2011-04-26

De Doctore Quo apud Americanos

Quod maximum gaudium nobis discipulis affert, spectaculum televisificum quam maxime Britannicum, cui titulus Doctor Quis, nunc novam seriem in lucem edere coepit. Quae spectacula nescio quam ob causam discipulis tam litterarum antiquarum quam rerum gestarum, quibuscum amicitiae vinculis coniunctus sum, adeo arridet ut de nulla alia serie fabularum magis loquamur. Hoc fortasse insolitum potest videri, nam Americani plerumque non delectamur Britannorum spectaculis ut taediosioribus et obscurioribus quam nostris: sed inest aliquid in Doctore Quo quod studium nostrorum discipulorum etiam magis movet quam possunt aliae fabulae. Itaque strenue conamur his spectaculis frui, etiamsi perdifficile nobis est exempla invenire: nam, quoniam Britanni non nisi per suorum stationem televisificam capularem ea ad nos mittunt, quam non nisi paucis in locis (et certe non in palude nostra) spectare possumus, ad rete universale nobis est confugiendum ut illegitime pelliculas electronicas quaeramus piratarum modo BitTorrent nuncupato.

Doctor ille, cuius nomen, seu agnomen quod pro nomine in eum impositum est, spectaculis tribuitur, caerulea cella telephonica fretus potest cum suis amicis quemlibet locum quodlibetque tempus visere. Hoc anno prima vice illi in Americam sunt lati, quod etiam maius gaudium nobis discipulis affert: nam sic possumus sententias quas Britanni homines cinematographici de nostra patria exposuerunt cum experientia nostra conferre, unde nonnumquam ridemus, nonnumquam aliquid novi de utraque gente discimus.

Primum in minutias tabernarias descendamus.  Nam Amelia, Rorius et Rivera omnes anno bismillesimo undecimo conveniunt in popina, ubi postea Doctor ille advenit, siphonem gerens quo potionem spumantem bibat.  Hoc sane ad amussim: nam tales potiones saepissime apud nos bibuntur, et talibus instrumentis, sed aliquid nihilominus insolitum manet:

Potionem Spumantem

Perdifficile est potionem spumentem in lagoena vitrea hodie invenire. Tali enim modo quondam praebebantur omnes potiones, sed hodie tantum cervisia in tabernis potest in lagoena condita posci. Sit tamen mos hac in popina potiones non in poculo cum glacie (nam Americani glaciem amamus) sed in lagoenis sine glacie (nefas!) offerre: ubi tunc est nomen potionis? Nam scimus nullam lagoenam sine titulo usquam posse reperiri. Debent inesse nomina tamquam "Coca-Cola" aut "Pepsi." Sed haec verba non sola sunt quae desunt:

Ideogramma

Nam apud Europaeos, quippe qui varios inter se semones adhibeant, imaginibus seu ideogrammatis indicantur res maioris momenti atque ad graviores vitae perturbationes sedandas: talis est hoc ideogramma extinctorii flammarum, quod sine dubio in quolibet Britannorum aedificio invenitur. Apud Americanos, et certe in Uta civitate ubi haec ficticia taberna dicitur esse sita, titulus potius appositus esset, in quo legerentur haec: "Fire Extinguisher: Extinguidor de incendios." Sed aliquid aliud praecipue sapit Britanniam:

Globuli Britannici

In abaco cauponario et in unaquaque mensa positi sunt hi globuli. (In prima imagine supra apposita, globulus, cuius tantum summa pars vix conspicitur, latet pone mappas et iuxta saccharum.) Quid sit his nomen, quales sint, ad quem finem apponantur, omnino nescio: nam hi sunt globuli prorsus Britannici, neque usquam in America eos umquam vidi. Sed non solum hoc in spectaculo televisificio sed etiam in aliis Britannorum quae dictitantur vitam Americanam depingere, semper in mensis iacent. Fortasse Britanni censent nos amare nugas materia plastica factas, aut fortasse iocus quidam Britannis notus et Americanis omnino ignotus his in globulis inest: equidem fateor me nihil de his intellegere, neque etiam quid haec eorum forma imitari putetur. Potest fieri ut aut lycopersicorum aut Sinensium malorum formam repraesentent: sed tantum Britannis.

At, ut ad mores vertamur, invenimus Britannos duo genera amoris Americanis tribuisse. Primum, Canto Everettius Delaware eius nominis tertius, qui munere agentis in rebus functus erat ante annum millesimum noningentesimum undeseptuagesimum, quo anno altera pars huius fabulae evenisse dicitur, ex hoc munere expulsus erat quod voluit in matrimonio coniugi. Hoc bene quadrat cum historia et vitae communis et praesertim illius ministerio a rebus indagandis cui litterae FBI datae sunt, sed ob causas quae tantummodo adumbrantur sed hodie facile subintelleguntur: nam eo tempore infeliciter non licebat viris viros ducere, quamquam rumores referunt Iohannem Edgarum Hoover, qui illis agentibus in rebus tunc praeesset, ipsum fuisse homophilum. Quod utrum verum an falsum fuerit nihil ad fabulam refert: sed satis auctoribus erat dicere agentem in rebus illius FBI a munere esse matrimonii causa amotum ut spectatores (Americani saltem) statim intelligerent eum virum quendam adamavisse. Hoc placet, quod ex eo scimus Britannos res nostras gestas et vitam nostram hodiernam sat intellexisse ut possent rem innuere sine aperta explicatione.

Vero in altero genere amoris magis ludibrio habemur quam intellegimur: nam Britanni videntur putare nos manuballistas toto ex corde amare. Vix invenitur ea in fabula qui nullo sclopeto armatus se gerit.

Manuballista

Rivera enim Doctorem primum salutat nec verbo neque amplexu neque osculo sed sclopeto: nam petasum de capite decussit uno icto. Et quot manuballistae possunt in una scaena a cinematographicis poni?

Manuballistae

Verba histrionum quae cum hac imagine coniunguntur rem apte exponunt:

Doctor: "Ego in tablinum omnium in Civitatibus Foederatis tutissimum modo ambulavi et magnam cellam caeruleam in tapete statui. Putatis vos posse me tantum manuballistis necare?"

Rivera (in tablinum currens): "Sunt Americani!"

