2011-06-27

De dinosaurorum ovis

Ad macellum hodie ambulavi obsonatum, nam haud satis ciborum in culina fuerunt ut cenam etiam soli mihi pararem. Post longum intervallum temporis fructus optimi, qui "dinosaurorum ova" vocantur, iterum venum dantur, quod mihi est maximo gaudio: nam tam placent hi fructus ob dulcedinem quam ob nomen iucundum.

IMG 1726

Formam extrinsicam habet inter eas pruni damasceni et armeniaci pomi quasi commixtam, nam eius natura orta est ex his duobus generibus malorum.  Intus, tamen, haec ova sunt colore sanguineo.

IMG 1736

Bene et dulce sapiunt dinosaurorum ova, sed ego volo novum fructus genus: sicut tyrannicidi pomum aut malum archipiraticum.

2011-06-26

Quae e Quintiliano didicerim.

ὑπὸ τοῦ Κουϊντιλλιανοῦ ἔμαθον τάδε·

  • Item orator, cum falso utitur pro vero, scit esse falsum eoque se pro vero uti: non ergo falsam habet ipse opinionem, sed fallit alium. Nec Cicero, cum se tenebras offudisse iudicibus in causa Cluentii gloriatus est, nihil ipse vidit.

  • Uti etiam vitiis rhetoricen, quod ars nulla faciat, criminantur, quia et falsum dicat et adfectus moveat. Quorum neutrum est turpe, cum ex bona ratione proficiscitur, ideoque nec vitium. Nam mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et adfectus, si aliter ad aequitatem perduci iudex non poterit, necessario movebit orator: imperiti enim iudicant et qui frequenter in hoc ipsum fallendi sint, ne errent. Nam si mihi sapientes iudices dentur, sapientium contiones atque omne consilium, nihil invidia valeat, nihil gratia, nihil opinio praesumpta falsique testes: perquam sit exiguus eloquentiae locus et prope in sola delectatione ponatur. Sin et audientium mobiles animi et tot malis obnoxia veritas, arte pugnandum est et adhibenda quae prosunt: neque enim qui recta via depulsus est, reduci ad eam nisi alio flexu potest.

γενναῖον οὖν δύναται τὸ ψεύδειν εἶναι· τί δὴ προσδοκῶμεν ἀλλὸ τὸν Κουϊντιλλιανὸν, ὥσπερ Πλάτωνα Ῥωμαϊκὸν, ἂν διδάξαι; αὐτὸς γὰρ δοκεῖ ῥήτορας βούλεσθαι Πλατωνικοὺς ψύλακας τῆς πολιτείας εἶναι καὶ παντελεῖς.

γνώμην καὶ γενναίαν ἔμαθον τήνδε·

Mendacem memorem esse oportere.

2011-06-25

Locum tandem inveni in quo pelliculam illam ponerem:

Verisimile est eam mox a societate "MegaVideo" deletum iri, sed minime sollicitor, nam debeo ad studia graviora reverti et animum intendere in Quintaediosi Institaedium Orataediosum et Declamataediosas Minores, quos libros oportebit in diem Mercurii habeam lectos. Nunc igitur ad minutias narrationis et divisionis et τοῦ κεφαλαίου τοῦ γενικωτάτου rursus descendendum.

Non videtur bonum fuisse consilium pelliculam Iaponicam in loco interretiali c.n. "Dropbox" ponere: nam intra spatium unius diei tot homines conati sunt eam spectare ut societas Dropbox excanduerit et aditum ad illum locum negaverint. Id numquam antea accidit, et multa documenta ibi condideram et cum aliis partitus eram: qua de causa licet coniecturis ad hanc sententiam adduci: videri nimis amplam copiam hominum exstare qui velint pelliculas cinematographicas televisificasque Latinis titulis subditis spectare—et praesertim pelliculas Iaponicas Latine (etsi mendose) versas—ut Dropbox possit usui esse ad tales pelliculas cum aliis communicandas. Nescio autem alios locos interretiales ubi talia documenta condantur: nam YouTube recusat quominus pelliculas accipiat ob auctorum privilegium impressorium seu ius proprietatis cinematographicae. Si locum invenerim, aut si quis me summonuerit de loco ad pelliculas (quamvis illegitimas) communicandas, eam de puellis armatis ibi ponam: nunc tamen nullam habeo facultatem qua illam pelliculam cum aliis partiar.

