2011-07-30

"Quid vis de hac pecunia facere?"

His rogantibus, si quinque millia nummorum Europaeorum acceperim, quid velim de hac pecunia facere, facillime respondere possum: me statim velle nummis istis Europaeis Helvetiorum francos aut tres quattuorve uncias auri permutare. Nam inter Europaeos et Americanos quasi currendo nunc certatur ut inveniamus utri possint ob avaritiam privatam commune bonum citius diripere atque aerarium suum ad ditissimorum luxuriam roborandam expilare ac nummorum valorem quondam validorum coactius festinantiusque deperdere. Cum saecula praecedendtia didicerint quae gentes novum orbem terrarum invenirent et ibi colonias deducerent, qui artium inventores novas rationes fabriles ad merces faciendas et vitas hominum faciliores reddendas excogitarent, qui rerum naturae periti morbos pestilentiasque maioribus nostris gravissimas non solum vincerent sed etiam radicitus exstirparent, nostra tamen aetate rogandum potius est utri sint in effusam luxuriam proniores, Americani an Graeci; atque utri primum, utri deinde, posthac quae decocturae sint aliae fortes olim reipublicae.

2011-07-29

De conclavi scholastico, quod sortitus sum

Didici quo in conclavi sim a mense Augusto docturus: nam, propter numerum discipulorum, scholae per totam studiorum universitatem hic illic sparguntur.  Ego igitur docebo in aedificio cuius scriptoria rectores collegii agri culturae ut sua sibi vindicaverunt: qua de causa ad parietem oeci scholastici affixa est tabula elementorum periodica, ne rustici tardiores obliviscantur quae chemica elementa sint cum aliis commiscenda et quae coniunctiones corpusculorum sint pro virili parte vitandae.  Conclave "meum" scholasticum hodie visi ut certior fierem de instrumentis quae adessent, quales mensae ibi insint et quantum spatium vacuum, num possem ordinatro meo uti ad imagines discipulis monstrandas, et ita porro.  Omnia instrumenta suis muneribus funguntur, nihil fractum videtur, oecus scholasticus ipe sufficiet, sed nescio ob quae peccata (ex innumerabilia mea) conclave nactus sim tam infestivum atque insipidum necnon in aedificii visceribus Eisenhower praesidente structi absconditum, quod totiens novatum et renovatum est ut nihil pristini aspectus et coloris hodie restet sed omnia quasi e quinquagenta quinque pannis sarta atque iterum resarta videantur.

IMG 1791

Fenestrae adsunt, sed non quibus discipuli possint frui, cum ita dispositae sunt sellae ut semper a diei lucis aversi sedeant discipuli.

IMG 1802

Scalae tamen et nonnulli andrones videntur pristina ornamenta ex anno 1956º adhuc retinere: genus enim architecturae dicitur esse "modernum," id est quadam ex parte "industriale" (ut vocatur), materia vili, lineis rectis, quod facile possit lavari, quod ornamentis supervacuis careat, quod nihil abscondat nec multum oculis offerat. Hoc non necesse est turpe sit: immo potest nonnihil pulchritudinis habere (non enim omnino respuo illum "Corbusier"), sed facilius est turpem rem "moderno" modo aedificare (ut nimis saepe fecit Ludovicus Mies van der Rohe). Hoc aedificium sine dubio inter faciliora numerabatur.

IMG 1806

Aedificia ipsa videntur e quadam "republica Bananarum," ubi propter magistratus corruptos nihil e medio saeculo vicesimo est mutatum novatumque, vel certe e terra "tertii orbis" translatum: etiam machinae aeri temperandi ad fenestras affixae nonnullis in locis conspici possunt, quia non omnia conclavia ex aequo temperantur instrumentis toti aedificio communibus. Talis machina potest in dextra et superiori parte imaginis infra appositae conspici. Facile igitur mente effingi concipique potest tyrannus quidam, cui superbus titulus "Generalissimi" vel "Vestrae Celsitudinis" vel "Ministri Factionis et Fratris in Novis Rebus Movendis," militari vestitu et coccineo pileo Vasconico indutus hos inter parietes sedere, sudare, fumum crassi voluminis tabacini sugere, semet ipsum tacite rogare cur etiam Generalissimo Popularis et Democraticae Reipublicae Bananarum in suo populari et democratico sterquilinio non contingat ut frigores pariter et ex aequo per totum aedificium machinae communis ope includantur, sed necesse sit turpe atque ineptum instrumentum ad quasdam, et praesertim suas, fenestras alligari.