His enim verbis, "Sunt Americani," monuit illa Americanos solere id ipsum putare. Quod nos discipuli spectantes non primo intellegebamus: postea vero, cum iterum hanc partem spectaremus, coepimus intellegere eam non dixisse id quod omnes in scaenam iam plane scivissent (videlicet eos esse Americanos) sed Doctori respondisse Americanos roganti num putarent se posse eum manuballistis necare. Quod fortasse Britannis magis liquet quam nobis: nos enim non reapse sic arma amamus ut Britanni aut videntur credere aut credere videri volunt. Hic igitur iocus nostorum sensus praetervolaverat, sed aculeum postea non nimis aegre ferebamus.

Sonum autem nonnumquam animadvertebamus sed genus dicendi plerumque laudabamus. Nam Britanni qui conantur sonus Americanos imitari saepissime quodammodo errant atque aliquid insolitum et alienum in vocem admittunt. Custos, ut exemplum afferam, qui ad sinistram partem imaginis supra adiunctae armatus stat, praecipue non videbatur Americanus, et fortasse propter sonum litterae "r" aut in vocalibus iuxta litteram "r" dictis. Immo is magis mihi videtur sonum auribus praebuisse quem ex Africanis advenis audimus, sed alii putabant eum magis Britannice loqui: nullius tamen opinione ille ullo Americano sonu loquebatur. [Postscriptum: cum postea paginas interretiales inspexissem, didici histrionem, Chukwudi Iwuji nomine, in Nigeria natus est et ibi et in Britannia eruditus, ut facile posset fieri ut ex utraque parte recte sonum quendam haud Americanum audivissimus.] Omnes tamen putabant histrionem qui partem Cantonis Everetii Delaware (eius nominis tertii) agebat aptissime locutum esse et sonu et illa quasi Laconica brevitate, qua Americani sunt insignes.

Nam nos Americani longe aliter quam Britanni (gens oratorum) solemus paucis verbis et membratim caesimque loqui, ut iam scit qui aut Ernestum Hemingway legerit aut spectaculum televisificum cui titulus "Tragula" spectaverit.  Hoc magnopere nostra refert, qui discipuli in litteras antiquas incumbimus: tirones enim primis Romanorum Graecorumve sermonis rudimentis imbuti luctamur cum tortis et prolixis periodis Tullii Demosthenisve, sed milites veterani tali genere dicendi assueti a professoribus sumus castigandi et corrigendi cum libellos Anglice scribimus: nam Anglice non licet Ciceronis more totas chartas una verborum ambage implere. Immo statuerunt magistri nostri est ne una periodus Anglice exaratus quattuor versus excedat.  Britanni tamen multo fusius loquuntur, et Germani non videntur posse etiam primum unius periodi membrum inter quattuor versuum spatium ad finem ducere. Sed, ut ad rem revertar, hoc in spectaculo discrimen inter garrientes Britannos et taciturnos Americanos bene observatum est: nam Doctor ille, cui ingenium est quam maxime Britannicum, dolosam loquacitatem adhibere solet ad eius voluntatem efficiendam, sed Canto ille tertius, persona nova in fabula et voce Americana, brevissime absolvit quae sunt sibi dicenda.  Ut exemplum ex histrionum verbis afferam:

Canto: Quinque minutas.

Doctor: Necesse erit mihi manum habere custodum publicorum egregie armatorum paratam ad statim incedendum, et chartas geographicas quibus omnes totius Floridae civitatis viae dipinguntur, et vas potionis Arabicae, et duodecim crustula illius generis quod "Jammy Dodger" vocatur, et pilleum.

Canto: Adfer ei chartas.

Quam iucundum nobis erat Floridae nomen audire ex ore Doctoris garrientis, potes, lector, mente effingere, necnon quod pars huius fabulae in Florida agi dicitur.  Fortasse iter hac aestate faciemus ad promontorium Canaveralium unde naves siderales in caelum mittuntur ut triviam quaeramus hoc in spectauclo depictam.

Ex omnibus his consideratis vix possumus invenire unde querellas faciamus, nisi quod Britanni videntur putare nos esse manuballistis addicti, etiamsi in hac sententia falsa fatendum nobis est aliquid veri latitare. Cum autem possent nos ludibrio per totum spectaculum habere, Britanni potius conabantur nos depingere ad quandam vitae similitudinem non nimis absurdam, quod non semper fit (exemplum Iohannis Baudrillard sophistae Gallici libenter praetermittam). Quod tamen maximi momenti est, fabulam iucundam enarrare coeperunt: et nos laeti exspectamus caput proximum, etiamsi necesse nobis erit illegitime per BitTorrent id quaerere.  "Adfer eis spectaculum."

At sero est: scilicet igitur debeo potionem spumantem ex lagoena vitrea bibere antequam manuballistam sub lecti cervicale condam et de sclopetis, ut omnes Americani, somniam.


Postscriptum

Sum heri cenatus et collocutus cum Catharina amica quae solet Doctorem Quem spectare. Haec, quamquam nata est in Germania, nihilominus more Americano et toto ex corde artem amat manuballistariam ac cum milite quodam classico (id est cum amasio huius saltem mensis) palaestram sclopetariam unaquaque hebdomade frequentat (vel saepius, si tempus suppeditat). Paulo aliter sentiebat de illo "Sunt Americani!", quibus verbis Rivera respondit illis Doctoris, "Putatis vos posse me tantum manuballistis necare?" Nam eius sententia hoc "Sunt Americani" magis ad "posse" pertinebat quam "putatis," ut ii intellegerentur posse Doctorem glandis plumbeis occidere ideo quod Americani essent, itaque iaculatoriae artis peritissimi. Equidem vero valde dubitabam ne haec verba tali ratione intelligi debuissent, sed apud nos dicitur: sapientis non esse a puella aperte dissentire armata.

2011-04-25

De fide, divitiis, virtute civium

Heri diem Paschalem celebrabant qui credunt Iesum Christum mortuum esse et redivivum iterum cum Maria Mariisve, cum variis discipulis, cum aliisque locutum esse (sed quo ordine, et utrum cum feminis an tantum viris, pendet ex evangelio). Ille multa mira efficisse dicitur, inter quae aqua in vinum mutaverit, exigua copia ciborum cum plurimis partitus sit, aegros sanaverit et Lazarum mortuum in vitam revocaverit. De his saepe disceptatur utrum vera sint necne, sed satis constat eum docuisse etiam pauperes posse beatos vocari, regnum Dei non posse quavis Caesaris pecunia comparari, omnes homines et pauperes et divites a fideli Christiano debere amari. Hoc scilicet satis constat nisi inter eos qui "evangelium prosperitatis" praedicant, dicentes Christum et discipulos fuisse pecuniosos et divitias promississe fidelibus. Qui talibus credant, tamen, sunt pauci.

