congregantur.  Hac in imagine paene potes videre insulam ubi quondam ipse vel felicissime habitabam, sed in vita quasi anteacta et studiorum causa diu relicta.

De altera serie praelectionum a Valahfrido Stroh habitarum in formam "podcast" redacta

Exercitum larvarum non sivimus pigritia macrescere, quibus ἐγκεφάλων esca illectis facile suadeatur ut onera ordinatralia—vivis hominibus taediosa—mortuorum patientia absolvantur.  Itaque earum ope novum documentum in forma "podcast" vulgo dicta factum et e multis Vahalfridi Stroh praelectionibus congestum tibi, benigne et vive lector, praebere possum.  Infra invenies hoc documentum, quo accipias omnes una comprehensione duodeseptuaginta lectiones De eloquentiae Graecae et Romanae historia sive Geschichte der griechischen und römischen Rhetorik anno 2008º exeunte et 2009º ineunte Latine habitas a Germano doctissimo et disertissimo.
Confiteor larvas de duabus nugis querellas fremuisse. Primum, quod mentio nonnumquam inter has orationes fit de Baraco Obama, ut a Valahfrido dicitur: gemebant enim larvae id nomen "Baracus," ad quod terminatio Latina quasi fucandi cura adderetur, vulgo autem "Barak," nihil aliud esse quam Semitica radix BRK (id est Latine "benedicere") aut BRQ (id est "fulgor"), quae inveniretur in nominibus "Baruch" Hebraice, "Mubarak" sermone Aegyptorum qui hodie sunt, et "Barca" secundum Romanorum rationem qua Carthaginiensium nomina scriberentur, cuius testes essent Romani quam plurimi; cur igitur, cum iam exstarent tam "Benedictus" quam "Barca," necesse videretur "Baracus" nomen effingere? Deinde, larvae murmurantes querebantur Obamam non meruisse locum inter optimos oratores, cum homo mediocris, ut est, modo eminere videretur inter peiores, ut Fruticem illiteratum nebulonem, qui praesidis honorem ante Obamam profligasset, vel Sarah Palin, quae non videretur quidquam posse dicere sine rustico barbarismo vel soloecismo, et quae quo diutius balbutiretur, eo involutius se circumcurrens periodos perderet in luteo flumine verborum. Quod si Obama cum homine revera diserto, ut fuisset Iohannes Kennedy, esset collatus, futurum fuisse ut minus fulgeretur. Sed hae modo sunt larvarum querellae, neque ullius momenti, ut quae statim in oblivionem transeant post offulas cerebrorum ante avidam gulam iactas.

2012-06-08

De amasia anthropophagi

NewImage

Ut muscae post stragem, aut inferorum legiones post diabolum in proelium equitantem, sic in Miamensium dolorem nunc descendit loquax pestilentia advocatorum: nam, cum causidici famam et machinas photographicas sic depravatis animi sensibus percipiant ut pistrices in mari cruorem olfaciant, haud diu dubitare poterat quin ad anthropophagi causam congregarentur.  Sic heri Gloria Allreda, notissima rabula et gloriae (nomen enim non fallit) avarissima, oratiunculam habuit Miamiae ut omnibus monstraret se nunc advocatae et patronae munere fungi pro Yovanka (Iuvenca?) Bryant, amasia anthropophagi nuper occisi.  Senecae igitur more sententias aut belle aut infeliciter dictas excerpamus—et, cum sint ex ore Gloriae Allredae delapsae, licet tutam sponsionem facere ni omnes sint infeliciter dictae.

Gloria exordiens in huius nostri saeculi convitia invehebantur:

Yovanka et ego admodum sollicitamur de quaestionibus anthropophagicis et numero causarum nuper relatarum in aliis civitatibus et rebuspublicis, ut in Alabama, Canada,1 Terrae Mariae, Iaponia, Suetia…

De quaestionibus anthropophagicis?  Causidica sine controversia diserta est.  Quae est quaestio?  "An debeant anthropophagi, ut le politiquement correct observetur, appellari 'sectatores alterius diaetae'?"  Sed paulo postea:

Anthropophagia est res gravis atque periculosa in salutem et valetudinem tam anthropophago quam homini comesto.

