2012-05-30

De praeambulis gentium

Allegorie du regne de Charles Quint 16th century

Incertum est cui in primis tribuendae sint laudes propter hanc sententiam belle dictam et praeambuli forma effictam, quae saepissime adscribatur Carolo Imperatori tam veteris quam novi orbis terrarum:

Hispanice alloquor Deum, Italice feminas, Gallice subditos, Theodisce caballum.

Hispani enim propter patriam pietatem feruntur esse ad caeli ipsius beatitudinem proximi; et inter omnes gentes satis constat Italas esse pulcherrimas atque elegantissimas. Porro Carolus in Gallos bellum tanta virtute gerebat ut multos urbium cives captarum in subditos redegerit ac regulum eorum quendam Franciscum nomine coegerit a Britannis necnon etiam a Mahometanorum imperio Ottomanico petere auxilium. Sed in praeambulis, quod est potissimum, id ultimum est: asperam Germanorum linguam non idoneam esse nisi quae adhibeatur ad bruta animantia incitanda. Sic hoc praeambulum summo caelo ortum progreditur ad angelicas Italas, deinde descendit ad Gallos, postremo cadit in Germaniam.

Similiter Fredericus Magnus imperator Prussorum fertur dixisse:

Gallice alloquor legatos, Anglice argentarios, Italice amasiam, Latine Deum, Theodisce caballum.

Per quattuor gradus hoc praeambulum ascendit a Gallos usque in Deum, tunc subito et contrario motu in Germanos iterum corruit: nam Gallorum tunc erat sermo et ars mentiendi quae etiam vocatur legationum obeundarum calliditas; quam paulo honestior insequitur ars pecuniaria cuius peritissimi sunt etiam hodie Angli; deinde nullus est sermo magis idoneus ad amoris gloriam petendam quam facundia Italica, quippe quae iustissime sibi vindicet patrium nomen Romanticum; et in paenultimo gradu reperitur antiqua Italorum oratio Latina, quae sit lingua quam maxime divina. Quo ascensu etiam magis ridiculus fit descensus in Germanos.

Recentior lusus non dissimilis constat e duobus membris more praeambulorum compositis et inter se libratis:

In caelo custodes publici sunt Britanni, coqui Galli, opifices mechanici Germani, amasiae Italae, et omnia ab Helvetiis ordinantur. In inferno tamen custodes publici sunt Germani, coqui Britanni, opifices mechanici Galli, amasiae Helveticae, et omnia ab Italis ordinantur.

Haec omnia possunt per semet ipsa explicari. Progrediamur igitur ad novissimum iocum paradoxicum, quod hodie legitur inter nuntios oeconomicos:

Nunc in ludo canistrifollis altissimus lusor est Sinensis, Helvetii autem in velificandi certaminibus se praebent nautas celerrimos; ac Pontifex Maximus est Germanus, Italus vero totius Europae argentarius summus; Galli porro Americanos accusant superbiae, necnon Germani totis opibus conantur Europam vinculis pacis atque amicitiae consociare.

Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest: nam primi quinque gradus omnes possunt certis indicibus (ut mensura staturae aut celeritatis) probari, quamvis inusitati incredibiles ridiculi esse videantur, sed ultimum paradoxon, quo praeambulum subito vertitur, est merae opinionis et spei, quae facile fallere feruntur.

2012-05-27

De anthropophago heri interfecto

Heri in corruptissima urbe peccatorum, cuius nomen cum eo Vitii ipsius est in ore omnium diu coniunctum, nempe Miamiae, vir quidam nudus et nomine ignoto est ad pontem MacArthur vocatum a custodibus publicis multis sclopeti ictibus interfectus; mors autem adhuc minatur alteri nudo, cuius facie primus vir nudus vescebatur.

Nec notum est nomen huius infelicis viri, nunc facie privati, neque, ut nudus, chartas habuit identitatis (quae dicuntur) sive documenta quibus nomen innotescerentur, neque nunc potest eius vultus penitus exesus agnosci.  Quamquam potuit et ipse ob quandam aliam causam vestimenta sibi exuisse, verisimile videtur custodibus publicis eum esse pauperem domo carentem qui ante prope dormitaverat quam ab altero est non solum vestibus spoliatus sed etiam carne laniatus.