At nuperrime in India alter homo, Sathya Sai Baba, mortuus est. Hic quoque plurimos discipulos sibi comparavisse miranda facinora faciens, sed alterius generis. Nam ille dicitur dulciola et ornamenta pretiosa et horologia "Rolex" vocata ex nihilo fecisse, atque aquam non in vinum sed in petroleum mutavisse, necnon effecisse ut pulvis quidam magica vi praeditus in res spargeretur (vae purgatricibus, quibus munus est pulveris verrendi!). Talibus tamen hodie minus volumus credere, nec iuvat Babam sibi colligisse maximam copiam pecuniae (ad nonagies millies centena millia dollarum): nam facilius nobis est censere fraudem a divitibus sacerdotibus agi quam a maxime piis divinisque sed pauperibus. Immo id quam maxime videtur Babam fraudis damnare, quod nomen ipsum "Rolex," cum dolosa ostentatione saepe coniunctum, in fabula etiam apparet, ne dicam horologium ex nihilo apparuisse.

Itaque inest in nobis, propter communem sensum et mores nobis traditos, quoddam criterion seu norma secundum quam miras res iudicamus, censentes veris thaumaturgis non opus esse aurea horologia facere, sed potius res simplices et ad vitam ipsam spectantes efficere: panem, pacem, vitam mortuis, sanitatem aegrotantibus, amorem erga alios homines in corde discipulorum insitum potius quam "Rolex." Nolumus enim credere divitias cum divinitate esse coniunctas. Plurimi qui aliis sententiis imbuti sunt fortasse dissentiunt, qua de causa potuit Sai ille Baba tot discipulos et tantas opes sibi comparare.  Hoc tamen constat: Babam praedicasse se suum nonagesimum sextum annum visurum esse, sed revera eum tantum aut octoginta quinque aut octoginta quattuor annos natum de vita discessisse. Mortuum quoque omnibus liquet non posse in ius vocari ut vel homicidii vel stupri damnetur—quorum erat accusatus.

Rolex Romanum

Ego tamen hodie legebam Eduardi Cohenis librum de Atheniensium arte argentaria vitaque communi, cuius argumentis satis validis refutantur illi (plerumque Americani et Britanni) qui negabant Athenienses posse argentum ex nihilo facere, sed nummis numeratis praesentibusque merces emisse et nihil intellexisse de syngraphis, hypothecis, diagraphis, anatocismis—ut brevis dicam, de omnibus rebus quae hodie in disciplina "oeconomiae" docentur. Suspicor autem me non posse Sai Babae credere eandem ob causam quae illis doctis hominibus obsteterit ne crederent Athenienses artem exercuisse argentariam: nam illi voluerunt Athenienses suspicare potius quam suspectos habere. Quis enim vult mente effingere patres "democratiae" et morum Europaeorum etiam condidisse rationes quibus lucrum ex nihilo compararetur aut a reipublicae vectigalibus celaretur? Facilius credere eos fuisse agricolas honestos qui rempublicam et populum ita amaverint ut nos quoque hodie debeamus: toto ex corde, in quo nusquam sit locus avaritiae. Sed de Graecis antiquis tam falsa fuit haec sententia quam de nobis hodie, qui semper excogitamus novas rationes quibus lucrum faciamus et tegamus.

Cui studium movet Cohenis argumenta, is etiam debet legere Matthaei Christi librum de Cive malo in Athenis antiquis, anno bismillesimo sex in lucem editum.

2011-04-24

De cruce florente

Dum discipuli omnes toto animo in libellos pensave absolvenda incumbunt et bibliothecam frequentant, alii cives, saltem qui Christianorum fidem profitentur, festos dies variis modis celebrant.  Prope palustrem meam diaetam est ecclesia pauperum (ut ex aedificio apparet) Methodistarum, quorum fere tot sunt sectae sententiaeque de qualibet doctrina positae quot greges fidelium, nisi quod nonnumquam intra unius ecclesiae parietes vix possunt omnes de doctrina consentire.  Sed inter omnes Methodistarum sectas nonnulli mores haud illepidi fere semper et ex omnium consensu observantur: quod ad hoc anni tempus pertinet, omnes crucem primo quadragesimae die ante ecclesiam statuant, panno purpureo ornatum:

Die autem paschali, unusquisque fidelis florem secum ad ecclesiam affert, quem ad crucem ornamenti causa affigat:

2011-04-21

De tartareo vapore iuventutis



Apud Ianum Bodecherum, cuius Satyricon nuper coepi evolvere, hunc locum inter primas paginas inveni:

Erant etiam qui importuna mora et nescio quo pestilenti fumorum flumine me paene ad ultimam cogebant indignationem. Eteneim herbae cuiusdam, quae simul cum novo orbe nobis innotuit, siccata folia inque exiguas portiones cultello dilacerata terreae tibiae canali indebant et attracta flamma tartareum vaporem spirabant ex ore et naribus. Ego, cum aversa facie tantas delicias auderem aspernari, meorum convivarum quendam incitavi ut magna animi contentione panaceae istius dotes enarraret. Plantam dicebat esse, quae noxios humores innato calori insidiantes consumat et spiritum diutius corpori annectans falsitatis arguat Coum Senem, quando loquitur brevem vitam. Famem sedare ac mederi immoderatis corporis doloribus affirmabat, immo non minus laetitiae datorem esse quam Lenaeum.