IMG 1815

Sed, quamquam summis opibus et vehementer nititur Factio Theae, Florida nondum facta est respublica Bananarum: immo fere nusquam inveniuntur palae, sed citri et similes arbores etiam inter studiorum universitatis aedificia reperiuntur. Quodam die haec mala Sinensia bene sapient.

IMG 1818

At multo festiviora sunt conclavia in quibus res gestae docentur: omnia enim—et omnes supellectiles et omnia aedificii ornamenta necnon tabulatum ipsum—sunt lignea; conclavia ipsa sunt altiora et pluribus fenestris instructa; adsunt alba in quibus atramento scribitur potius quam istae tabulae scriptoriae nigrae quae cretulam poscunt.

IMG 1082

Sic enim debent conclavia scholastica videri, necnon aedificia tota: multo enim facilius crederes imaginam infra positam esse in studiorum universitate descriptam quam alteram supra positam, in qua scalae "modernae" et quasi e quadam fabrica officinave sumptae sunt depictae.

IMG 1888

At nulla causa mihi est querellarum, quamvis arrideat de minutiis fastidiosus conqueri: nam mihi discipulisque sufficiet id conclave quod sortitus sum... dummodo liceat mihi coccineum pilleum Vasconicum gerere et nomen «τοῦ στρατηγοτάτου» mihi vindicare.

2011-07-22

Fortuna melopsittacus

In Rhetoricorum libris ad Herrenium scriptis legimus Pacuvii haec:

Fortunam insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi
saxoque instare in globoso praedicant volubili:
id quo saxum inpulerit Fors, eo cadere Fortunam autumant.
Caecam ob eam rem esse iterant, quia nihil cernat, quo sese adplicet;
insanam autem esse aiunt, quia atrox, incerta instabilisque sit;
brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere.

Nunc discimus cur Fortuna habita sit insana, caeca, bruta—est enim passer (vel, ut exactius loquamur, melopsittacus).

2011-07-20

Controversia patris duorum, frugi et luxuriosi

Filius Luxuriosus

Quid si Evangelium Lucae esset a praeceptore artis declamandi scriptum?

15. Pater filii prodigi dementiae reus

Thema

Cum tricenario filio pater patrimonium dividat. Adversus patrem ne qua sit actio nisi dementiae. Quidam habuit filios duos, frugi et luxuriosum. Divisit. Luxuriosus peregre profectus patrimonium consumpsit. Ad patrem rediit; ille iuvenem recepit. Accusatur ab altero filio dementiae. CD.

Scilicet narrationes fuissent multo breviores, crebriores tamen sententiae—et fortasse piratae.

2011-07-19

De Atlantide descensura

OV-104 Atlantis (1985–2011)
Atlantis

Vetusta navis, sed nullam novam iam habemus quae possit iisdem muneribus fungi, quod nobis est dedecori maximo. Malunt enim senatores magistratusque nostri bella perpetua gerere et locupletissimorum patrimonia pecunia pauperibus liberisque futuris ablata augere quam rem novam et iniustis bellis honestiorem et ditissimorum avaritia cunctis civibus utiliorem promovere. Sic transit gloria Americana.

2011-07-18

De vectigalibus in ditissimos impositis augendis

Cum Americani senatores et magistratus summus nunc rixentur de aerarii condicione aereque alieno reipublicae causa conflato, et praesertim cum rabidissimi senatores Factionis Theae vehementissime negent vectigaliorum diminutionem ditissimis civibus a Georgio Frutice datam esse abrogandam, non ineptum videtur conspectum praeteritorum habere vectigaliorum quae a pauperibus ditissimisque annis peractis solvebantur.