Talia forsitan putaveris non nisi sub fusco noctis malignae tecto et venefica luna accidisse, nec fertur ab antiquis fabulatoribus sanctissima Solis innocentia talem spectaculum pati: quod plane falsum est, cum heri sol non ante solitam horam occiderit neque ad humanae faciei epulas ob pudorem egerit diem aversum.  Immo non solum pleno sub divo ad secundam horam postmeridianam, sed etiam iuxta sedem diurnariorum Miamensium et sub relatorum oculis et instrumentis photographicis cinematographicisque, necnon in frequentatae viae semita birotis dicata coram civibus, alter alterius faciem tamquam fera bestia erodebat.  

Cives autem inter urbem et litus ultro ac citro per pontem commeantes cum primum pugnam viderent custodes publicos petiverunt; quorum primus qui advenisset, cum nudum virum (si fas est viri nomine monstrum appellare) ipse vidisset alterius nudi et hominis facie pasci et oculos effodere, statim stricta manuballista anthropophago imperavit a prandio recedere.

Laurentius Vega, civis perterritus qui propriis oculis totum spectaculum cum horrore intuebatur, refert nudum anthropophagum tunc surrexisse sed non recedisse nec ullis verbis respondisse nisi quod faucibus carne humana distentis fremere coepisset.  Deinde custodem publicum unico modo respondisse quo posset exsecrata larva humanam carnem rodens satis cito comprimi: vi manuballistae.  Anthropophagum ictu percussum nec, ut appareret, inhibitum perrexisse offulas humanas manducare.  Quo viso custodem publicum in monstrum exoneravisse manuballistae reliquum plumbearum glandium.  Deinde semet ipsum nihil nisi cruorem vidisse; tandem humi iacuisse duos: mortuum pransorem et prandium semivivum.

De mortuo coram diurnariis dixit Guilielmus Morenus indagator publicus, cum enarraret quae accidissent, “That individual has lost his life right now,” quae verba Latine reddi possunt, "Ille homo vitam perdidit in hoc tempore," qua ambigua sententia patet Morenus aut nescire Anglice loqui aut vereri ne anthropophagus rursus in luminis oras resurgat.

Sic res a diurnariis relatae sunt: sed multa incerta manent.  Quo enim furore potuit homo ad tantam immanitatem stimulari ut alterum hominem vivum comesset?  Audivimus enim de cadavero pastis qui propter famis necessitatem et legitimi cibi defectum coacti essent de amicis, fratribus, patribus defunctis ultimum humanitatis donum sumere quo ipsi vivere possent: sed quis, vel quid, nisi foedissimum monstrum, audeat vivi hominis facie vesci?  Porro cur duo inventi sunt nudi?  Cur nullum effectum praebuit primus manuballistae ictus?

Custodes publici suspicantur venena narcotica esse culpanda: Miamiae enim facilius est litoris harenas numerare quam vim cocaini aestimare—immo tantum cocainum per mare Oceanum Miamiam advenit ut, propter casus inopinatos ad mercatorum humanae doloris negligentiam ascriptos, quibus fasces cocaini de aeroplanis caelitus ad naves demissi in mare diffringantur, etiam litora sint cocaino subtiliter contaminata (quamquam stercore magis sunt inquinata).  Cocainum porro potest efficere ut venenatus intus et ex toto corpore adeo aestuet ut vestimenta velit exuere ad intrinsicum ardorem effugiendum, necnon rabiem in homine venenis diu abuso excitare qua omnem humanitatem quoque deponat, qui effectus augetur aliis corporis vitiis et praesertim illo morbo immunitatis deficientis qui litteris AIDS notatur, qui per Miamenses (et praecipue venenis abusos) adeo serpit ut in tota republica nulla urbs magis ex ea pestilentia crucietur.  Facile igitur potuit fieri ut uterque ex his hominibus sit cocaino adeo abusus ut aestuans et quasi ardens se nudaverit, deinde unus nocentior vestibus exutis etiam ultimorum humanitatis finium oblitus coeperit altero pasci.