Sic Bodecheri Hermophilus in iuvenum septimi decimi saeculi stultitiam invehens Nicotianum vitium castigavit: quae legebam ad tabernam Cubanensem iuxta tabacopolium sitam. Quomodo igitur potui recusare quominus volumine tabacino una cum molli potione quam maxime Cubana fruerem? Quae feci ad "Bongos" tabernam, in insula Voluptatis, ad quam me contuli cum alia negotia in media Florida absolvissem. Nec nego me voluptatem accepisse ex his vitiis iuvenilibus, sed animadverti ministrum potionum (fortasse solus in taberna non e stirpibus Cubanensibus ortus) longe aliter hanc molliculam mihi paravisse quam mos est: nam ille infundit supra glaciem et mentham solitam paene satis rhomii Bacardiensis ut totum poculum sit impletum, deinde paucas guttas aquae Sancti Peregrini addidit, postremo unum frustulum mali citrei viridis imposuit: quae omnia negligenter commiscuit. Nullum sucum addidit praeter eum e frusto citreo manantem nec saccharum, quibus potio etiam plus voluptatis afferret. Nolo tamen queri videri, nam satis iucundum erat ibi sedere post cenam in insula Voluptatis ea legens quae dixit Hermophilus de voluptatis effectibus perniciosissimis.

2011-04-17

De virgulis fissis quibus epistolae gerantur

Confiteor me contra communem sensum a quibusdum auctoribus delectari qui hodie ut nimis "colonialistici" improbantur: videlicet a Iosepho Conrad Rudiardoque Kipling qui Anglice scripserunt, atque, inter auctores quorum opera aut Latine exarata aut in Romanorum sermonem versa inveniuntur, a Christophoro Colono et Iohanne Sepulveda et Ferdinando Cortesio et aliis qui "novum orbem" invenisse atque exploravisse aut de "novo orbe" historias composuisse quondam dicebantur, etsi hodie sunt qui recusant quominus quidquam novi in novo orbe fuisse dicant ne ab aboriginum laude detractare videantur.  Nam ego, nimis puerilis ut animum in argumenta "postcolonialistica" quae vocantur intendam ac nimis Americanus ut sesquipedalia vocabula (sicut illud ipsum "postcolonialismi" nomen) a litterarum rerum peritis prolata intelligam, prorsus amo libros miraculorum fabularumque plenos, res inauditas et incredulas, veteres tam veridici quam mendaces qui voluerunt non parvae auctoritatis videri etiam cum fabulas praeter creditum enarrarent.

Itaque cum fabulam offendissem Allani Quatermain Britannici qui in Africa meridionali venatoris vitam agere diceretur, certe nullo modo potui recusare quin partes legerem, quamquam vix satis temporis et praesertim hoc tempore anni academici habeo ut totum librum evolvam.  Nihilominus locutionem quandam Anglicam (quam in communem semonem commoditatis causa verti) mihi videbatur quasi e pagina exsilire:

P.S.—Ultimo verbo modo scripto, indigena quidam per xystum citrorum aurantiorum appropinquabat fissa virgula ferens epistolam quam cursus publicus attulerat.

Hic mos epistolas gerendi, qui hodie insolitus nobis videtur, non solum undevicesmo saeculo sed per multa adhibebatur, et praesertim in India et Africa.  Eodem saeculo etiam in Himalaiis montibus dicebantur cursores epistolas virgulis fissis ferre.

Anno enim milessimo noningentesimo decimo tertio scripsit Stuartus Eduardus White, Americanus quidam et plerumque ignotus, de Africa aequinoctiali et orientali:

Fere tertia hora obviam venimus cursori cuidam regiminis, iuveni sibi confidenti, iuveni1, pernici, multis ornamentis armillisque ornato, rubente cute lucenti, trans cuius humerum longa lamina hastae rubente panno officii cinctae oblique iacebat, in cuius tergo parma scortea pendebat, qui epistolam gerebat fissa virgula atque ante se ferebat ita sibi confidens ac sacerdos crucem in paganos ferens in pelliculis cinematographicis.

Haec virgula fissa qua epistola fertur hodie dicitur τὴν αἰτίαν fuisse signi Aethiopici Cursus Publici, quamquam ego imaginem inspiciens vix possum asseverare epistolas hac in imagine non esse ad virgulam quodam filo ligatas.  MercuriusNihilominus liquet ex his exemplis per varias regiones in marginibus "veteris orbis" sitas aut commodius visum esse cursoribus fissa virgula epistolas gerere quam in mantica perave aut hos solitos esse hanc virgulam gerere ut insigne tabellarii, sicut hodie apud Americanos aquila, apud Iapones littera T circumscripta,2 apud Europaeos tuba, apud nonnullos tam conscios quam inscios tuba restincta ut signum tabellariorum intellegitur.  Ad Aethiopicum testimonium operae pretium est addere Mercurium, deum nuntiorum, a Graecis Romanisque saepe esse depictum virgam gerentem duobus serpentibus implicatam, quae non longe a virgula fissa multis in imaginibus afuisse videtur. Nullum tamen habeo indicium quo certus fiam Mercurium epistolas hac virgula gessisse, nec possum explicare cur Afri Indi Australiani Himilaii alii plurimi hoc modo epistolas ferre relati sint, cum in Europaeos hoc numquam dictum esse videatur.

Unum tamen scriptorem inveni qui causam rationemque reddidit ob hunc morem epistolas referendi: nam apud Sepulvedam, qui De orbe novo composuit, legimus hanc fabulam haud illepidam (nisi forsitan ex aboriginibus sis ortus):

Tum Pinzones, qui cum Colono remanserant, facile ab eo, uti Martino fratri veniam daret, impetrarunt. Ille vero tempore scilicet serviens, litteris etiam humanissime scriptis, suam in Martinum benevolentiam declaravit. Hanc epistolam et quas Pinzones ad fratris animum placendum simul et confirmandum scripserant, Barbari pertulerunt. Qui Pinzonem, lectis epistolis, non aliter absentium animos et quae apud illos proxime gesta essent quam si cum eisdem fuisset collocutus intellexisse animadvertentes mirabantur. Homines plane barbari, apud quos nulla erat litterarum notitia; itaque divinitatem quandam epistolis inesse putantes, rescriptas a Pinzone, quasi nefas esset rem sacram manibus attrectare, fissa virgula retulerunt.

