Inter alios iniucundos nuntios quos hac hebdomade inveni, accepi electronicam epistolam qua certior factus sum professores nostros nunc cogitare de novis subsidiis academicis emendis atque excepturos esse praeconem quendam a mercatorum societate Pearson qui novissimas suas merces nobis hypodidascalis ostenderent. Quod non per semet ipsum esse malum tibi videbitur, nisi tam infelix sis ut per unum huius palustris libri caput perlegeris. Tolle, igitur, et lege, ut discas pro futuris discipulis flere.
Incipiamus in secunda huius capitis pagina (cui numerus datur 39us). Ante omnia alia offendimus hoc luteum verbum:
Exerceamus quid? An exerceamus nos? Quidni "Exerceāmur?" An nimis difficile videbatur auctoribus voce passiva uti ubi Graeci mediam adhibere solent? Paulo postea invenimus alia verba maioribus litteris scripta et albis,
Utenda? Rectius fortasse adhibenda vel usurpanda. Nam illius verbi temporalis quod est utor plerumque non possumus gerundivo modo uti personaliter, ut cum nomine substantivo eodem casu coniungatur, qua de causa Cicero in Verrem scripsit, "argumentis utendum in re eius modi"; pro Fonteio, "nemo est…qui sibi ulla excusatione utendum putet"; pro Cluentio, "adgrediar ad crimen cum illa deprecatione, iudices, qua mihi saepius utendum esse intelligo"; et ita porro per alia exempla septuaginta. Sint autem, ut multis regulis, et huic exceptiones: nam si verbum gerundivum regitur temporalibus verbis dandi tradendive et similibus, aut petendi, rogandi, accipiendi, tunc res dicitur vel mutuata vel commodata per breve temporis spatium et postea esse reddenda: sic Plautus in Menaechmi, "Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi"; Naso in Artis primo, "Multa rogant utenda dari, data reddere nolunt"; Cicero autem in Verrem "omnia utenda ac possidenda tradiderat"; nihilominus, haec exceptio nihil valere videtur, si ad verba discipulis discenda torquetur: nam quis est qui pueris dicat se verba utenda eis traditurum, quae sint paulo postea sibi reddenda? Unus autem locus restat meae (quamvis parvae) memoriae ubi gerundivus modus personaliter adhibitus legitur: Cicero enim in de Legibus dixit "Terrae cultum segniorem suspicor fore, si ad eam utendam ferroque subigendam superstitionis aliquid accesserit." Ibi suspicor "eam utendam" esse scriptum pro "ea utendum" propter alterum verbum gerundivum subigendi quod sequitur atque ad quod id utendi arte vincitur. "Verba" tamen "utenda" infeliciter videntur esse hoc in libro scripta, itaque nobis "utenda" cum discipulis.
Sed ad locos discipulis legendos, qui Macrobiano more "lectiōnēs" hoc in libro non nimis barbare vocitantur (etsi plerumque lectionis nomen apud antiquos ad actionem legendi potius quam ad rem legendam pertinebat), transeamus, et incipiamus a pagina 43a, ubi "Hermēs in Tabernā" reperimus. "Valeria" haec dixit:
Multi populi cibum potumque cupiunt? Multi populi? Num sunt multi populi qui cibum potumque cupiant, alii tamen qui nec cibum nec potum cupiant sed fortasse solum barbarismis vescantur? Cur porro fortius illud "iēiūnusne es" potius quam solitum verbum "ēsurīsne" positum inveniamus, nescio, sed pro certo habeo auctores scripsisse "Sitiēnsne es?" quia Anglice cogitabant, quippe quo sermone saepe coniungantur participia cum auxiliaribus verbis sicut illo "es." Progrediamur:
"In pōculō ūnō," nisi es Gellius aut alter quidam ex paucis qui "singulus" singulariter dixerint.
Sic igitur multi discipuli, qui ad studiorum universitatis aulas (et, quod maioris est mercatoribus, ad bibliopolia) se contulerint ad sermones antiquos cum vili cervesia hauriendos, rudimenta discent cuiusdam sermonis, qui tamen non erit is Romanorum quem per saecula maiores nostri tradiderunt (scilicet "utendum") et didicerunt. Gratias plurimas mercatoribus Pearsonensibus, qui immensam vim pecuniae effunderunt ad pulchris imaginibus sterquilinium ornandum et, ut die Mercurii volens nolens ipse discam, ludos quosdam electronicos parandos, qui sine dubio "multos populos" erunt "delectantes" (aut aliquid huiusmodi).