Epistola electronica a Dropbox missa

2011-06-24

De bellis-bellatricibus puellis, Tamacio Saeto, et Lucio Bessone

Cum nuper taedii sublevandi causa pelliculam quandam Iaponicam et maxime violentam de sicariis puellis instruxi titulis Latinis, in mentem venit mentio quam abhinc nonnullis hebdomadibus fecerat Irisatus Iocohamensis de Tamacio Saeto, homine artis psychanalyticae perito qui rationes Lacanicas secutus librum anno bismillesimo scripsit 戦闘美少女の精神分析 seu "De bellae-bellantis puellae anima explicanda" inscriptum, quo conabatur etiam explicare virorum animas quibus placeret puellas pugnantes pulchrasque vel mente effingere vel in fabulis inventis legere spectareque. Quod fortasse hodie paulo insolitum nobis videtur, cum sciamus ne artis psychologicae quidem peritos fidem tribuere Jacobo Lacano et eius quasi-philosophicis nugis, quippe quae nullis experimentis neque ullis certis indiciis roborari confirmarique possint: nam falsa ars "psychanalytica" cum suis libidinibus incestis nunc humi iaceat (ubi semper debuit) dum vera ars psychologica, empiricorum rationibus et statisticis freta, nunc magis in biochemiam (seu psychoneuropharmacologiam, ut nonnulli aiunt) et consuetudines mutandas incumbat quam in tectam amorem erga patrem matremve indagandum. Sed saeculo vicesimo exeunte, cum Tamacius Saetus scriberet, plures litterati, ut feruntur, per totum orbem terrarum e Freudianis Lacanicisque erroribus laborabant itaque magis fabulosis sophismatibus quam veris rationibus conabantur nomen "phallicum" in omnes res trudere—quod fortasse ipsum secundum theoremata Lacanica nonnihil grave diceret in Lacanicos interpretes. Nunc tamen pauci supersunt qui velint in unaquaque fistula nicotiana mentulam effingere, quamquam etiam hi pauci nonnumquam possunt symbolam quandam in lucem edere.

Sed, ut ad Saetum revertar, ille videtur (saltem secundum existimationes eius libri) posuisse puellas pulchras et violentas in pretium venisse in vulgaribus litteris Iaponicis, sed speciosas et bellicosas feminas natu maiores apud Americanos et Europaeos, nisi fortasse Iohannam Aurelianensem consideraremus. Mirum in modum eius historia puellarum pugnantium non videtur bene quadrare cum ea pellicula Iaponica et recentiore, cui titulos addidi: nam ea e maxima parte videtur ad pelliculas Gallicas, quas in lucem edidit Lucius Besso. Nam argumentum illius pelliculi magis spectat ad Bessonis pelliculam anno 1990o factam, cui nomen apud Gallos "Nicita," apud nos potius "Nicita Femina" (cuius argumentum identidem postea tractabatur in pelliculis, ut in nostra "Unde negant redire quemquam" et Sinensium "Felis Nigra," necnon in spectaculis televisificis, quae quoque "Nicita" et "Nicita Femina" vocabantur); sed multum inest e pellicula sumptum altera, c.n. "Leo: Officiosus." Quibus in pelliculis Gallicis (quamquam qui nimis voluerit facile possit Freudianam Lacanicamve explicationem effingere, ut praeteritis annis saepius fiebat) Lucii Bessonis intentio videtur fuisse ut puellae forma quandam innocentiam et humanitatem natura ipsa ortam significaret, avaritia et inhumanitate regiminis—vel custodum publicorum vel agentium in rebus—adeo corruptam ut puella fieret sicaria.