Saepe difficile est nobis iudicare utrum Sepulveda rem veram enarraverit ut gesta erat, an fabulam verisimilem effinxerit qua argumentum morale poneret: nam potest fieri illo in loco ut Sepulveda morem aliorum hominum et sibi notum in aborigines novi orbis imposuerit quo clariorem in lucem poneret discrimen inter humanitatem litteris et vinculis caritatis roboratam et barbaram illam crudelitatem quae in insulis a Europa longe remotis etiam inter milites Hispanos serpere posset—immo quae propter distantiam ortum esse videretur. Nam postea eadem in historia haec quoque scripsit Sepulveda:

Nam magistratus atque praefecti ceterorum iniurias partim ob criminis societatem negligebant, partim ob corruptissimos quorundam hominum mores satis prohibere non poterant in locis ab Hispania tam longe remotis, ut Principes, quibus calmitas et clades Barbarorum tarde cognita magnum dolorem attulit, nec iniurias in tempore cognoscere nec tantis malis providere possent.

Hanc distantiam inter provinciae barbaritatem et regni humanitatem nihil nisi epistola diminuere poterat: itaque vix mirandum est Sepulvedam voluisse quasi in scaenam ponere aborigines epistolam sic mirantes ut non nisi fissa virgula eam ferre auderent. Aut, certe, potest fieri ut haec fabula fuerit vera, sed ego nullam auderem sponsionem facere ni falsa (sed lepida) esset. Nec potest Sepulvedae ratio ad omnes alias gentes quoque spectare quae virgula fissa epistolas ferebant. Suspicor autem virgularum fissarum histora longior est et studium magis moveret, si enarrata esset, quam ut ego intra horae unius spatium discam—et ad alias res quam virgulas oportet animum quamvis parvum vertere.


  1. iuveni] ita repetitum ab auctore minimae aestimationis, ut plurima alia hoc in loco identidem et sine variationis ornamento dicuntur.
  2. littera T circumscripta] sunt qui dicant littera T ponitur pro "Teishin," sed ego nihil compertum habeo de huius litterae ratione, quamquam quaedam pars animi sub corde latens vult hanc litteram "T" pro "Tabellariis" primum esse adhibitam.

2011-04-16

De versibus quibusdam Trabeae et Accii

Apud Iosephum Scaligerum, qui Varronis De Re Rustica libros commentariis instruxit, invenimus eam locutionem quae est venire contra aurum multis aliis exemplis illustratam et his optimis nec ante Scaligerum in lucem editis:

Plauti vero testimonia citare, quoties hoc genus loquendi usurpaverit, supervacaneum puto: cum ea unicuique, qui vel mediocriter Plautum triverint, obviam occurrant.  Producam autem locum veteris comici Trabeae ex fabula Harpace, ubi hoc loquendi genus usurpatur, tum propter sententiae elegantiam, tum etiam quia nondum vulgo noti sunt,

Here, si querelis, eiulatu, fletibus,
Medicina fieret miseriis mortalium,
Auro parandae lacrumae contra forent.
Nunc haec ad minuenda mala non magis valent
Quam nenia praeficae ad excitandos mortuos.
Res turbidae consilium non fletum expetunt.

Quis enim tam aversus a Musis, tamque humanitatis expers, qui horum publicatione offendatur?  Quod si hi placent, non gravabor et alios eiusdem notae, sed alius poetae, adhibere, qui tanquam superiorum gemini et germani sunt.  Sunt autem Accii, veteris ac gravissimi tragici, ex Oenomao,

Nam si lamentis allevaretur dolor,
Longoque fletu minueretur miseria,
Tum turpe lacrumis indulgere non foret,
Fractaque voce divum obtestari fidem,
Tabifica donec pectore excesset lues.
Nunc haec neque hilum de dolore detrahunt,
Potiusque cumulum miseriis adiiciunt mali,
Et indecoram mentis mollitiam arguunt.

Qui versus hactenus latuerunt, eosque nunc primum in vulgus publicamus.  Quorum priores Trabeae, mihi ad verbum e Philemone mutuati videntur: qui eandem sententiam ad verbum extulit,

εἰ τὰ δάκρυ' ἡμῖν τῶν κακῶν ἦν φάρμακον,
ἀεί θ' ὁ κλαύσας τοῦ πονεῖν ἐπαύετο,
ἠλλαττόμεσθ' ἂν δάκρυα, δόντες χρυσίον.

Nam tertius versus ad verbum redditur tertio Trabeae,

Auro parandae lacrumae contra forent.

Fortasse de hoc nimis.

At haec omnia desunt recentioribus in editionibus. Nam paulo postea Muretus homo omnium optimus in calce Poematum Sacrorum haec scripsit:

Cum veteris Comici Graeci Philemonis nobilem sententiam a Plutarcho et a Stobaeo acceptam animi causa exprimere tentassem, et dicendi genere et numero veterum Tragicorum simillimo, placuit etiam experiri numquid eandam comice explicare possem. Visum est utrumque non infeliciter successisse. Per iocum igitur prioribus versibus Actii, posterioribus Trabeae nomen adscripsi, ut experier aliorum iudicia, et viderem numquis in eis inesset vetustatis sapor. Nemo repertus est qui non ea pro veteribus acceperit. Unus etiam et eruditione minime vulgari, et iudicio acerrimo praeditus, repertus est, qui ea a me accepta pro veteribus publicaret. Ne quis igitur amplius fallatur, et rem totam detegendam et carmina ipsa hic subicienda duxi.

Nam si lamentis allevaretur dolor… [et ita porro]

Itaque e calamo Iosephi Scaligeri cito volaverunt tela huius generis:

In Rumetum

Qui rigidae flammas evaserat ante Tolosae
   Rumetus, fumos vendidit ille mihi.

Dixi illud "huius generis" quia in variis libris vetustis hoc carmen aliis in formis reperitur:

Qui flammas rigidae vitaverat ante Tolosae
   Muretus, fumos vendidit ille mihi.

Qui rigidae flammas evaserat ante Tolosae
   Falsidico fumos vendidit ore mihi.

Quorum trium distichorum primum saepius laudatur, nec sine iusta causa: nam in titulo, qui est "In Rumetum," latet iocus aculeatus quem audies si celeriter ea verba enuntiaveris. Hunc iocum Theodorus Beza explicavit altero in epigrammate, quod tamen in se parum salis candidi, atrae bilis nimium continet ut subiungatur.

2011-04-15

De muscis quibusdam apud Muretum repertis

Inter annotationes in Catulli carmen sexagesimum septimum, quas scripsit Macus Antonius Muretus nebulo salsissimus, haec verba me praeter modum delectaverunt:

Nec peccatum a me.] Post hunc versum pentameter desideratur.  Itaque concurrerunt emendatores, ut ad mulctram muscae; et, quod quisque potuis, attulerunt.  Alius,

Verum istaec potius ianitor ipse facit. alius,

Verum istis me auctorem esse facit populus. alius,

Verum isti populo di mala multa ferant.

