2011-05-30

De iudicio amoris et amoris beneficiis

Inter Senecae Controversias offendimus hunc colorem a Latrone, qui alias videtur se sapientiorem praebuisse, adhibitum in adulescentem qui, ab archipirata captus, ab eius filia coactus erat iurare se eam uxorem ducturum si dimissus esset, deinde dimissus eam secundum iusiurandum duxerat, quod adulescentis pater sic improbavit:

Colore hoc usus est Latro pro patre:

puellam non misericordia motam sed libidine, et ideo non esse beneficium.

In argumentis eleganter hanc partem tractavit:

etiamsi beneficium dedisset, non esse sic referendam gratiam; deinde beneficium esse quod iudicio detur, non quod furore aut morbo.

Primum animadvertendum est Latronem ita dividisse puellae rationes in duas tantum: videlicet in libidinem et misericordiam, quibus prolatis potuit vafer orator alias, ut amorem, tacere. O miselle declamator: a quo vita sic in tristem partem et in alteram morosiorem dividitur; cui nullos affectus umquam praebuerunt puellae nisi libidinem et misericordiam; qui videris sententiae isti iamdiu ob vitium notatae credere "neminem posse uno aspectu neque praeterientem in amorem incidere!"

Deinde ad alteram partem spectandum—immo mirandum—est: nam beneficia dicuntur iudicio, non furore aut morbo, oriri. Quae si cum tam philosophorum quam poetarum consensu, quo docemur in amore et furorem et morbum contineri, collata erint, discemus nos nulla beneficia ex amore percipere posse. Quid enim esset amor sine furore? Qui amator non etiam ex corde aegrotat? Quis tam insubidus ut non nisi ex iudicio amet? At quid maius hominibus est beneficii, quid ad bene faciendum fortius homines impellit quam amor?

Fortasse hoc fatum, quam id archipiratae captivorum misericordia dignius, est morosis declamatoribus ab infestis diis tributum: ut semper secundum merum et sobrium iudicium amarent, neve umquam amoris beneficiis, quae non crederent esse, fruerentur.

2011-05-27

De quodam libro cuius ne titulum quidem intelligo

In Senecae Suasoriis adhuc mersus locutionem satis obscuram repperi hanc: "plena deo." Nam haec verba etiam feminino genere coniuncta cum nominibus masculinis a Gallione dicta in mentem animi non mihi solum sed etiam Augusto Caesari confusionem induxerunt, ut Seneca ipse rettulit. Sperabam me aliquid auxilii inventurum in libro inveni a Ricardo Jackson King scripto qui inscribitur Romam cupiens: masculina subiectivitas [quae dicitur, neque aliter idem Latine exprimere scio, nec certum habeo me etiam Anglice intellegere] et Ovidii Fastos legere, titulus qui Latine fortasse non minus barbare quam Anglice audit. Cuius in capitulo "de Ovidio, Germanico, et cupidine homosociali" [quidquid id est] leguntur haec:

"his friend Ovid" (suus Ovidius) liked the phrase very much (valde placuisse).

Lector forsitan statim animadvertat illud "suus Ovidius" casu nominativo dictum nullo modo posse cum verbo temporale placendi coniungi. Seneca tamen ipse haec scripsit:

hoc autem dicebat Gallio Nasoni suo valde placuisse

Neque igitur casum, neque ordinem verborum, nec nomen ipsum recte rettulit Ricardus Jackson King. Nam Seneca non "suus Ovidius" sed "Nasoni suo" scripsit, neque ulla sunt vestigia in apparatu critico quibus credamus illud "suus Ovidius" ullis in codicibus sic esse scriptum. Miror philologum potuisse librum tam negligenter paratum in lucem edere: sed fortasse non mihi mirandum est, ut qui nec librum ipsum intellegam. Quid enim in pagina priori sibi vult "poeta-textus?" Et quid de iis quae sequuntur: "Pagina igitur ut velo cupidinis homosocialis fungitur; 'illa' actionem summissionis retegit, sed tegit…?" Qui est hic sermo tam ab usu communi remotus quam a sensu seiunctus? Non Anglice scriptus videtur liber sed aenigmatibus obscuris quae parum lucis legenti (immo solventi) promittunt.

Si tales philologi hoderni plus temporis ad litteras Latinas legendas (necnon suis in libris recte referendas) tribuerent quam in lingua Anglica torquenda terunt, fortasse operae pretium esset eos legere. Nunc tamen ad Senecam est redeundum.

2011-05-25

Quae facile fingantur

Apud Senecam, primis in fragmentis Suasoriarum libri primi, legimus haec:

Aiunt fertiles in Oceano iacere terras ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem… Facile ista finguntur quia Oceanus navigari non potest.