Nikita

In illa "Nicita," puella venenis narcoticis dedita et nulla eruditione, in carcerem post trusa quam custodem publicam occiderat, instituitur artibus nocendi occidendique, una cum quadam elegantia et humanioribus studiis, quo efficacius possit mortem hostibus afferre: nam scholae et carceres et castra inter se nonnihil habent commune: quod est disciplina (ut professus est Michael Foucault). Sed, dum Nicitae facultates augentur et anima eius humanioribus artibus imbuitur, agentes regiminis, qui sunt Nicitae praeceptoribus, magis magisque videntur ipsi corrumpi et deteriores in pravitatem delabi. Fabula igitur monitoria narratur de natura humana et de potestate cives regentium: quod videtur etiam narrari in illa pellicula Iaponica, ubi puellae sclopetis donantur et inter tromocratas et regiminis agentes nullum discrimen potest reperiri. Immo puellae, ut nonnumquam dicitur de vocibus femineis in carminibus Republica labente et Augusto imperante scriptis (de quibus videas, fortasse, Skinner), videntur positae in loco civium, qui regiminis nullis legibus et nullo humanitatis sensu stricti tyrannide opprimuntur: nam nemo in his pelliculis potest "bonus" vocari, sed saepe in peiore parte stare videntur qui potestatem exercent publicam.

Leo et Mathilda

De altera pellicula, "Leo," non multum possum dicere, cum ne dimidiam quidem partem spectaverim,sed videntur et loci et personae—etiam personarum comae et habitus—e fabula Gallica in eam Iaponicam esse translati. Immo, id quod maxime ad rem spectat, puella illius pelliculae, quae vult sicariam fieri, eiusdem aetatis videtur esse atque Iapones quae bellae-bellatrices vocantur. Et certe interpretatio politica ad hanc pelliculam quoque pertinet, cum malitiosiores partes (etsi nullae partes bonae) videntur geri a publicis custodibus. Itaque suspicor tales puellas, quae apud Iapones sclopetis armatae depinguntur, magis ortas esse e pelliculis Gallicis et suspicione potestatis quam e quadam Lacanica Freudianave anima Iaponum (secundum Saetum) propria.

At sane apud Iapones et Europaeos tales puellae armatae sunt magis in litteris quaerendae: apud Americanos autem modo necesse est ad filias hominum politicorum spectare ut exemplum invenias. Ecce Bristol Palin, cuius mater, Sarah Palin, quam maxime videtur esse vesana persona e fabulis nubeculatis sumpta:

Bristol Palin cum sclopetis.

2011-06-17

De cuiusdam senatoris cursu honorum ad finem perducto

Non putabam tam diu esse exspectandum donec Antonius Weiner, senator infamis qui epistolas electronicas et amatorias necnon imagines de se seminudum nudumque descriptas variis feminis misisset et postea de eius incontinentia stultissime mentitus esset, ab honoribus aut se abdicaret aut senatorum consensu amoveret. Septem tamen dies ille conabatur rem futuram et necessariam differe etiam se tradendo medicis artis psychologicae peritis quibus libido insolita sanaretur. Qui si Tacitum legisset, bene intellexisset parum esse aegrum non esse, et prope abesse ab infirmitate in quo sola sanitas laudaretur. Senatores enim oportet esse bonos potius quam non malos, nec creditur manifestos mendaces et perfidos qui ne uxori quidem sibi quam artissime coniunctae honestissimam fidem praestent posse satis fidei praestare populo et Reipublicae. Debuit igitur Antonius compertum habere diem abdicationis sibi imminere: quem differens modo auxit suum dedecus, dum primum senatores utriusque factionis, deinde principes senatus, postremo Obama Reipublicae praeses ipse Antonium reprehendunt. Vox tamen maxime Antonio damnosa fuit nec senatoris nec magistratus neque hominis publici, sed Candicia Raines, quae solet varias artes pornographicas et nudae saltationis sub nomine "Zingiberi Lee" exercere: nam cum illa Antonius ante commercio epistolarum fructus erat quam eam monuit rem mendaciis dissimulare—ne mimula pornographica quidem potuit Antonium ferre senatorem.