Consilium vectigaliorum pro reditu disparilibus rationibus rogandorum statutum est anno 1913º, ut maius vectigaliorum onus in divitiores poneretur qui possent id facilius ferre atque ut pauperes, quibus facultates vix suppeditarent ad vectigalia solvenda, sublevarentur. Primo bello totius mundi indicto, pecuniosi partem multo maiorem impendiorum belli causa suscipere, quod maioribus aequum et salubre videbatur. Item altero bello mundano vectigalia locupletium eodem more aucta sunt, et non infra partem redituum annalium dimidam poscebatur e ditissimis donec Ronaldus Reagan contra mores maiorum coepit pro ditiorum vectigalibus debita publica substituere, quod non minima causa est ob quam hodie aes alienum sit contractum. Nuperrime autem Georgius Frutex, eius nominis minor sed bellicosior, id fecit quod non solum mores maiorum sed etiam sensum offendit: nam tempore belli, immo cum duo bella gereret, iussit senatores vectigalia ditissimorum civium diminuere, ne diutinorum duritia bellorum a mollioribus sentiretur, atque inter arma luxuriam opulentissimorum civium fovebat dum pretia belli celabat et in tabulas minus perspicuas tempusque hodiernum differebat, quod non nisi addidit aeri alieni.

Factio tamen dextrae partis, Republicani plerique et inter eos isti qui sacculis theae se ornant, saepe dictitat vectigalia omnium civium esse nimis aucta: simulant enim vectigalia saepe crevisse, et praesertim aucta esse ab altera factione, quae Democratica vocatur. Sed, ut ad res gestas vertamur, ex anno 1970º, cum bellum Indosinense pugnaretur, nemo nisi Fruticis pater, ipse Republicanus, maiores sumptus a ditioribus poscebat. Immo si intuebimur quo tendant magnitudines vectigaliorum quae e pauperibus et ditissimis poscantur, inveniemus pauperibus onus vectigaliorum per vicesimum saeculum esse auctum, dum locupletissimi se multo expeditiores nunc habent quam mos maiorum aequum censebat.

Saepe partes dextrae etiam dictitant se velle rempublicam in priscam gloriam restituere et novam aetatem auream nobis condere. Sed quando fuit illa aetas? Nonne anno 1969º, quo vir Americanus lunae solum primo hominis pede tetigit? Eo anno ditissimi paene octoginta partes centesimas redituum offerebant. An fortasse paulo antea, ut anno 1953o, quo minima pars hominum muneribus quaestuosis carebat et Eisenhower magistratum summum adeptus est? Tunc novem partes a felicissimis erant solvendae reipublicae. Hodierni autem avarissimi recusant ne quattuor quidem partes reddunt: aurea autem aetas constat auro, quod tam e pauperibus quam aqua e pumice potest postulari.

Immo inter bella Bactriana Chaldaeaque, a Frutice suscepta et quae adhuc gerimus, atque illa in Pakistaniam et Iemeniam quoque mota, necnon dum Gallos secuti in Libycis harenis haeremus, cum respublica contra maximum aerarii damnum luctatur non minima ex parte propter ditissimorum avaritiam, quidni mores maiorum sequamur? Quidni vectigalia septuaginta vel octoginta vel etiam nonaginta centesimarum partium imponamus in eosdem luxurientes et avaros pecuniosissimos, qui hodie reclamant ne trientem redituum solvant?

At hoc fieri non potest: nam nil aliud necesse est divitibus contra talia consila facere quam unum nomen "socialismi" enuntiare, ut cives tam rerum gestarum quam moris maiorum obliti statim pecuniosissimis adsint advocati. Decoquet igitur respublica dum locupletissimi tamquam sues in haris pecunia stratis volutabuntur magis grunnientes quam ridentes.

2011-07-15

Serpens Alata

Amica Floridensis, huius oppiduli incola, serpentem est aucupata quam asseveravit esse eiusdem generis atque illas alatas serpentes quas Galli sexto decimo saeculo rettulissent Floridam infestare. Ego de re palam dubitabam, quia nullas alas video, neque ullum membrum quo possit "tolli a terra" et "demisse volitare." Mihi respondit puella hanc serpentem esse pullam et quasi infantulum, sed cum progressu temporis alas ad truncum apparituras. At non sapientis est puellae cuilibet Floridensi credere.