At haec omnia fortasse explicationem non tam doctam poscunt, sed ascribenda sunt potius ad ipsius loci naturam: haec enim Florida est.  Ut in Urbani Calvetonis De Gallorum expeditione in Floridam, eiusque miserabili exitu, Brevis Historia eleganter scriptum legimus:

Novae Novi Orbis Historia  colorata  page 471 of 538

Sic et nunc scriptum est, "Hoc genus insaniae tantummodo accidit in Florida."

Hoc omine auspicata est Hebdomas Litoralis et Urbana, quae vocatur, quibus feriis iuvenes, qui faveant carminibus "hiphop" nuncupatis (quibus mercatura venenorum et vis armorum saepe laudantur), ex omni reipublicae parte profecti congregantur ut sine moderatione bibant et impudice se gerant cum barbarica ostentatione, nonnumquam armati.  Priore anno nonnulli conabantur custodes publicos vel autoraedarum cursu vel etiam sclopetis et manuballistis occidere; notissime autem coacti sunt custodes iuvenem armatum et autoraeda vectum, qui in adstantes manuballista emitteret globulos et in alias autoraedas suam immittere, plus centum ictibus manuballistis automaticis et quasi procella glandium interficere.


Plura e Miamensibus de anthropophago:

2012-05-25

In Museo Nautarum (3)

IMG 3591IMG 3607

Utrum navis subaquanea ad unum hominem apta, aut vestes quibus homo mersus maneat siccus?  Hoc "jimsuit" ut vocatur gerebat Sylvia Earle doctrix et doctis praefecta apud NOAA, reipublicae ministerium ad mare oceanum et caelum investiganda.

IMG 3592IMG 3599

Hac in minima navicula sex pedum (1.8 metra haeretica) potuit Hugo Vihlen anno 1968º Casablanca profectus trans mare Atlanticum navigare fere usque Miamiam, quamquam cum modo sex milia pasuum a litore Floridensi esset, maris fluxu est a terra appulsus.

IMG 3588IMG 3601

Quoddam canoae genus quod Venetiis in Italia (in altero orbe terrarum) invenitur; haec canoa est "gondola" aboriginum semone vocata. Cum Venetias ego viserem abhinc annos permultos, nulla canoa gondola sum, pro dolor, vectus, nec multas vidi in fluminibus.

IMG 3596

Alterum genus canoae sed subaquanea, qua Germani vehebantur inter alterum bellum totius mundi.

IMG 3610

Aenigma Germanorum. Multi Germani captivi prope hoc museum tenebantur, aut in Castris Patricii Henrici aut, si erant in navibus subaquaneis cum codicibus instrumentisque cryptographicis capti, in Fundo (qui tum tunc cum nunc vocatur et constabat e duobus oppidulis ab exercitu comparatis, Magruder et Bigleri Molendario)—nam hi, quos negabamus esse a nobis captos, non inter alios captivos teneri poterant, ne Germani discerent quid nos didicissemus.

IMG 3617

Quod vidisses si intus in rebellium navi CSS Virginia (quondam Reipublicae USS Merrimack) stetisses.

IMG 3624

Tormentum bombardicum quod receptum est e ruinis illius navis USS Monitor vocatae, quam navem huius musei exploratores investigatoresque invenerunt et a maris fundo sustulerunt. At quam maxime me taedet de bello civili.

IMG 3628

Aquila aurea navis USS Lancaster nuncupatae.

IMG 3638IMG 3639

Pharus, cuius lumen posset (si in litore staret) conspici a navibus viginti millibus passuum distantibus.

IMG 3643
IMG 3642

"Ferdinandus VI Hispaniarum et Indiarum Rex."

2012-05-24

In Museo Nautarum (2)

Inter dilectissimos modos quibus tempus a nautis teritur, praeter mores scortandi et bibendi et pecuniam aleis perdendi, numeratur etiam navium exempla sive proplasmata facienda, et qui vult aut nomen sibi quarere aut maiorem vitae partem deterere (quae plerumque eaedem sunt res), is quam diligentissime curabit omnes lineas et formas et figuras caelandas, radendas, scalpendas, incidendas, poliendas.  Sic faciebat Augustus Crabtree fere per triginta annos, unde naviculae accuratissimae et exactissimae huic museo exstant (quondam in Florida fuerunt, sed in Virginiam translatae sunt), et exempla mundo reliquit meliora quam etiam Playmobiliana.