Hodie igitur Antonius tandem convocavit diunarios ut verba diceret quae omnes iam sciverunt eum quodam die dicturum.  Sed inter diunarios erant senes et scurrae qui, cum Antonius dixisset se a muneribus officiis honoribus senatoriis abdicare, ne ille etiam in ipso extremo tempore posset ultimum frustulum dignitatis retinere, in eum invecti sunt decantantes "Bene vale, perverse!" Murmurantibus diunariis Antonius conabatur pergere, sed saepe interpellabatur ab illis detrectatoribus, qui obscoenissima percontabantur. Coactus ultima oratiunculae verba voce rauciore et haesitans latrare, Antonius tandem finem imposuit suas in ineptias.

Nunc poterunt senatores hac re liberi de rebus gravioribus disceptare: nam eos oportet Reipublicae pecuniarias dfficultates enodare et excogitare quid sit faciendum de bello Sarkoziano, quod sine senatus consulto geratur.

2011-06-09

De mendosa garrulitate

Saepe facile est Americanis suos deprehendere mentientes: quippe qui fusius garriantur quam necesse videatur. Nam Americani plerumque Laconico more τὰν ἀλαθείαν dicunt, Atheniensium tamen τὰ ψευδῆ. Philosophicum exemplum garrulitatis dedit Guiliemus Clinton, qui anno 1998o, interrogatus num aldulterium cum Monica Lewinscia fecisset et monitus suum patronum iusiuratum pro se iam dixisse in causa "praecise nullum esse coitum ullius modi, speciei, formae," longius respondit hac temporali captione:

Omnia pendent de hoc, quae vocabuli ratio illius "esse" sit: si illud—si ille—si "esse" sibi vult esse et numquam fuisse, illud non est—illud alterum est. Si sibi vult nullum esse, illud omnino vera erat sententia.

Id nemo intellexit, ei nemo credidit. Fere eodem more Sarah Palin, roganti diunariae cur melius videretur pecuniam argentariis tradere, qui difficultates pecuniarias ipsi fecissent, quam civibus privatis, simulavit se rem intellexisse et responsum habere dandum his verbis:

Ea de causa ego dico sicut omnis Americanus quocum colloquor nos aegros esse de hac statu qui in nos impositus est ubi vectigalia pendentes spectant ad adiuvandum sed in fine quid hoc adiumentum faciat est adiuvare eos qui sollicitentur de salutis publicae reformatione quae necesse est ad res nummariam confirmandam—adiuvare—eho oportet spectare ad munera quaestuosa facienda quoque itaque reformationem salutis publicae et diminutionem vectigaliorum et refrenationem sumptum oportet comitari diminutionem vectigaliorum et levationem vectigaliorum Americanis et commercium—nos oportet commercium habere tamquam opportunitatem non ut luctuosam contentiosam et timendam rem sed singula ex quinis muneribus fiunt in commercio hodie. Oportet nos ad id spectare tamquam plus opportunitatis. Illa omnia sub umbella quaestuosorum munerum faciendorum. Adiumentum pecuniarium est pars illius.

Sic male dissimulavit Palin suam inscitiam rerum oeconomicarum, ut comici eam ludibrio habere potuerint verbis eius ipsis, nihil mutatis torsisve, repetendis. Quid peius?