Guarinus ait, vidisse se librum veterem, in quo esset,

Verum isti populo ianua quid reficit.

At ex hoc nulla idonea sententia exprimi potest.  Ego, inane spatium relinquere, quam inanes versus ponere, satius duxi.

Quibus dictis, recte iudicavit Muretus noster de difficultatibus huius versus, qui hodie sic inter cruces a Mynors ponitur:

"Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
   culpa meast, quamquam dicitur esse mea,
nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
   verum †istius populi ianua qui te† facit,
qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,
   ad me omnes clamant: 'ianua, culpa tuast'."


isti r. populo ε. qui te V: quidque Statius.

Goold, qui anno millesimo octogesimo tertio editionem audaciorem in lucem edidit, sic ad mulctram concurrit:

verum istuc populi lingua quiete tegit

At in minutias descendere hodie quidem mihi displicet, quod in adagia discenda semper sum proclivior. Itaque Mureti illud "concurrere ut ad mulctram muscae" in memoriam tenebo, lectiones tamen varias huius versus, cuius studium "sive fatum nobis, sive quo alio nomine appellari placet illud, quidquid est, quod in his rebus valet, eripuit," praetermittam atque in id, ut Muretus ipse admonuit, incumbam, quod debet discipulorum etiam levis animi studium movere: nam interpres noster, antequam coeperat hoc paraclausithyron explicare, graviter iniunxit, ne in obscurioribus rebus tempus tereremus, his verbis:

Stultum est, quae ita scripsit Catullus, ut ne tum quidem, nisi a paucis, quibus hae res cognitae essent, voluerit intellegi, ea se quemquam hodie credere coniectura assecuturum. Pauca igitur quaedam cursim annotabimus: de historia quidem ipsa suum cuique iudicium relinquemus. Non enim eo haec legimus, ut sciamus quae tandem illa fuerit, a qua haec tam pulchra edita sint facinora; quisve aut senex ille Balbus, aut invalidus filius, aut officiosus pater, aut ceteri denique participes huius tam honestae societatis: quos, ne tum quidem, cum viverent, cognoscere, ulla laus erat: sed ut animadvertamus, si qua insint, quae ad Romani sermonis elegantiam facere videantur.

Equidem facile Gallicissimo (et numeroso) oratori philologoque assentior, qui elegantia non solum careo sed etiam siti eius exsiccatus et fere confectus quasi per tescas academicas immensasque haerenas Anglicas et nimis saepe sine calce Latino compositas vagor fontem quendam facundiae quaerens, cuius aquae non semper inquinantur fictis nominibus (ut "intertextualismus" pro recordatione seu eo quod est "auctorem signficare") tertio quoque in sensu repertis. Itaque ad adagium: illud "ad mulctram muscae" in Iliadis altero sic multo fusius expressum invenimus:

Ἠΰτε μυιάων ἀδινάων ἔθνεα πολλὰ
αἵ τε κατὰ σταθμὸν ποιμνήϊον ἠλακουσιν
ὥρῃ ἐν εἰαρινῇ ὅτε τε γλάγος ἄγγεα δεύει,
τόσσοι ἐπὶ Τρώεσσι κάρη κομόωντες Ἀχαιοὶ
ἐν πεδίῳ ἵσταντο διαρραῖσαι μεμαῶτες.

Antiquissimum igitur hoc proverbium, sed non inter Erasmi Adagiorum invenitur, qui tamen "muscarum turbam" sine ulla mulctra dixit in mortales inter se "rixantium, bellantium, insidiantium, rapientium, ludentium, lascivientium, nascentium, cadentium, morientium." At satis nota fuit haec Homeri translatio sensus, ut etiam in versibus de Arte Poetica a Marco Hieronymo Vida pactis non iniucunde reperiatur:

At non exiguis etiam te insistere rebus
abnuerim, si magna voles componere parvis
aut apibus Tyrios, aut Troia ex urbe profectos
formicis, Libycum properant dum linquere litus.
Sed non Ausonii recte foedissima musca
militis aequarit numerum, cum plurima mulctram
pervolitat, neque enim in Latio magno ore sonantem
arma ducesque decet tam viles decidere in res.

At ex omnibus Mureti illud "ad mulctram muscae" propter salsam elegantemque brevitatem quam maxime arridet.

2011-04-08

De philosophia Deformatoris.

Ne videar emortuus esse, cum revera vivus libellis academicis scribendis sim sepultus, subdo e Valentini Andreae colloquiis, quibus titulus Turris Babel est datus, oratiunculam cuiusdam Deformatoris:

Qui res omnes ex praescripto et legibus administrant—nae illi mihi nimis abiecti sunt et humiles!  Quin potius vivimus, ut tempori indulgeamus, et quam in partem illud inclinat, ibi incumbamus?  Frustra enim renitemur, nec nisi nosmet ipsos demergimus.  Hoc est, quod huius saeculi moribus me adapto, parum sollicitus quid ante me actum, quid post me agendum sit.

Exuitur Ecclesia hodie: amovebo et ego laciniam!

Dissolvitur Politia: amovebo et ego vinculum!

Conturbantur mores: movebo et ego Camarinam!

"Camarinam movere" dicitur, ut Erasmus inter Adagia enucleavit, ex Graeco illo κινεῖν τὴν Καμαρίνην (seu Ἀνάγυρον).  Totius autem Deformatoris declamatiunculae sententia nos docet rationem certissimam qua lucrum faciamus: philosophia igitur in quam operae pretium est incumbere, dummodo una in re ab hoc strepitosi Deformatoris exemplo discedamus: eam lucrosam philosphiam tegamus et omnia contraria palam dicamus.  Itaque coram populo dicendum nobis ad mores maiorem semper spectandum, ad nostros memoriamque reipublicae, ad omnium legum iustitiaeque commune fundamentum, ad illam libertatem quam nobis e tyrannorum dominatu vidicaverint ac nobis tradiderint patres patriae, quo firmius pietate, caritate, prosperitate vinciamur; privatim tamen omnino ex contrario gerendum.  Deformatores enim ditissimi sunt callidissimi mendaces.