IMG 3560

Navis Romana?

IMG 3561

Navis recentior.

IMG 3564

Miram artem caelaturae! quam vix nudis oculis potui intueri.  Appositum ad navis exemplum est vitrum amplificans quo melius minutissima ornamenta conspiciantur.  Homines quoque in puppis constrato sunt lignei.

IMG 3568

Navis Britannica, e partibus minutissimis: nam unaquaeque clavicula et tabula et fenestra separatim est facta.

IMG 3578

Navis Americana, cuius magnitudo tanta erat ut vix potuerim totam navem photographice describere, quamquam ex partibus tam parvis est facta quam aliae naves supra depictae.

2012-05-23

In Museo Nautarum (1)

Museum visitavi nautarum et navium, cuius bibliotheca multos continet libros sexto decimo saeculo et septimo decimo saeculo scriptos de novo orbe terrarum et eius alatis serpentibus.  At placuit non solum libros inspicere sed etiam res minus chartaceas: 

IMG 3456

Admirantus Admirabilis

IMG 3457

 Navis Praeclara

IMG 3463

Liber Utilis

IMG 3479

Liber minus Utilius

IMG 3482

Alter Gallus Brevis (et parum utilis)

IMG 3495

Navis Iaponica

IMG 3504

Neminis Navis Nautilus?  Immo, haec est H. L. Hunley, navis subaquanea Civitatium Confoederatarum Americanarum (rebellium)

IMG 3508

Casus Belli

(Tabula facta de metallo quod quondam pars fuit USS Maine, navis Americanae Havanae pessum datae, ob quam causam "bellulum splendidum" est gestum.)

 

IMG 3513

"Corono veniet delectis"… quod Americani rustici et litterarum imperiti nesciebant coronam esse generis feminini: corona veniet litteratis.  Georgius Dewey admirantus erat navi USS Olympia appellata vectus inter "splendidum bellulum," et Maniliae anno 1898º totius hostium classis unamquamque navem aut depressit aut cepit, uno Americano nauta (propter intolerantiam aestus) desiderato.

IMG 3523

globularum, malleolorum, rotarum series quibus navis subaquanea gubernabatur

IMG 3533

Est bellum et feminis!  Conscribere inter WAVES!  (auxiliariae nautae voluntariae, quae eosdem honores et eadem stipendia merebantur atque nautae viri) 

IMG 3536

 Vestes quas gerere solebant SPARs (Semper PARatae, auxiliariae milites litoreae).  Quae femina non videatur pulchra his nauticis vestibus induta?

IMG 3554

 Tajima Maru, navis Iaponica.

2012-05-17

De miris Insulae Paschalis moais

pictura

Puerum numquam me taedebat legere de Moais sive ingentibus statuis quae in Insula Paschali, quam aborigines Rapa Nui vocitant, ubique reperiuntur.  Nam inest aliquid simplicitatis quod magnopere animam meam nimis simplicem allicit in his monumentis aetate peresis, admodum planis et acutis, quorum omnium nihil nisi caput conspici potest, unde acies oculorum a mari aversa tribuum agrorum per saecula lustrabat et filios suos tunc monebat, longinquos (ut mente effinxi puer) adhuc monent nos omnes in media aeternitate versari.  Sed nuper homines artis fodiendi periti et palis batillisque armati didicerunt has statuas non solum esse capitibus praeditas sed totis corporibus sub terra sepultis.  Quam ingentia revera sint haec monumenta, si tota statua exposita sit, vix potest animo comprehendi sine testimonio photographice, ut aiunt, descripto:

Eidolon Paschale

Porro sunt in his statuis sub telluris tegmine diu servatis imagines et figurae incisae et sculptae:

NewImage

Iam antea sat mira videbantur monumenta huius insulae aenigmatorum plenae, sed nunc quasi novum caput in abstruso hoc libro aperitur, unde puer adhuc nimis puerilis non possum oculos avertere neque ab imaginibus nulla imaginationis facultate antea conceptis.