Hoc fortasse: quod Antonius Weiner, Neoeboracensis senator curiae inferioris, tam male conatus est dissimulare. Roganti num in imagine photographica, per Twitter ad multos missa, eius neque alterius hominis corpus non nisi subucula indutum esset depictum, hoc philosophice balbutivit:

Ego non—age, non certum habemus.  Imago mihi non videtur nota.  Sed multi homines nostra gratia has res inspicientes me monent, ut scis, res posse tractari, res—ut scis, imaginem photographicam potes mutare, imaginem photographicam potes tractari, imaginem photographicam potes adulterare. Itaque nolo pro certo dicere hanc non ex origine fuisse imaginem meam, et nunc, videtur paulo aliter, aut fortasse haec ab altera quadam inscriptione cursuali est mihi missa. Ego non—ego non possum pro certo dicere. Ego nolo pro certo dicere. Non conor ambiguus esse.

Quid? Non solum ambiguus sed longior videtur. At paulo postea:

Itaque, dicturus sum me non posse dicere pro certo utrum sim necne [in imagine].

Haec verba nimis philosophica ab homine emissa qui ne se quidem in imagine scire agnoscere simulabat, statim quasi excidio eius cursum honorum addixisse videbantur: dii enim stultos oderunt, diunarii stultitiam retegere amant. Hi igitur libidinosa colloquia imaginesque alias celeriter invenerunt et in lucem ediderunt. Quamquam ex illis Antonius in nullo vero adulterio deprehensus est, nihilominus eius mendacia patent et animus perfidus. Coactus igitur est Antonius suam stultitiam et mendacia confiteri, sperans se posse frustulum quoddam dignitatis sibi servare: sed frustra. Nam ex viro, qui ne uxori quidem fidem praestabat, quid fidei audet populus Americanus sperare?

Et in peius cecidit res, cum uxor hodie nuntiaretur gravida esse: non igitur solum uxorem sed etiam infantulum decepit.

Itaque fit nunc concursus senatorum qui Laconica brevitate nunc rogant ut Antonius se ab honoribus abdicet, necnon qui hominem ipsum negant. Haroldus Reid senator, rogatus quid Antonium moneret si consultus esset, Laconice dixit: "ut alterum consuleret." Ericus Cantor factionis Republicanae et Allysona Schwartz factionis Democraticae primi fuerunt ex suis partibus qui publice censuerent Antonium debere a Senatu discedere; neque ultimi erunt.

Longe tamen aliter se gesserat Christopherus Lee, qui quondam fuerat senator eiusdem civitatis et qui, deprehensus est fere iisdem in rebus, cum imaginem photographicam de se seminudum et pectore aperto descriptam per epistolas electronicas ad quandam mulierem (ut putabat, sed revera virum qui mulieris personam gerere et muliebra pati malebat) misisse inventus esset, eodem ipso die se a senatoriis officiis abdicavit. Illi quasi decori, aut saltem dedecoris levamento, fuit se nullas Atheniensium ambages verborum adhibuisse ad mendacia tegenda sed omnia plane atque aperto sermone statim confessum esse. Quod si fecisset Antonius Weiner, multo minus male pateretur. Nunc, tamen, ludibrio habetur ipse a civibus, nos omnes, qui tales senatores creaverimus, a toto mundo.

2011-06-08

Descriptio Floridae e Brevi Historia excerpta

Cum mentionem fecisset Pstamato Lancastriensis de Indorum Americanorum rebus gestis, necnon Irisatus Iocohamensis de Xufu, qui vitae elixir navigando peteret, censui non nimis ineptum videri locum referre e De Gallorum Expeditione in Floridam, eiusque Miserabili Exitu, Brevi Historia excerptum, in quo breviter (ut decet brevem historiam) sed non illepide narrantur multa quae ante Gallorum adventum in Florida sunt gesta, et praesertim quaedam de Fonte nostro Iuventutis. Quanta fides huic historiae sit tribuenda, facile aestimabis ex hoc, quod in eodem libro primum alatae serpentes, discipulis Floridensibus semper infestae, describuntur. Quae sequuntur primo in Brevis Historiae capite leguntur:

Non procul Hispaniola Boriquena insula est, quam hodie Sancti Ioannis de Portu-divite appellant. Eius primus occupator ac Gubernator Ioannes Pontius Legionensis, pro certo habens fore ut ab Didaco Almirante et prorege Indiae, magni illius Christophori Columbi filio, aemulantium calumniis accenso, provincia demoveretur, cedere inimicis statuit et novas sedes quaerere. Itaque anno mdxii celocibus duabus armatis, flexo in Septentriones cursu altum tenens, tamdiu navigat, quoad aliquantum progresso Biminiae insulae sese aperuere: quae ad Septentrionem Cubae insulae iacent.

Eodem tempore de prodigioso quodam fonte fama increbruerat, cuius aquis epotis senes, exuta canitie, in iuventam revirescerent: neque eam fabulam cupidius sparserant Indi quam crediderant nostri. Eam fama secutus Pontius, dum circa eas insulas fontem illum fabulosum quaerens senescit potius quam repubescit, sex amplius menses irrito errore absumit. Tandem tamen diu vagatus novam Indicae continentis oram detegit, eamque partem ad quam forte ipso Resurrectionis die appulerat (quae vulgo Pascha floridum appellant) velut e re nata sumpto nomine, Floridam ipse nuncupat. Id terrae prominens, linguae aut manicae instar, se ingenti fronte in altum evehens, centum leucas in longitudinem, quinquaginta circiter in latitudinem, patet. Eius extremum cornu ab Aequinoctiali linea, Septemtrionem versus, gradus xxv distat: moxque extendi ac dilatari incipit, qua in mediam inter aquilonem et exortum aequinoctialem regionem versa est.

Iohannes Pontius Legionensis Haec statua ex concreto seu caemento esse caelata et postea aureo et aeosolo ut dicitur pigmento esse picta
Iohannes Pontius Legionensis
ad Fontem Iuventutis

Ex ea nova terra reperta ingentes sibi divitias despondens Pontius, brevi ad Sancti Ioannis insulam regressus, mox inde Hispaniam petit. Ibi a Rege Catholico, expositis quae invenerat, non magis meritorum respectu quam amicorum gratia, Biminensem et Floridensem praefecturam, Adelantadi titulo, obtinet. His auctus, in Boriquenam revertitur: coloniaeque in suam provinciam deducendae certus, milites scribit, classem comparat, multosque in eas res sumptus facit. Sed vix in Floridae litus egressus, urbi condendae sedes quaerebat, cum Barbari classe conspecta accurrunt, expediunt arcus, et nimbo saggitarum Hispanos obruunt. Pontius ipse in turba, venenata sagitta graviter ictus, praelio excedere coactus est. Inde Cubam avectus, paulo post ex vulnere moritur. Neque ipse tantum, sed multi quoque Hispani qui eius auspicia ad eam expeditionem secuti fuerant, partim Indorum telis confixi, partim morbis et miseriis absumpti sunt. Ita iam tum Florida inauspicato tentata, inventoris sui caede nobilitata est.

Ex eo, cum ob truces et bellicosos incolas vulgo infesta atque infamis haberetur, perdiu intacta mansit. Donec tandem multis post annis Ferdinandus Sottus tribunus militum, Attabalibae Peruani regis spoliis dives, et ex iam partis maiora concupiscens, eius provinciae subigendae administradaeque potestatem a Caesare petiit. Qua impetrata, cum multis Hispanis Floridam init: et omissa condendae coloniae cura, in mediterranea progreditur.  Inde incertis huc atque illuc errans sedibus vexare indigenas, et uni parandi auri curae intentus, metalli eius fodinas quaerere passim institit. Parem videlicet ubique esse terrarum felicitatem, qualem in Peruana provincia nactus erat, credens, aureos ibi montes opinionis errore finxerat. Ad extremum, cum non tantum Barbaros omni tormentorum genere, sed semet ipsum quoque et socios caeca auri cupidine et irrito labore totos quinque annos fatigasset, et suorum spem ipse, et eum vita, destituit.