Miramur non solum huius iurisperitae prudentiam, qua moneat nos mortem posse periculosum esse mortuo; sed etiam eius humanitatem, qua sollicitudine moveatur anthropophagi ipsius causa, ne quid dyspepsiae nefastis suis epulis patiatur.  Et nos ipsi movemur his Gloriae Allredae verbis:

Magni momenti est ut vitae communis interdictio et opprobium diu huic rei annexum maneant ac consociatio bonorum hominum communitasque potius reprehendat quam laudet anthropophagiam.

Ah, laudem et vituperationem: sophistarum panem cotidianum.  Num sollicitatur Gloria ne novus Lucianus vel alter Gorgias laudes inveniat Rudolphi Eugenii?  At, id quod quam maxime ad Gloriae propositum accedit, erat haec sententia:

Yovanka, si ullis indiciis suspicata esset dominum Eugenium aut posse aut velle se anthropophagiae facinore implicare, numquam permisisset eum cum suis tribus liberis versari.

Ne dicatur nostrum saeculum carere exemplo bonae matris et prudentis!  Gaudeamus Yovankam non fuisse quae conscia suos filios tribueret anthropophago.

Miamenses tamen diurnarii stolidi et, ut ita dicam, insubidi, non videntur intellexisse quid esset Gloriae Allredae propositum et argumentum, ad quod promovendum has sententias nimis apertas et tritas enuntiasse: sed causa et ratio non desunt, nec longe necesse est longe eas repetere.  Nam Yovanka iam coram diurnariis publice dixit se compertum habuisse Rudolphum Eugenium esse cannabini fumo abusum, necnon conabatur eius memoriam defendere, et omnibus liquet Eugenium cum amasia atque amasiae filiis habitasse: non igitur potest aliter fieri quam ut magistratus, quibus officio sit pueros a periculo (et a negligentibus parentibus) arcere et tueri, iam coeperint Yovankae facultates maternas investigare.  Rogabunt igitur, nisi iam rogant, cur siverit virum, quem ipsa compertum habuerit venenis male abuti, cum suis filiis consuetudine frui et sub eodem tecto manere; quomodo fit ut pueri, quos oporteat bonos cives fieri, in iisdem aedibus erudiantur cum barbaro anthropophago; quale exemplum se praebeat liberis cum ipsa adhuc anthropophagum ut amasium laudare, negare eum fuisse nefandum monstrum et praeter omnes humanitatis fines depravatum perseverare videatur.  Difficile enim est familiis integris de tragoediae proscaenio exire, nec semper salubre est reipublicae.  Quales enim cives fient hi pueri, qui cum exitiali larva et matre indigna habitaverint?

Sed haec omnia dicta sunt refutationis causa, ut colore inscitiae species negligentiae dissimularetur.  Quid igitur probandi causa dices, Yovanda, quo te ostendas bonam fuisse matrem, et Rudolphum Eugenium dignum fuisse qui filiis in patris locum sumeretur?  Sed haec est Florida: itaque vertendum est ad religionem, et nulla mentio est tibi facienda de vuduismo! Loquaris igitur, Yovanda, et diserte.

Numquam domo discessit sine Biblia Sacra, et semper sibi aderat Alcoranus.

Hoc, ut apparet, recte dixisti: nam custodes publici referunt se invenisse scripturas Christianas prope anthropophagi cadaver, Mahometanas autem in autoraeda.  

Modo nuperrime coepit Alcoranum intellegere.  Modo Alcoranum sumpsit et conabatur fieri eo tam studiosus quam erat Bibliae Sacrae.

Incumbebat igitur in studia religionis—immo religionum, quibus duplice frueretur tutela caelesti!—deinde hominis carne est pastus.  Improbum discipulum.