2012-05-13

De apibus et hominibus, auctores duo

Auctor declamationum Maiorum, quae quondam erant a quibusdam Quintiliano false ascriptae, non primus fuit qui de apibus et pauperibus divitibusque scriberet.  Immo apud Platonem apes reperimur cum divitibus pauperibusque coniunctas: ut hoc in colloquio inter Socratem et Adimantum efficto:

«τόδε δὲ ἄθρει· ἆρα ὅτε πλούσιος ὢν ἀνήλισκεν ὁ τοιοῦτος, μᾶλλόν τι τότ' ἦν ὄφελος τῇ πόλει εἰς ἃ νυνδὴ ἐλέγομεν;  ἢ ἐδόκει μὲν τῶν ἀρχόντων εἶναι, τῇ δὲ ἀληθείᾳ οὔτε ἄρχων οὔτε ὑπηρέτης ἦν αὐτῆς, ἀλλὰ τῶν ἑτοίμων ἀναλωτής;»

«οὕτως,» ἔφη· «ἐδόκει, ἦν δὲ οὐδὲν ἄλλο ἢ ἀναλωτής.»

«βούλει οὖν,» ἦν δ' ἐγώ, «φῶμεν αὐτόν, ὡς ἐν κηρίῳ κηφὴν ἐγγίγνεται, σμήνους νόσημα, οὕτω καὶ τὸν τοιοῦτον ἐν οἰκίᾳ κηφῆνα ἐγγίγνεσθαι, νόσημα πόλεως;»

«πάνυ μὲν οὖν,» ἔφη, «ὦ Σώκρατες.»

«οὐκοῦν, ὦ Ἀδείμαντε, τοὺς μὲν πτηνοὺς κηφῆνας πάντας ἀκέντρους ὁ θεὸς πεποίηκεν, τοὺς δὲ πεζοὺς τούτους ἐνίους μὲν αὐτῶν ἀκέντρους, ἐνίους δὲ δεινὰ κέντρα ἔχοντας;  καὶ ἐκ μὲν τῶν ἀκέντρων πτωχοὶ πρὸς τὸ γῆρας τελευτῶσιν, ἐκ δὲ τῶν κεκεντρωμένων πάντες ὅσοι κέκληνται κακοῦργοι;»

«ἀληθέστατα,» ἔφη.

(Platonis Respublica, 552b6–d2)

Primum, est nobis lectoribus virum animadvertendum divitem et luxuriosum esse quasi fucum qui melle vescitur neque alvo sive civitatem emolumenta confert.  Ex his oriuntur mendici et latrones, pestes civitati infesti qui oligarchiam seu regimen paucorum evertere possunt.  Nam talis urbs duplex habetur inter divites et pauperes divisa, et pauperes ipsi in duos greges dividuntur: mendici et latrones.  In paucorum dominatione, ubi nemo praeter regnantes nisi pauper invenitur, omnes de bonis (sive locupletioribus) civibus aut stipem aeris quaerunt aut faciunt praedam.  Periculum nascitur ex iniquitate cum avaritia commixta, nam qui non habet omnibus modis quaerunt, nec diu potest illa civitas stare cuius magistratus et potentiores pecuniae causa et rerum possessione eliguntur.  Luxu enim prodigi divitum filii fiunt pauperes periculosi, qui in civitatem coniurationes excogitant, dum locupletiores pecunia abutuntur tamquam apium centris, quo frugi cives vulnerent usuriae arte, et sic numerus fucorum sive pauperum multiplicatur.

«ἆρ' οὖν καὶ ὃν νυνδὴ κηφῆνα ὠνομάζομεν, τοῦτον ἐλέγομεν τὸν τῶν τοιούτων ἡδονῶν καὶ ἐπιθυμιῶν γέμοντα καὶ ἀρχόμενον ὑπὸ τῶν μὴ ἀναγκαίων, τὸν δὲ ὑπὸ τῶν ἀναγκαίων φειδωλόν τε καὶ ὀλιγαρχικόν;»

«ἀλλὰ τί μήν;»

«πάλιν τοίνυν,» ἦν δ' ἐγώ, «λέγωμεν ὡς ἐξ ὀλιγαρχικοῦ δημοκρατικὸς γίγνεται. φαίνεται δέ μοι τά γε πολλὰ ὧδε γίγνεσθαι.»