Quae verba ubi terrarum, quibus in litoribus legerimus, facile fingitur. Quis tamen potest ista fingere quae hodie ultra humanae facultatis fines iacent, cras tamen sub hominum pedibus iacebunt?

2011-05-22

De duabus legibus nuper in Florida latis

Cum res gestas antiquas legimus, nonnumquam usui videtur ducere novas leges latas esse propter vel quandam necessitatem vel timorem, quo senatus populusque impellerentur publice agendo periculum a republica amovere: res enim non geri sine causa, ut philosophi physici doceant.  Sed nuper in Florida, cum senatum ex necessitudine timoreque temporis futuri oporteret aerarium roborandum, vectigalia retractanda, munera civibus augenda curare, necnon criminose cupidissimo Richardo Scott summo magistratu civitatis obsistere ne immanem avaritiam ambitionemque publice expleret, novae leges latae sunt quae non solum in Florida sed per totam rempublicam Americanam ludibrio habentur.

Primum, lege civili nunc sancitum est ne quis bracas ita demissas solutasque in scholis gymnasiisve gerat ut subucula conspici possit.  Quod ante annos multos in pretio apud multos pueros fuerat et ante annos multos vetitum erat a fere omnibus magistris directoribusque studiorum, necnon saepe extra gymnasia in variis tabernis, cum pauci essent cives legitima aetate qui talem consuetudinem ferrent.  Lex igitur supervacanea atque inutilis; gauderent tamen fortasse nonnulli magistri, si non propter fiscum publicum fere vacuum metuerent ut munus proximo anno fungantur.

Deinde, lege civili nunc sancitum est ne quis suam libidinem expleat cum animali.  Quod rarissime fit, nec sine remedio iam fuit: nam Floridensis quidam, qui anno anno bismillesimo septimo tale scleus in se capellamque admiserat, criminis gravioris gradus damnatus est. Nunc tamen, propter novam legem, qui in coitu cum bestia deprehensus erit, criminis levioris et minoris poenae damnabitur: itaque nova lex non solum plerumque inutilis (nam fere numquam fit ut animalia sic amentur) sed etiam enervata.  Quaesitum tamen est an propter hanc legem non iam liceret civibus coire cum hominibus, quippe qui inter animantibus ab hominibus naturae rerum peritis numerarentur.  Sed iuris peritiores statim responderunt animalia a legibus ita definitum esse ut tantummodo muta animantia hac finitione intelligantur, itaque adhuc licere hominibus cum hominibus coire.  Quid Diogenes philosophus cynicus, si leges civitatis legisset, de hac finitione dixisset, equidem gestio discere, nam suspicor τίλας ἀλεκτρυόνα esse voce praeditum.

Ex his legibus nuper latis discimus nobis cavendum esse ne statim censeamus priscos quoque leges tulerint semper utiles ad rempublicam confirmandam et stabiliendam: nam potest fieri ut leges oriantur nullas ob causas, cum alia et graviora pericula immineant reipublicae.

2011-05-17

De Dominico Strauss-Kahn comprehenso

Queritur iterum Gallorum ordo publicus, garrulus fons scilicet tam pudicitiae quam prudentiae, de rationibus iustitiae Americanorum, ut qui gens rustica et iniusta semper habeamur. Quae omnia identidem decantata iam audivimus, sed quae Galli his diebus dictitent videntur nobis esse intellectu difficiliora quam aculei antea in nos missi. Nam hodie legimus ea quae Gallorum homines politici dicunt de Dominico Strauss-Kahn comprehenso. Nescimus enim utrum Dominicus nefanda scelere admisisse necne, quod discere est iudicum, sed quae Galli dicunt de nostris rationibus studium movet (et adiuvat nos melius intellegere sermonem Gallicam ante probationem mense Augusto subeundam).

Effutit enim Gyllius Savarius, socialista et senator Europaeanus, haec:

Dans l'Amérique puritaine, imprégnée de protestantisme rigoriste, on tolère infiniment mieux les jeux d'argent que les plaisirs de la chair.

Num irrumationem et stuprum per vim illatum revera censet Gyllius vocanda esse "les plaisirs de la chair?" Fortasse apud Gallos viros publicos talia duci vera posse, sed ista dans l'Amérique puritaine sceleratissima facinora habentur neque ullo modo ferenda.

Du coup, il y est aisé d'y piéger une personnalité aussi peu résistante aux attraits de la gent féminine que Dominique Strauss-Kahn.