2011-07-14

De oppidanorum moribus, quibus scelera non tolerantur

Synagoga purgata et dealbata

Diurnarii nuper rettulerunt bonum exemplum morum Floridensium, quod in oppidulo Montis Dorae, prope Orlandum sito, est repertum.

Etiam inter plerumque bonos oppidanos sunt hic illic homines praviores, quorum unus quidam, fortasse adolescens, nescio utrum temeto an invidia ad furorem stimulatus, maledicta atque odiosa signa pinxit in muris novi templi Iudaeorum quod ibi aedificatur. Quibus bene mane visis, vicinos non dicam facinus aegre tulisse sed potius omnino recusavisse quominus ferrent: nam cives tam pudore quam indignatione commoti suo Marte coeperunt templi muros lavare et maledicta eradere necnon situlas pigmenti plenas suis privatibus impensis comparaverunt quibus aedificium iterum dealbarent antequam rabbinus synagogae praefectus adveniret ad damnum inspiciendum. Caupones porro cibos et potiones dealbatoribus purgatoribusque voluntariis gratis attulerunt, quia nemo vicinorum noluit suam quisque partem agere ut communis quies et concordia civium reficerentur.

Nisi in quadam Utopia non potest fieri ut nemo civium cuiuslibet urbis quoddam scelus umquam admittat: nam in veris locis, praeter Utopiam, homines non omnino carent vitiis, ac semper sunt nonnulli aliis praviores. Sed feliciora sunt oppida in quibus scelera non tolerantur sed potius tolluntur civium ipsorum voluntate. Certe publici magistratus illum novum Vandalum, civium quieti et moribus infestum, nunc strenuissime quaerunt quem alligatum in ius trahent: privati autem oppidani bonum exemplum non ad iustitiae ultionem sed ad pudorem communem pertinens praebuerunt, quod magis quam quaesitionem valebit ad pravitatem opprimendam.

2011-07-13

Adfui hodie in studiorum universitatis vicinitate, ut amicum rerum gestarum studiosum adiuvarem Iohannem Hus praeceptorem Bohemum legere: nam amici commentatio magistralis ad religiosas orationes medio aevo habitas spectabit. Pransi sumus in taberna Iaponica, quam universitati proximam esse nesciveram: nec nunc numerare possum quot tabernae Iaponicae, quasi in caelo stellae, nostro in oppidulo palustri reperiantur (omnes enim discipuli cibos Iaponicos amamus!). Sed de cibis alias balbutiendum: nam res multo magis insolita est haec secuta. Nescioquo animae impetu post prandium ad bibliothecam me contuli ubi potionem Arabicam Italorum more expressam compararem (sane solito et ficticio nomine "Bob") et dulcis panis frustulum in secundarum loco mensarum (quem ob neglegentiam nequitiamque ministrorum numquam nactus sum!); postea coepi insolita via deambulare, ubi femina me praeteriens subito et ex inopinato dixit "Salve."

Latine.

Potius quam Anglice.

Deinde colloqui coepit Latine, quo nihil hac aestate suavius mihi contigit.

Mirum in modum hac aestate aderant, ut serius apparet, duo tresve qui Latine loquerentur: utinam hoc antea didicissem! Pro dolor omnes moxmox abituri nunc strenue conantur omnia studia aestiva ad finem in diem Veneris adducere: nescio igitur an tempore suppeditent ut cenam Latinam ordinare velint, sed spero id factum iri.

Postscriptum

Primam (et bonam!) cenam Latinam huius oppiduli palustris celebravimus hodie.  Utinam possem aliis suadere discipulis, qui hieme adsunt et aestate absunt, ut Latine loquantur…

2011-07-11

Nova statua discipulae reperta

In bibliotheca sedeo. Tandem enim advenit E. Sancti-Dionysii liber qui inscribitur Le Vocabulaire des animaux marins en latin classique: si nil aliud, tandem potero Gallice balbutire de variis generibus piscium.

squilla, ae, f. : squille (crustacé); Lucil., ap. Cic., Fin., 2,24; Cic., N. D., 2,123; Hor., Sat., 2,4,58; 2,8,42; Plin., 9,142; 9,159 [sic: pro 9,158]; 32,151; Iuv., 5,80 [sic: pro 5,81]; Mart., 13,83.