Alabama, Canada, Terrae Mariae] Non nimis mirandum est Canada hac in serie civitatum Americanarum et aliarum rerumpublicarum interposita propter locum videri civitatem cum aliis civitatibus Americanis foederatam: nam in hoc errore Americani saepe deprehenduntur, quippe quibus non liqueat utrum Canada sit respublica sui iuris an maxima nostrae reipublicae incaedua silva, per quam deambulare placeat vel voluptatis vel venandi vel petrolei quaerendi gratia.

2012-06-06

De anthropophagis, larvis, Vuduismo, novis venenis, diabolo; aliter: de Miamia.

Miamiae (ubi enim alias?) duos custodes publicos, qui in taberna circiter quinta hora postmeridiana cenarent, coepit limis oculis intueri Brandon Legionensis vir pauper et domo carens. Legionensis tunc obscoenas voces iactans conatus est custodes publicos ad pugnam provocare. Eius habitus et condicio et infesta verba satis fuerunt ut suspectus haberetur apertae ebrietatis aut insani furoris, itaque comprehensus in custodum autoraeda est coactus. Ibi autem coepit caput suum incutere in vitreum autoraedae parietem quo custodes seiunguntur ab custodito, dein clamitare se comesturum esse custodes publicos. Ad carcerem vectus, videbatur capitis iactatione se laesisse, qua de causa custodes coeperunt eius sanguinis pressionem sphygometro metiri: deinde coepit ferae more bestiae fremere et dentes collidere. In carceris cellulam trusus identidem caput in parietes adeo illidebat, ut custodes intraverint et temptaverint validas compedes illi salutis causa impigere. Fremens, etiam tamquam canis latrans, conabatur (secundum custodum relationem) "biocolytae manum demorsicare."1 Capistro tandem refrenatus ad nosocomium est translatus ubi teneretur et venenis purgaretur.

Secundum medicos ille usus erat novo veneno cuius nomen est "Nubes Nona" et unum est ex multis quae communi nomine vulgo vocitantur "sales balnearii." Hi sales, qui non reapse sales sunt sed venena stupefactiva, ab hominibus alchemicae artis peritis effinguntur instar venenorum legibus vetitorum ac legitime venditantur cum propter novitatem nondum exactis formulis inter leges notentur.

Anthropophagum illum nudum et exsecratae memoriae, qui nuper a publicis custodibus occisus est cum conaretur alterius hominis facie vesci, nonnulli suspicantur sale ante esse male abusum quam ultimo furore sit correptus. De quo, cuius nomen videtur fuisse Rudius Eugenius, novi commentarii sunt a diurnariis scripti, cum nova et ante abdita in lucem sint producta. Ante viginti minutis horae partibus quam occisus est, Eugenius nudus de lanterna cuiusdam viae pendebat "more Tarzi." Adhuc non liquet quomodo potuerit fieri ut per viginti minutas homo nudus et tam ferus quam postea feralis pergeret liber per urbem saevire donec hominis carne sub divo et in via publica vesceretur: nisi ideo, quod haec fabula acta est Miamiae.