Immo ancilla misella fertur sola fuisse quae resistere conaretur: restitisse enim dicitur viro violento et se potentiori. Quodsi quis senator Americanus sententiam eiusmodi, quo Savarius stuprum violentum ad oblectamenta gentis femineae adaequare conaretur, scribere ausus esset, dans l'Amérique puritaine is nullo honore, nulla auctoritate, nullis amicis postea frueretur: eius cursus honorem ad finem subitaneum esset statim reductus. Aliter tamen res sese habent apud Gallorum senatores Europaeos, ut apparet.

Certes les mystères et la complexité de la nature humaine commandent de ne rien exclure.

At natura nostra Americana simplicior est quam ut cogitemur de les mystères et la complexité de la natura humaine: malumus enim tenebras mysteriorum dispellere, crimina retegere, scelestum in clarem lucem cogere. Coguntur enim suspecti nonnumquam in lucem machinarum photographicarum et cinematographicarum ambulare, et saepe manicis ferreis induti, dum a carcere ad basicilam iudicii adducuntur.

Scelerosus Incessus

Hoc enim vocatur perp walk seu "scelerosus incessus." Mos autem praecipue valebat apud Neoeboracenses ex eo tempore quo Rudolphus Iulianus urbis Neoeboraci praefectus conabatur viam Muralem, cloacis Augeae stercore bobili inquinatiorem, purgare et plurimos ditissimos et nefandos negotiatores publice manicis committens comprehendit, et hodie quasi ritus iudicialis ubique observatur. Hoc enim incessu ostenditur primum sclestus integer et illaesus non esse a custodibus male tractatus; deinde reus esse comprehensus, ne cives fallantur putantes eum nihil periculi iudicialis subire; postremo divites eodem more ac pauperes sine discrimine potestatis auctoritatisve comprehendi et in ius vocari. Scelerosus incessus porro monet alios se quoque comprehensum iri si talia scelera sibi admiserint. Id quod fortasse utilissimum est, hoc more praecavetur quo lauti vestiti et potentes oratores minus possint benevolentiam capere e factione, divitiis, incontinentia, nobilitate, clientelis, hospitio, sodalitate, affinitatibusque. Et quid de hoc more sentiunt Galli? Dixit Eva Iolia, Gallorum senatrix Europaeana:

C'est des images très violentes et je pense qu'il ne font pas la différence entre le directeur du FMI et n'importe quel autre suspect. C'est l'idée de l'égalité des droits.

Consentit Elisabetha Guigou:

J'ai trouvé cette image d'une brutalité, d'une violence, d'une cruauté inouies et je suis heureuse que nous n'ayons pas le même système judiciaire.

Nescio quid sit violentiae his in imaginibus: nam Dominicus ille eodem more, nec violentius, atque omnes stupri violentii suspectos in ius lente et tute ducitur. Immo qui cupit images très violentes potest mente effingere ancillam irrumatam et perterritam, Dominicum nudum et minantem, alias feminas Dominici vi antea in stuprum coactas. Iuxta quas imagines quis potest censere eas de Dominico manicis tento discriptas videri violentas? Sed, ut ad Evam Ioliam redeamus, haec verba, de Americanorum rationibus iustitiae, videntur nobis quam maxime insolita et intellectu difficilia:

C'est aussi un système judiciaire beaucoup violent parce qu'ils ne connaissent pas les circonstances atténuantes comme nous et donc si vous choisissez de plaider non coupable et que vous êtes condamné, vous prenez le maximum de la peine.

Quales circonstances atténuantes adsunt ei qui vim in mulierem affert libidinis causa, stupri causa, irrumationis causa? Nos, ut qui violenti simus Americani et Gallorum sensu iustitiae careamus, nullas tales circumstantias agnoscimus, sed potius nullam causam videmus cur maximam poenam non dare debeat qui talium iure sit condemnatus. Quod si sit beaucoup violent, fiat.

Mirum est tot senatores et homines publicos—immo ordinem politicum—audire stupratorem suspectem lugentes, irrumatae oblitos. Gallos, ut liquet, non omnino intellegimus, sed suspicamur nonnullos etiam ex illa gente prudentissima et iustissima sic, etsi clam, amare perp walks ac nos. Itaque nonnulla exempla illius modo incedendi subdidi ad lectores oblectandos.

Expulsio Adamae et Evae

Perp walk seu scelerosus incessus primus, ante ferreas manicas inventas.

Negotiator Neoeboracensis ab agentibus in rebus comprehensus

Negotiator Neoeboracensis a custodibus in rebus comprehensus anno 2008o post argentaria turbata.

Kenneth Laius comprehensus

Kenneth Laius, qui praeerat Enron societati, in ius ducitur.

Lindsaea Lohan ambulat

Lindsaea Lohan scit sine ullis manicis compedibusve sed non sine elegantia incedere.