«πῶς;»

«ὄταν νέος, τεθραμμένος ὡς νυνδὴ ἐλέγομεν, ἀπαιδεύτως τε καὶ φειδωλῶς, γεύσηται κηφήνων μέλιτος, καὶ συγγένηται αἴθωσι θηρσὶ καὶ δεινοῖς, παντοδαπὰς ἡδονὰς καὶ ποικίλας καὶ παντοίως ἐχούσας δυναμένοις σκευάζειν, ἐνταῦθά που οἴου εἶναι ἀρχὴν αὐτῷ μεταβολῆς ... ὀλιγαρχικῆς τῆς ἑαυτῷ εἰς δημοκρατικήν.»

«πολλὴ ἀνάγκη,» ἔφη.

(Platonis Respublica 559c8–e3)

Qui mel fucorum sive luxuriae oblectamenta gustant et cum periculosis hominibus versantur, hi fiunt homines democratici qui faveant eae civitatis constitutioni qua potestas ex aequo inter omnes cives tribuatur.

«χρηματιζομένων που πάντων, οἱ κοσμιώτατοι φύσει ὡς τὸ πολὺ πλουσιώτατοι γίγνονται.»

«εἰκός.»

«πλεῖστον δὴ οἶμαι τοῖς κηφῆσι μέλι καὶ εὐπορώτατον ἐντεῦθεν βλίττει.»

«πῶς γὰρ ἄν," ἔφη, "παρά γε τῶν σμικρὰ ἐχόντων τις βλίσειεν;»

«πλούσιοι δὴ οἶμαι οἱ τοιοῦτοι καλοῦνται κηφήνων βοτάνη.»

«σχεδόν τι,» ἔφη.

(Platonis Respublica, 564e6–e14)

Et in civitate democratica, ubi omnis potestas est penes populum, viri divites fiunt pastus mendicorum latronumque—id est fucorum.  Haec hactenus de pecuniosis, pauperibus, politicis apibus Platonis.

Alter in mentem venit qui de apium urbe scripserit: Bernardus enim de Monte Villa saeculo duodevicesimo "Fabulam" effinxit "Apium: sive de Vitiis Privatis, Publicis Emolumentis," in quo sub alvi specie Anglia Britannorum intelligitur.  Nam totum apium agmen et civitas est ex omni parte libidinibus, oblectamentis delicatis, pecuniae amore corrupta: sed, cum apes coepissent precatis queri de apertis omnium peccatis, dei subridentes in alvum intulerunt quod inhonestae apium civitati sit maximo damno: scilicet virtutem.  Omnibus apibus subitanea paenitentia et honoris amore superatis, oblectamenta quondam pretiosa ad nihilum aestimantur: itaque locupletiores apes praedia magnasque divitum domos festinant vendere, cum non iam nisi necessaria tecta sibi cupiant, sed emptores nusquam inveniunt: itaque tota emptio venditioque domuum corruit.  Nusquam possunt fabri, nusquam lapicidae opus muneraque invenire quae ad honestum quaestum comparandum faciant, neque ii soli: quod fere omnes alii artifices neminem inveniunt qui merces emant.  Festinant hi omnes novas artes discere, sed frustra, cum iam satis sint honestium artium periti, nec propter necessitatem opificum diminutam potest redundantia novorum accommodari.  Ut multa paucis absolvam, sine avaritia et cupidine tota res nummaria seu oeconomica labitur.  Nec longe postea exciditur alvus ipsa, cum milites non iam possint hostibus resistere: pauci igitur superstites, virtutis et honestae frugalitatis memores, refugium et latebras inveniunt in cava arbore.

Addenda est de Bernardi de Monte Villa fabula Apium haec annotatio: eum libellum, "de Vitiis Privatis et Publicis Emolumentis" inscriptum et in sermonem Gallorum versum, esse anno millesimo septingentesimo quadrigesimo Lutetiae Parisiorum combustum.