Sed ne tristi quidem Sotti exemplo ceteri a simili incepto deterriti sunt.  Siquidem anno mdxliiii Floridae in ditionem redigenda multi decus petiere. In iis Iulianus Samanus et Petrus Ahumada. Verum neque Carolo Caesari, qui tum in Germania erat, neque Philippo filio eius, qui praesens Hispaniam imperio regebat, ex Indici senatus consilio, mittere quemquam in eam provinciam cum imperio placuit.

Erant tum forte in Hispania Dominicani qui feroces illas gentes verbis magis cicurandas quam malo et armis exasperandas esse dicerent, quique se eas tum ad Christianam fidem, tum ad Caesaris imperium accipiendum sola oratione adducturos profiterentur. Neque id facilius dictum quam creditum. Itaque anno mdxlix auspiciis et sumptibus Caesaris mittuntur eo monachi Frater Ludovicus Cancellus de Baluastro Dominicanus et quattuor eiusdem ordinins.

Appellunt, exeunt de navi Frater Ludovicus cum collegis et nautae aliquot inermes (neque enim doctrinam pacis prae se ferentes arma ostendere par erat). Illis conspectis, protinus Indi non ad contionem, sed ad caedem advolant. Mulcere alloquio Barbaros conabatur contionabundus monachus: sed verba fiebant apud surdos. Ergo nequiquam vociferantem invadunt, et cum duobus collegis trucidant: ceteri cum forte Confessorum laudem inter suos quam martyrii palmam apud Barbaros consequi mallent, proripiunt sese in fugam et navim repetunt.

At Barbari (sicut postea ex adolescente quodam, Ferdinandi Sotti olim pedisequo, auditum est) in laetitiam atque epulas versi saginatis monachorum carnibus opipare vescuntur, et detractas corporibus pelles, cutim etiam capitum in orbem attonsam, ferale tropaeum, in delubro suo suspendunt.

Haec igitur Florida est…

2011-06-07

De una sententiola numerosa sed inani

Iohannes Ludovicus Vives in altero De Ratione Dicendi, sanitatem verborum ab sonus oblectamentis internovit et docuit sapientem orationem non debere sensu carere:

Animadvertimus tamen, quippe qui Aulum Gellium praeter sensum communem amemus et Senecam nunc legamus, illud Inter sepulcra monumenta sunt non reperiri apud Gellium nec inter Gracchi fragmenta, sed in Senecae Controversiarum septimo libro.

Ipsam sepulchrorum monumentorumque sententiolam suspicor placuisse quod in paeone et cretico desineret; vero displicuisse quod adeo parum distaret sepulchrum a monumento ut ταὐτολογία videretur. Quodsi voluerimus confugere ad rationes ex generibus et differentiis compositas, debebimus fateri omnia sepulchra esse monumenta, sed non omnia monumenta esse sepulchra: nam monumenta sunt litterarum, ut rerum gestarum annaliumque; et monumenta sunt hominum, ut monumenta sunt aedes deorum hominumque, ut monumentum Marii et monumentum senatus apud Ciceronem reperta; et monumenta sunt statuae et quodcumque magis ad memoriam posteritatis spectat quam ad praesentis temporis gratiam, ut Tullius scripsit. Ex hoc genere, quod tot amplectitur partes, monumenta sepulchri tantum est una pars, quae ab aliis ideo seiungitur quia sepulchra defunctorum memoriam servant una cum ossibus cineribusve. Rectius igitur scriptum esset, "inter monumenta sepulchra sunt"; numerosius tamen "inter sepulchra monumenta sunt." Iustissime autem invectus est Latro in scholasticos pessimos—immo in quasi archipiratas reipublicae—quippe quibus oblectamento esse numerosas aurium voluptates sensui anteponere videretur.