2011-05-13

De Eurovisione anno 2011 celebrata

Anno peracto uno a nocte illa beata qua Europaei in viis cuncti saltabant et Lenam Germanam vitreo microphono Eurovisionis ornaverunt, novum adest spectaculum et nova carmina audienda. Nos igitur discipuli Americani, qui saepe dicimur tam cultu quam historia carere, maximopere gaudemus nos nunc paulisper scholis academicisque laboribus esse liberos ut Eurovisionem spectemus atque Europaeorum cultu elegantia urbanitate imbuamur. Quibus carminibus nos maxime delectamur et quae speramus in certamine palmas esse latura, ea cum annotationibus infra subdidi.

  1. Germania (Lena)

    Lena… quid aliud dicendum est? Quae priore anno Principissa Europaeorum electa est, hoc anno quoque, et uno anno nunc fortior et peritior, Lena puncta duodecim a nobis acciperet, si liceret Americanis suffragia dare. Saltatrices tamen quae Lenam comitantur nos quodammodo monent de Germanis illis nihilismo addictis qui Lebowskium Magnum persequebantur.

  2. Hungaria (Catia Lupa)

    "Quid de mea vita, meis somniis?" rogat Catia Lupa dulciloquens Hungara. Quae enim de libertate canit, nobis de re dulcissima loqui videtur. Melos ipsum admodum placet et sermo Hungarus, quo in medio carmine cantatur, aures Americanos non minime oblectat (noveram enim plus unam puellam quae vehementer asseveraret nihil magis decori esse viro quam vocem Hungaricam).

  3. Britannia (Caerulei)

    Tandem et, nisi fallor, prima vice in hominum memoria Britanni videntur bonum carmen, quale audire non statim taedet, et cantores peritos invenisse. Nescio an hoc factum sit casu an ad insulsa insipidaque carmina antea prolata excusanda, sed gaudendum est inter tot carmina ab omnibus Europaeis gentibus Anglice canta Anglos ipsos tandem potuisse unum excogitare quod non sit omnino deridendum. Porro hoc Possum in se continet philosophiam spei per summa tempora retinendae et potentiae rerum in melius vertendarum, quae etiam magis quam melos placet auribus saltem Americanis, quamquam ex vestitu certius certo habemus eos esse Europaeos.

  4. Gallia (Almaricus Basilius)

    Ubinam hunc iuvenem antea viderim, nescio, sed eius et habitus et species maximopere mihi ad mentem vocant Iaponicas imagines pictas animatasque quae anime nuncupantur. Porro, quod Corsorum sermonem intellegere nequeo, nescio pelliculam supra appositam recte interpretari, sed suspicor eum, ut qui in rupibus stare solere videatur, dubitare utrum mors sibi sit consciscenda necne. Nihilominus, quamvis insolitus videantur et cantor et pellicula, carmen tamen placet.

  5. Italia (Raphael Gualassius)

    Carminibus iassiacis et sermone Italico quis non delectatur? Sed neutrum, pro dolor, nonnullos annos audivimus apud Eurovisionem. Gaudendum igitur hoc anno Italos carmen plus minusve iassiacum obtulisse. Possumus hoc carmen identidem audire, et sine dubio locum habebit in iPod simul atque omnia carmina a piratis interretialibus excepta habuerim.

  6. Atropatenes (Eldarius Gasimovius et Nigaria Iamala)

    Mirum est Atropatenenses, ut qui ex omnibus gentibus Europaeorum sint Musis quam maxime cordi, unoquoque anno posse carmina politissima et limatissima praebere, quae semper inter dena optima singulis annis habentur. Nec puto hoc anno Atropatenenses inter inferiores numeratum iri.

Variis de aliis

  • Hispani videntur summis viribus niti ut ab aliis omnibus gentibus vincantur, sed hac spe frustrabuntur a Graecis, ut qui ex prioribus annis non videantur didicisse non posse fieri ut carmen "hiphop" sive "rap" modo cantum palmam ferat—immo etiam periculum esse ne nul points sive nulla puncta ferantur. Sed hoc anno Graeci Macedonios prioris anni aemulati et carmen et "hiphop" eodem in spectaculo miscent: quodsi τὴν Νίκην Πόντην seu Victoriam Ponteiam cantatricem longe dulciorem misissent Dusseldorpium, suspicor futurum fuisse ut Graeci plura suffragia ferrent.
  • Dani et Hiberni non solum carminibus egeunt iucundis, sed etiam tonsoribus peritis: nam comam ita compositam non vidimus ex anno 1991o.
  • De Suetis, quid dicam? Ericus Sadeus, singula chirotheca et scorteo thorace rubro indutus videtur velle alterum Michael Iackson haberi: multum igitur apud nos rogatur de interpretatione illius carminis, utrum paederastes videri velit Suetus cantor an aliquid aliud.
  • Finni autem nul points merentur.