2012-05-10

De rustica declamatione

Quamquam in manu iustitiae, quo nomine cuncta aequitas et omne discrimen inter bona et mala complectuntur, est totus mundus, lex vero scripta et ius civilis sic tantummodo possunt ad unam civitatem pertinere ut voluntati unius legis latoris in una urbe nati una urbs obtemperat. Ut domi domesticum ius patris in familiam exercetur, foris autem in foro causae coram iudicibus aguntur; sic pollet in urbe lex quamquam peregre profectis neque oratoris facundia auxiliatur nec legum providentia.  Immo praeter fines Sophistopolis (ut DA Russell ficticiam declamatorum urbem appellavit) venantur piratae et archipiratae, qui filios patresve abducant ut flentibus matribus pretium exigant redemptionis, necnon hostes grassantur in quos Sophistopolitani saepius quam aliae gentes videntur gerere bellum: sed nec piratae neque hostes in ius trahuntur, nam neutrum genus potest urbem intrare.  Citra fines tyrannus potest leges ad tempus abrogare, dummodo in arce maneat satellitibus circumsessus: sed urbis lex in eum semper praemio promisso molietur tyrannicidas, ut arx capta iterum in toto urbis locorum ordine redintegretur et potestas sua tyranni usurpatoria auctoritate sublata confirmetur.  Itaque licet dicere et urbi et legi esse idem campus, et omnia quae coram fictis iudicibus declamatorio modo aguntur sunt res urbanae.

Cui regulae et quasi legi declamantium est una exceptio notissima: nam decima tertia in Declamatione Maiore false Quintiliano ascripta querellas audimus pauperis cuius agellus non solum iunctus sit divitis hortis sed eius latifundiis cingatur: lis igitur rustica, sed sub urbis actionibus damni agenda.  Ne nimis lectores taedio afficiar, thema huius declamationis apponam quo simplicius intellegantur quae acta esse finguntur:

Questus est dives flores suos decerpi ab apibus pauperis. Denuntiavit, ut transferret. Illo non transferente flores suos veneno sparsit. Apes pauperis omnes perierunt. Reus est dives damni iniuria dati.

Daubistae, qui censeant leges declamatorias ad iura Romana saepe referre, gaudebunt cum haec "damni iuria dati" legerint, quippe quae verba videntur (neque iniuste) ad legem Aquiliam spectare.  Invenimus enim in nono Digestarum:

Si cum apes meae ad tuas advolassent, tu eas exusseris, legis Aquiliae actionem competere Celsus ait.  Inquit lex "ruperit."  "Rupisse" verbum fere omnes veteres sic intellexerunt "corruperit." …

Si quis fumo facto apes alienas fugaverit vel etiam necaverit, magis causam mortis praestitisse videtur quam occidisse, et ideo in factum actione tenebitur. Quod dicitur damnum iniuria datum Aquilia persequi, sic erit accipiendum, ut videatur damnum iniuria datum, quod cum damno iniuriam attulerit…

Equidem paulo cautius velim agere de nexu inter leges Romanas et declamatorias, cum saepe apud fictos rhetorum patronos reperiamus leges quas non possimus ad eas iuris prudentium quadrare.  Spectet tamen haec lex Aquilia: non enim refert utrum vera sit lex in declamatione necne, cum eventus in hac causa sit idem et quaestio duplex ex thematis ipsius verbis sequatur: primum, an damnum in pauperem intulerit dives quod apes veneno interfecerit; deinde, an iniuste fecerit id quod in suo privato horto fecerit.  Utraque igitur quaestio pendet de iure dominionis.  Primum, non nisi in res inferri potest damnum, et in his rusticis causis res sunt quae sunt domini.  Deinde, dominus in suo agro ius exercere potest in suas res, nec in res quae in alterius agro vagantur, quod non ius esset sed iniuria.