Diurnarii invenerunt Eugenii amasiam quam percontabantur de eo die quo Eugenius, ab illa adhuc vocata "pupa mea, cor meum," e communi vita humana ob meram immanitatem est exclusus. Fertur bene mane, circiter quinta hora matutino cum dimidio, experrectus dixisse amasiae se domo exiturum esse sodalem conventum; quae dicens scripturas sacras (religiosus enim fertur fuisse) manu tenuisse et osculum bonae valedictionis dedisse amasiae. Amica fatur se primum ad cubitum redisse, postea tamen propter insolitam horam expergiscendi sollicitata identidem compellasse Eugenii telephonum, sed ad nullum effectum. Se nescire quo iret Eugenius, qui die anteacto asseverasse se praecipue nolle ad Litus Meridionale iter facere (ubi mane, ante saevum impetum factum, fertur conspectus esse) ne in Feriis Urbanis et Litoralibus implicaretur, cum sat saepe in praeterito comprehensus esset cannibis causa nec vellet iterum periculum iudicii subire cum sciret quot publici custodes Litori Meridionali adfuturi essent propter Ferias illas, quae semper essent tumultuosae. (An videatur inde consequi verisimile esse Eugenium eo die venena emptum domo discessisse, ego non iudicabo). Has coniecturas profert amasia duas: Eugenium aut esse ex inopinato venenatum, aut dira Vuduorum ritus imprecatione defixum. Virum enim fuisse Haitiensem, cuius gentis est Vuduismus; semet ipsam non esse nec usque credidisse aris et ritibus Vuduistarum, sed nullo alio modo posse cladem explicare. Tandem, "Nolo," inquit, "eum appellari Larvam Miamensem; ille fuit homo. Nolo eum sic appellari." 

Porro Eugenius anno 2004º violenter minatus erat suae matri, quae Deo gratias agens custodibus publicis dixit eum se—ipsius matrem—manuballista fuisse necaturum. Necesse fuerat biocolytis eum in custodes furentem electrica manuballista (quae Taser dicitur) supprimere antequam comprehendi posset. Eadem tamen mater, ut moris est matrum, filium hodie defendit: "Omnes," inquit, "dicunt eum fuisse larvam, sed scio eum non esse larvam: esse potius meum filium." 

Amicus autem quocum Eugenius nuper pelliculam cinematographicam televisifica ope spectaverat, dixit eum tunc scripturas sacras manu tenuisse. "Rudolphus," inquit amicus, "cum Diabolo proeliabatur."

Diurnarii tamen non referunt qui sit illius proelii victor.


demorsicare] Nisi legendum est "demorsitare": nam lectu difficilior est ductus litterarum manu scriptus fere demorsa.

2012-06-05

De pretiis sortium Sinensium

Numina feruntur commercium sortium et syngraphorum negotia regere duo: caeca Fortuna, mundi et hominum spei metusque ludificatrix; et Mercurii manus indeprehensibilis, cuius nomine alii laudant eam rationem minimo emendi et maximo vendendi qua aequum pretium a negotiatoribus libere pactum moderet tam copias rerum quam earundem cupiditatem, ut sine regiminis interventu res efficacissime inter cives dispertiantur, alii tamen simplicius invehuntur in furtivam manum argentariorum quae in unoquoque negotio aliquid surripiat de omnium civium crumenis.  Utrumque autem numinis nomen potest invocari ad id explicandum quod heri, Iunii mensis die quarto, apud Sinenses accidit: nam index sortium Sanhaevensis delapsus est pretiorum punctis 64.89.

His ipsis numeris, si primi digiti sic seiuncti sint ut 6.4.89 legatur, quartus dies sexti mensis (i.e. Sextilis sive Iunii) anni 89i sive 1989i indicatur, quo die, abhinc annos viginti et tres, in Tiananmenis sive Portae Pacis Caelestis platea, regimen communistarum ius civile suppressit et militibus imperavit ut reclamantes discipuli, qui cum Hu Yaobang consentirentur et censerent rempublicam reformandam necnon libertatem dicendi promovendam, opprimerentur et a platea amoverentur.  In proeliis vel stragibus quae in platea ipsa et viis circumiacentibus gerebantur, feruntur saltem trecenti discipuli esse interfecti.

Porro huius anni eodem die Lunae quo ab indice 64.89 puncta evanuerunt, eiusdem indicis valor eo tempore quo bursa ad negotia gerenda erat aperta ad 2346.98 puncta steterat, quo numero nonnulli altiorem significationem petentes volunt intellegere 23 annos post 4-6-89 (numeris ultimis, quibus annus indicari fertur, sicut iis mensis et diei inversis).