2011-04-03

De tribus floribus Catullianis

In Catulli carminibus nuptialibus, quibus numeri (nam apud poetas quid non secundum numeros?) sexagesimus primus et sexagesimus alter tribuuntur, tres flores reperiuntur de quibus imprudens discipulus nonnihil effutire potest.

iam licet venias, marite:
uxor in thalamo tibi est,
ore floridulo nitens,
alba parthenice velut
   luteumve papaver. (61.184–188)

Ut flos qui in saeptis secretus nascitur hortis,
ignotus pecori, nullo convulsus aratro,
quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber,
[iam iam se expandit suavesque exspirat odores;]
multi illum pueri, multae optavere puellae:
idem cum tenui carptus defloruit ungui,
nulli illum pueri, nullae optavere puellae:
sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est;
cum castum amisit polluto corpore florem,
nec pueris iucunda manet, nec cara puellis.
   Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! (62.39–48)

Papaver quid sit nemo est qui nesciat, sed qui flos sit alba parthenice volui discere, itaque ad commentarium in Catullum a Marco Antonio Mureto scriptum me contuli. Muretus Gallicissimus, qui omnibus praestabat et ingenio et diligentia cum de inerti concubino desertum domini amorem audiente et nuces spargente dissereret necnon totas paginas annotationibus doctis implevit quibus eiusdem pueruli delicati comam cinerariique munus enodaret, ad hos flores fusius explicandos tantum dixit haec pauca:

Alba parthenice.] de parthenice, & papavere, vide Plinium.

Maximas gratias agimus Mureto, ob tale auxilium! Quisnam enim hominum praeter Muretum subsidium tam benignum, tam ingeniosum, tam lepida doctrina refertum lectori umquam praebuit? "Vide Plinium." Quibus verbis dixit id quod potest de omnibus floribus, animantibus, lapidibus, terris, fluviis, immo fere de omnibus rebus ita dici, ut qui dixit nihil dixisse videatur. "Vide Plinium." Quidni dixisset: "Nihil de his stultis floribus curo; itaque lector qui de talibus nugis sollicitatur ad eum confugiat qui de omnibus floribus, et sub sole inventis et fortasse qui nusquam invenientur, tam veram doctrinam quam fabulas falsas tradidit; ac lectori nostro licebit totum diem terere per immensi corporis volumina innumerabilia quaerenti duos stultos flores."

Itaque vidi Plinium. Et, cum quaerens nullam parthenicen invenissem, gratias Mureto iterum agens, has quinque herbas vel plantas similibus nominibus notatas inveni:

  • Vicesimo primo in Plinii libro inter herbas vulgares inveni parthenium ab aliis leucanthes dictum (quam Magi contra tertianas sinistra manu evelli iubent);
  • item in vicesimo altero parthenium quod alii helxinen (falso tamen nomine) vel perdicium vel sideritem vocant (ad lanas inficiendas utile);
  • item paulo postea aliud parthenium seu herba urceolaris quod contra vehiculorum eversiones singulare et a Minervo Pericli somnio monstratum refertur;
  • item parthenium Mercuri sive linozostis (quod Hippocrates miris laudibus in mulierum usum praedicavit);
  • item vicesimo quinto in libro parthenis absinthii modo fruticosa, maioribus foliis pinguibusque.

Quas cum invenissem et enumeravissem, iterum gratias egi Mureto.

Facilius autem esset lectori imprudenti et pigro, ut sum, si Muretus potius scripsisset, "Vide Propertium." Nam apud Propertium leguntur hi versus, qui tam ad parthenicen quam ad papavera necnon ad florem teneri ungui carptum spectant:

hic erat Arganthi Pege sub vertice montis,
   grata domus Nymphis umida Thyniasin,
quam supra nulli pendebant debita curae
   roscida desertis poma sub arboribus,
et circum irriguo surgebant lilia prato
   candida purpureis mixta papaveribus.
quae modo decerpens tenero pueriliter ungui
   proposito florem praetulit officio,
et modo formosis incumbens nescius undis
   errorem blandis tardat imaginibus. (1.20.33–42)

Ut his in versibus Catullianos flores e duobus carminibus nuptialibus excerptos et ob similitudinem in unum locum coniunctos intelligas, non necesse est tam doctus sis quam Muretus. Propertius igitur videtur intellexisse albam parthenicem sibi velle lilium candidum, quod plurima per saecula quasi signum castitatis virginalis habebatur (etiamsi hodie apud nos saltem mortem potius vulgo significat flos ille purus et albus quam pudicitiam). At in papaveribus color mutatus est: nam idem flos soporiferus qui apud Catullum luteus vocabatur Propertio videbatur purpureus dicendus. Cui confusio colorum addere possumus tertium priapeum carmen quondam Vergilio tributum, sed a Mureto nostro inter Catulli carmina intrusum, ubi haec leguntur:

Florido mihi ponitur picta vere corolla,
primitus tenera virens spica mollis arista,
luteae violae mihi lacteumque papaver
pallentesque cucurbitae et suave olentia mala,
uva pampinea rubens educata sub umbra;
sanguine haec etiam mihi (sed tacebitis) arma
barbatus linit hirculus cornipesque capella. (3.10–16)

Lacteum nomen adiectivum, quod a Catullo in lilium seu parthenicen dictum erat, hoc in loco papaveribus datum est quae Propertio purpurea videbantur, Catullo tamen lutea. Sed luteae hic sunt violae, quae pro lilia ponuntur. Quid de his floribus dixit Muretus, qui "ipsum quoque Catulli esse, eruditis hominibus ita iudicantibus" est assensus cum idem inter Catullos versus collocaret itaque commentarium in hoc quoque carmen conscriberet? Ne verbum quidem.

Licet possimus colores papaverum lilium violarum per alios poetas persequi, sed fortasse satis est agnoscere id de quo Columella Celsus Plinius testimonium praebent: papavera variorum colorum in natura rerum inveniuntur, et praesertim alba et nigra. Facile igitur possunt poetae papaveribus quodlibet colorem tribuere, atque in his coloribus aut mutandis aut servandis possunt nexum inter se et alios auctores ostendere. Suspicor autem his in coloribus argumentum non invalidum latere quo ostendi possit Muretum non debuisse hoc saltem Priapeum in Catullum trusisse.