Étymologie inconnue. Le mot est resté en italien : squilla.

Nunc esurio.

Hunc librum nemo videtur umquam mutuasse, nisi semel, anno 1984º. Nec multum miror: est enim lexicon piscium Latinum-Gallicum.

Etiam inveni inter novissimos codices Tessae G. Leesen librum, cui titulus Gaius noscit Ciceronem: ius et rhetorica in controversiis scholasticis. Cuius plagae gratis (nescio an iure) legi possunt.

2011-07-08

De vita et convivio, senectute et ebrietate

IMG 1721

Saepe in carminibus "sympoticis" seu convivalibus tractatur mors: cuius exemplum praeclarum, quamquam ludibrii causa, tradidit Petronius post cenam Trimalchionis.  Sed apud Quintilianum, qui fertur, inter Declamationes minores, hic nexus inter senectutem, quae per diuturnum aetatis progressum in hominis vitam irrepit donec morte insubida subito terminetur, et ebrietatem, quae per potionum seriem in convivae caput serpit donec insubidus vini torpor animum vincat, mira claritate monstratur:

Neque enim senectutem adfert summus dies, sed longus ordo vitae, nec ebrietatem facit illa potio post quam concidendum est, sed tempestivum convivium et aviditas nimia.

2011-07-07

Utrum sint Hispani dicendi flavi proceresque an Germani

Apud Calpurnium Flaccum legimus haec, quae primum Håkanson (anno 1978º) secuti exscribamus:

Sua cuique genti etiam facies manet: rutili sunt Germaniae vultus et flava proceritas; Hispaniae < … > non eodem omnes colore tinguntur.  Ex altera parte, qua convexus et deficiens mundus vicinum †mittit orientem, illic effusiora corpora, illic collectiora nascuntur.

Lacunam enim statuit Håkanson post "Hispaniae" nomen, ut flavam proceritatem tribueret Germanis: subintelligendum igitur Hispanos non esse rutilos flavosque. Quod si codicibus ibi crediderimus et lacunam paulo postea statuerimus, aliter legamus et alia ratione interpungendi sic utamur:

Sua cuique genti etiam facies manet: rutili sunt Germaniae vultus, et flava proceritas Hispaniae; non eodem omnes colore tinguntur: ex altera parte, qua convexus et deficiens mundus vicinum †mittit orientem < … >.  Illic effusiora corpora, illic collectiora nascuntur.

Sensu non careat, si rutili Germani Hispanique flavi sic una iuncti aliis gentibus "ex altera parte" ortis sint oppositi: sed mihi nullus alius locus est notus quo ullus Romanus Hispanos vocaverint flavos. Rutilas autem comas esse Germanis ascriptas, et id nomen adiectivum "rutili" ad capillos potius quam ad faciei cutem pertinere, testes sunt Suetonius et Tacitus. Hic enim, cum de Germania scriberet, numquam flavos vocavit barbaros sed rutilis comis:

Unde habitus quoque corporum, tamquam in tanto hominum numero, idem omnibus: truces et caerulei oculi, rutilae comae, magna corpora et tantum ad impetum valida: laboris atque operum non eadem patientia, minimeque sitim aestumque tolerare, frigora atque inediam caelo solove adsueverunt.

Porro in Vita Iulii Agricolae Caledonios ad Germanos eodem capillorum aspectu contulit:

Namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus Germanicam originem adseverant; Silurum colorati vultus, torti plerumque crines et posita contra Hispania Hiberos veteres traiecisse easque sedes occupasse fidem faciunt; proximi Gallis et similes sunt, seu durante originis vi, seu procurrentibus in diversa terris positio caeli corporibus habitum dedit.