Haec omnia tractantur apud Proculianos, et praesertim a Celso, deinde tertio saeculo post Christum natum ab Ulpiano, quorum omnium sententiae apud Iustinianum leguntur, quamquam fundamenta huius disceptatione in lege Aquilia iacet alterius vel etiam tertii saeculi ante Christum natum.  Immo haec controversia est ab his iuris peritis penitus soluta, et tertio saeculo satis constare videbatur: primum, apes esse res quae in mancipi essent; dein, agricolarum reditus posse ex melle constare, postremo, qui alterius apes etiam in suo privato necavisset damnum iniuria in alterum attulisse.  Nullam igitur video esse causam cur declamator (qui Quintilianus falso ferebatur, et qui inter saeculo altero et quarto saeculo post Christum natum scriptitasse videtur) nesciret iurisperitos de hac quaestione saltem disceptare et fortasse etiam tunc iam habere solutam: sed declamatio non leges neque etiam scelera tractat sed reos: homines, eorum mores et officia et animos.  Est enim declamatio species philosophiae moralis quae sub causarum persona latet et ab adulescentibus hauritur tamquam melle dulcior reddita.

At cur igitur, ut ad rus urbemque revertar, oritur haec exceptio, qua coram iudicibus causa rustica in declamatione dicitur?  Quia apes tractantur: ipsae enim sunt ζῷα πολιτικά, quae tamquam homines suas condunt urbes:

Non, ut cetera animalia per pastus vaga, incertum quieti capiunt cubile noctis arbitrio semper habitaturae, sed tutae sedes continent; urbes tectis, turba populos imitantur.

Ruri igitur invenimus urbem et ἐν φύσι νόμους hominibus ascriptos.  Non enim bruta animantia ratione carentia sunt hi artifices quasi divino ingenio natura ornati, sed pauperem nihilominus oportet ostendere se reditum accipere ex apibus, sicut in mancipi esset, nec posse eas sic cohibere ut non in divitis hortos vagentur, cum sint extra imperia positae pauperis.  Possidet igitur, quodammoodo sed secundum humanam consuetudinem, pauper apes, quae sunt tamen natura liberae nec ex omni parte naturales, quippe apium consuetudinibus et civili ratione praeditae, et quae de flosculorum natura lucrum hominibus commodum pauperi reddunt.  At dives in vicem venenum humano ingenio inventum in flores spargit, ut possit plenam potestatem in suo privato horto exercere apibus interfectis.  Tota igitur causa ex hac commixtura liberae naturae et hominum dominionis constat: qua de causa haec inter alias urbaniores causas agitur ruri, ubi οἱ τῶν ἀνθρώπων νόμοι in φύσιν irrepere videatur.

At, cum de natura et divitibus loquamur, duo alii loci in maiorem lucem sunt ponendi:

Si omnia, quae libera generantur, naturae reddemus, desinitis divites esse.

Non humano vitio in proximos quaeque usus lucrum ducit; in publicum vivitur, et communes opes congeruntur in medium, nec fas est delibare gustu prius quam plena horrea securos spondeant menses.

Homines enim divites possunt fieri natura dominata, atque ideo huius causae vir dives tantum fundum possidet, quo magis ditescat; sed haec omnia e hominum consuetudinibus oriuntur, nec apud apes sic res geruntur ut altera fiat dives, pauper altera.  Magis enim naturalis est ratio qua "communes opes congeruntur in medium," ut tota apium civitas communibus laboribus floreat.

Utinam hodie etiam haberemus nobis divitis orationem, qua certi simus quibus argumentis iste in apium πολιτείαν invehatur, tamquam tyrannidem unius reginae nulla humanitate honestatae cuius iussu infirmiores et leviter corpore vitiosae, quamvis animis fortes, apes ad nullum laborem aptae ab alveo abiciantur ut fame moriantur dum ipsa regina desidiosa et iam saginata melle melle refarciatur; aut tamquam perpetuam laborantium servitudinem in qua quo magis laboriosa apis foris sudet dum aliae nugatores mellis gustu domi oblectentur, eo minus ipsa suae fructus diligentiae percipiat.  Talia enim argumenta saepe audimus e factionibus politicis cum stultiores ficticiis declamatoribus candidati ex altera parte in alteram insaniant, sed minus diserte dicta quam ab antiquis σοφισταῖς latrantibus.