De tertio flore, tenui carptum ungui, fere omnibus etiam indoctis discipulis notum est adagium Graecum ἐξ ἁπαλῶν ὀνύχων, quod Pomponius Porphyio in Horatii Carminum tertio dixit "a prima infantia" significare. Itaque in Catulli carmine sexagesimo altero possumus tribus sensibus illud tenui ungui intellegere:

  • primum, flos a caule primis et durioribus partibus digitorum seiunctus est; qui sensus apud Propertium quoque inveniri potest;
  • deinde, flos nondum maturus sed adhuc quasi puerilis ante erat, quam a vita interclusa est ante tempus plerisque floribus a fatis dictum; qui sensus apud Propertium etiam in illo adverbio pueriliter accipitur;
  • postremo, quod his in exemplis mihi quam maxime videtur insignum, tenuis unguis potest tam in hominibus flores carpentibus quam in flores ipsos dici, quod illa pars qua folium cauli coniungitur unguis nuncupatur. De quibus unguibus vide Plinium.

Alii tamen auctores, qui hoc adagio usi sunt, non tam venuste poterant tot sensus in unam locutionem plectere. Nam etiam Cicero, qui annis 56o et 55o plura dixit scripsitque Catulliana quam plerumque hodie agnoscitur, multo simplicius et uno tantum senso adagium adhibuit in epistola ad P. Lentulum proconsulem:

Sed praesta te eum qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus. (ad Familiares 1.6)

Plautus ante Ciceronem formam huius vocabuli diminutivum usurpavit, cum altero adagio uteretur, dicens:

perpruriscamus usque ex unguiculis (Stichus 761).

Nam perpruriscare nihil habet cum prima infantia commune, sed potius idem valet ac penitus: quod monuit anno 1965o Alan Cameron homo satis doctus qui intellegeret duo esse adagia specie consimilia sed sensu longe dissimilia. Paulus autem Manutius et Desiderius Erasmus, cum de illo a teneris unguiculis dissererent (apud Erasmum proverbio datus est numerus 652us), Plutarchum (saltem qui fertur) ut testem Graecum laudant, qui in De liberis educandis dixit:

δεῖ δέ, ὡς ἐγὼ ἂν φαίν, αὐτὰς τὰς μητέρας τὰ τέκνα τρέφειν καὶ τούτοις τοὺς μαστοὺς ὑπέχειν· συμπαθέστερόν τε γὰς θρέψουσι καὶ διὰ πλείονος ἐπιμελείας, ὡς ἂν ἔνδοθεν καὶ τὸ δὴ λεγόμενον ἐξ ὀνύχων ἀγαπῶσαι τὰ τέκνα.

Cameron tamen ab Manutio Erasmoque dissentit, quippe cui Plutarchus hic eodem altero adagio, quod non ad pueritiam sed ad vim spectat, usus esse videatur. Equidem nescio an possim asseverare Cameron hac in re rectum sensum habere, et praesertim quod Plutarchus de matribus puerisque loquitur, sed intellego cur ille voluerit hoc in exemplo discrimen asperum facere: nam ad eius argumentum probandum necesse erat ostendere duo esse adagia, quorum unum pueritiae semper adiectivo gauderet, unum (quod penitus sibi vult) semper eo careret: unde hoc periculum ortum est, ne argumentum in Procrustae lecti formam descenderet. At, etiamsi apud Plutarchum discrimen difficilius et obscurius videtur, nihilominus duobus lepidissimis exemplis ex Anthologia Graeca excerpta possum ostendere id quod docuit Cameron:

Τὴν ἀπὸ τῆς Ἀσίης ὀρχηστρίδα, τὴν κακοτέχνοις
   σχήμασιν ἐξ ἁπαλῶν κινυμένην ὀνύχων, αἰνέω, οὐκ ὅτι πάντα παθαίνεται οὐδ' ὅτι βάλλει
   τὰς ἁπαλὰς ἁπαλῶς ὧδε καὶ ὧδε χέρας,
ἀλλ' ὅτι καὶ τρίβακον περὶ πάσσαλον ὀρχήσασθαι
   οἶδε καὶ οὐ φεύγει γηραλέας ῥυτίδας. (5.129)

Automedon his in versibus saltatricem laudat, quae duobus in sensibus dicitur ἐξ ἁπαλῶν κινυμένην ὀνύχων:

  • primum quod illa scit gesticulari manibus, quarum ungues sunt partes a corpore remotissimae itaque in saltatione quam maxime movendae;
  • deinde quod eius aetate ita est intelligendum ut cum senectute rugosa, quae plerisque puellis fugienda videtur, conferatur.

Alios sensus, si insunt, ut a scopo aberrantes praetermittam: nam nihil revera pertinet ad argumentum quod Cameron posuit de duobus adagiis quorum formae inter se uno nomine adiectivo differunt. Satis est dicere Automedon nomen adiectivum quod est tenerum addidisse, ut sensum pueritiae saltatrici adderetur. Nunc, ut ad alterum exemplum vertamur:

Εὐρώπης τὸ φίλημα, καὶ ἢν ἄχρι χείλεος ἔλθῃ
   ἡδύ γε, κἂν ψαύσῃ μοῦνον ἄκρου στόματος·
ψαύει δ' οὐκ ἄκροις τοῖς χείλεσιν, ἀλλ' ἐρίσασα
   τὸ στόμα τὴν ψυχὴν ἐξ ὀνύχων ἀνάγει. (5.14)

Europae oscula, quorum gradus sunt, ut apparet, tres, ita Rufinum excitant ut eius anima ex unguibus educatur: quod non ad pueritiam sed ad vim spectat, qua de causa invenimus illud ex unguibus nullo nomine adiectivo ornatum. At potest fieri ut lector quadam dubitatione haesitaverit de hac significatione: num potest fieri ut primus et alter gradus inter se adeo minime differant nec aliter quam "dulce" nuncupantur, dum tertius gradus τὴν ψυχὴν ἐξ ὀνύχων ἀνάγει? Num gradus debent esse tam impares, tam inconcinnes, tam inaequaliter dimensi? Immo, si poetae artem est secundum naturae veritatem iudicanda, pendet omnino e puella: nam cognovi nonnullas quarum suavia vehementissima vix poterant etiam ἡδὺ vocari, unam tamen cuius basium tenerrimum et vix delibutum reapse animam ex unguibus eduxit.