Animadvertendum est Hispanos non colore comarum sed torta earum forma esse notos. Eodem autem modo quo Tacitus putavit Caledonios Germanis similes esse propter rutilas comas, Caligula quoque, ipse "capillo raro at circa verticem nullo," apud Suetonium dicitur conatus esse ficticios Germanos e Gallis captivis parare colore comarum mutando:

Conuersus hinc ad curam triumphi praeter captiuos ac transfugas barbaros Galliarum quoque procerissimum quemque et, ut ipse dicebat, ἀξιοθριάμβευτον, ac nonnullos ex principibus legit ac seposuit ad pompam coegitque non tantum rutilare et summittere comam, sed et sermonem Germanicum addiscere et nomina barbarica ferre.

Fortasse ratio rutilandi eadem fuit ac Galliarum inventum a Plinio in duodetricesimo Naturalis Historiae relatum. Cato autem longe antea simplicem rationem reddidit qua mulieres Romanae comas rutilarent:

…nostrae capillum cinere unguitabant, ut rutilus esset crinis.

Similiter apud Valerium Maximum legimus Romanas matronas esse solitas capillos rutilare ut quandam competentiam inter comas et vestes praeberent:

…indulgentibus namque maritis et auro abundanti et multa purpura usae sunt; quo formam suam concinniorem efficerent, summa cum diligentia capillos cinere rutilarunt.

Sed non liquet utrum magis ad purpureum an ad aurum tetenderit hic color: id est, utrum matronae voluerint magis rufae an flavae videri. Nec multum adiuvat Varro:

Aurei enim rutili, et inde mulieres valde rufae rutilae dictae.

Plautus tamen, cum in verso uno varias capillorum colores enumeraret, modo tres dedit:

Si canum seu istuc rutilum sive atrumst, amo.

Obscurum quoque apud Manilium, qui in quarto Astronomicorum parum discriminis fecit inter rubrum et flavem colores, quamquam magis certum ei videbatur inter Gallos et Germanos comarum colore internosci posse:

Idcirco in varias leges variasque figuras
dispositum genus est hominum, proprioque colore
formantur gentes, sociataque iura per artus
materiamque parem privato foedere signant.
flava per ingentis surgit Germania partus,
Gallia vicino minus est infecta rubore,
asperior solidos Hispania contrahit artus.

Eccontra Gallos tamen Asiae (seu Gallograeciae) dixerat Cn. Manlius consul Romanus in Livii duodequadragesimo esse insignes:

Procera corpora, promissae et rutilatae comae, vasta scuta, praelongi gladii.

Et, cum Hispaniam longe reliquisse atque auroram, quam Accius "rutilare procul" dixit, persequi videamur, non alienum est mentionem facere de Plinii barbarorum quae Tabropanae magis infestare quam incolere videbantur: nam ille dixit eos "Seras" (ut ille eos nominavit):

…excedere hominum magnitudinem, rutilis comis, caeruleis oculis, oris sono truci, nullo commercio linguae…

Sed haec descriptio videtur esse locus communis in barbaros plus minusve ficticios impositus quos, Herodoti more, Plinius tractat magis philosophice quam chorographice. Plurima sane alia extant indicia quibus possimus de (rutila) lana caprina disceptare, sed sufficiat hoc: quod rutilae saepe vocantur comae, cutis quoad sciam numquam. Itaque, ut ad Calpurnium Flaccum revertar, rutili vultus esse Germaniae constat, sed vix potest fieri ut hi vultus potius ad faciem quam ad caput una cum comis totum spectare intellegatur. Velim igitur rogare utrum magis verisimile videatur: Calpurnium ita otiosum tumidumve fuisse ut et rutiles et flavos vocaret Germanos, ac lacunam ante "Hispaniae" esse statuendam; an citra lacunae coniecturam inter "Hispaniae" et "non" voces statuendae esse sententiam ita legendam ut Hispani et proceritate, contra Manilii artus contractos, et quadam "flavitate" (ut ita dicam) insignes dicantur?