Hi numeri 23 et 6489 et similes vetantur in Sina: non enim possunt homines per rete universale, quod non tam universale est apud Sinenses nec liberum sed potius multis regulis speculatoribusque obsaeptum, hos numeros quaerere nec legere, ne vel mentionem offendant de reclamatoribus ad Pacis Caelestis Portam caesis factam.  Ob quas regulas nec potuerunt cives Sinenses per rete ordinatrorum legere de pretiis sortium heri Sanhaevae pactis.

Dicunt, qui hunc numerorum lusum Fortunae ascribunt, id casu esse effectum neque inesse in his numeris ullum reclamandi vestigium.  Qui tamen ad Mercurii potestatem spectant, potius vident criminis nomen memoratum et in Sinensium regimen hodiernum delatum.  Potest, secundum hos, fieri ut aut manus quorundam argentariorum et negotiatorum sic tot sortes certo consilio in antecessum icto vendiderint et emerint ut indicis pretium consulto esse ad 2346.98 mane statutum, vespere autem 64.89 punctis demissum; aut aliquis ordinatralis artis peritus pretium fraudulenter adulteraverit ad eundem effectum.  Utraque harum explicationum, si vera est, nuntium regimini mittit: aliquem (aut mercatores aut ordinatri peritus) praeter regimen posse res pecuniarias moderare atque ita ad libitum augere deprimereque ut agant contra regiminis voluntatem.

Dubitamus ne possit Sinensium regimen discere utrum Fortuna an Mercurius sit culpandus, neve, si sit Mercurius, utrum consilio mercatorum an unius cuiusdam civis ordinatris dediti, quamquam non dubitamus quin magistratus diligenter in has quaestiones inquirant.  Hodie autem non solum numeri memorati nunc vetiti feruntur per interrete Sinense sed etiam nomina bursae Sanhaevensis et indicis eius pretiorum.  Orator porro huius bursae a diurnariis de omnibus his rebus interrogatus negavit sollicitus se habere quod diceret: orator igitur prudens.

2012-06-02

De serie praelectionum a Valahfrido Stroh habitarum in formam "podcast" redacta

Cum mentionem fecisset Alexander Conti de Valahfridi Stroh praelectionibus De historia litterarum Latinarum habitis, in mentem venit propositum iamdudum captum sed numquam absolutum, quo has lectiones in formam "podcast" appellatam congererem. Nam perplacet illa pagina interretialis tam diligenter quam docte parata atque instructa, unde lectiones possint singulatim posci, sed non satis mihi continentia est ut sedeam ante ordinatrum et eandem paginem identidem visam ut seriatim calles interretiales sequar: immo ego, ut qui sim Americanus eaque de causa minime illa facultate praeditus qua animus in res (nisi televisificas) diu intendatur, malo per iPodem (qui dicitur) tales praelectiones audire dum in palaestra corpus exerceo aut deambulans per palustres semitas vagor aut autoraeda vectus inter Oppidum et urbes longe distantes commeo. Sed eandem ob causam (nempe pigritiam) diu differebam laborem quo lectiones digererem et ordinatrale documentum ad normas formamque XML nuncupatas mihi pararem. Sed, cum mirum in modum Florida his diebus obsideatur a larvis lemuribusque Haitiensibus qui "zombii" vocentur et optimi, dum libido sanguinis cerebrorumque cohibeatur, servilia munera absolvant, ego magnum zombiorum exercitum in hunc taediosum laborem hesterna nocte devovi qui pro me dormiente id documentum XML seu "podcast" vocatum pararent, unde hodie habeo seriem praelectionum in certum ordinem redactarum qua possit instrumentum iPod nominatum intellegere et recitare. Hoc zombiorum opus cum aliis partiri, non a ratione abhorret: itaque subditos invenies tres nexus sive tria ligamina quibus possis, si volueris, omnes praelectiones de reti universali uno quasi ictu accipere et in iPode vel iPade vel iPhone vel iQuolibet condere quas quandocumque libeat audias.