2011-07-06

IMG 1724  2

E Quintiliani, qui fertur, declamationibus minoribus:

Thema

Filii familiae duo adulescentes fratres dissidebant. Iuncta erant eorum cubicula. Quodam tempore audito tumultu in interiore parte domus venit pater in eum locum in quo clamor erat. Invenit alterum ex filiis occisum. Cubicularium eius torsit et occidit in tormentis. Quid compererit incertum est. Interrogavit illum filius quid comperisset. Non indicantem accusavit dementiae.

Patris declamatio

Non respondeo filio nimium curioso. Quid est enim utique cur indicare necesse sit?

Non respondeo quoniam sic instat.

Nihil respondeo quoniam nihil certi scio. Non respondeo quoniam non credo aliquid dicenti.

Non respondeo quoniam adhuc quaero. Non respondeo quoniam hoc inquisitioni meae non expedit.

Non respondeo quoniam illum non ut interrogarem torsi.

An vero parum iustas saeviendi causas habebam adversus cubicularium? Dominum suum non defenderat, non servaverat, nesciebat quis dominum suum occidisset.

Quid enim a Romano patre potuit aptius dici? Quid magis credibile?

2011-07-04

De Tito Andronico et Iona

Hopkins

In fabella cothurnata cui index Titus Andronicus, anno 1594º in scaenam producta et prima ex omnibus Guilielmi Shakespeare operibus typis eodem anno expressa, reperitur versus incertus Latine scriptus:

Magni dominator poli,
tam lentus audis scelera? Tam lentus vides?
Titus Andronicus 4.1.81–82

Haec rectius non dicta sed scripta vocanda, quippe quae a Lavinia rapta et linguae manuumque facultatibus orbata in harena sint scripta atque a Tito patre lecta. Ambigitur tamen de illo "Magni," quod, licet in codicibus antiquissimis reperiatur, duodevicesimo tamen saeculo saepe potius "Magne" scribebatur ad similitudinem horum Senecae (qui eius nominis minor vocatur):

Magne regnator deum,
tam lentus audis scelera? Tam lentus vides?
Phaedra 671–672

His in versibus Hippolytus castus et innocens nocentis novercae libidinem improbat et vocativo casu Iovem obtestatur, quae lectio non solum ductu litterarum codicibus tradito sed etiam versus numero ipso probatur. In verbis autem apud Shakespeare repertis nullo modo possunt illae syllabae quae sunt "māgnī dŏmĭ" iambum claudere, cum illud "māgnĕ dŏmĭ" nec vitium metri nec soloecismum admittat sed imitationem Senecae confirmet. His igitur causis ducti editores duodevicesimi saeculi maluerunt "Magne" quam "Magni" exprimere, quamquam saeculis undevicesimo et vicesimo, cum ratio lectionis difficilioris in usum venisset et apud nonnullos quasi lex ferrea haberetur, superstitiosa fides codicum antiquorum etiam numero infesta triumphavit et "Magni" iterum legebatur. Itaque Shakespeare hodie habetur Senecam ad verbum—immo ad litteram—imitatum esse altero in versu, sed in primo verba sic immutasse ut ne unum quidem Senecae intactum maneret. Qua de causa?

Fortasse Shakespeare ipse effinxit nec "Magne dominator poli" neque illud mendosum "Magni dominator poli": immo quid si illum versum furatus sit ab alio auctore, cuius opus Ionas inter Latinas tragicocomoedias a Ludovico Crucio inventas servatur et anno 1580º scriptum esse dicitur? Nam illa in fabella offendimus hunc versum:

Ah magne dominator poli!
Ionas 1384

Haec tria verba, "magne dominator poli," videbuntur eadem ac quae Shakespeare scripsit, si noluerimus vitiosum illud "magni" accipere. Nescio autem an Ionas possit multum ad alia Titi Andronici aerumna afferre: sed notandum est ultimos quattuor huius tragoediae versus saepe in dubium vocatos esse ut a compositore typorum effictos et "otiosos" vel etiam "stultos." Qui, si excisi sint, vocem "pitty," id est misericordiam, relinquant in totius fabulae loco extremo: et in Iona persona prima quae loquitur est ipsa Misericordia.