2011-01-13

De nominibus ad caffeam accipiendam dandis

Mos nonnullas in popinas cauponesque nuper serpsit, ut emptor ciborum, qui paulisper ante cibos allatos expectaturus sit, a caupone rogetur quid sit suum nomen, non solum ut fercula ad proprios emptores recte tradantur, sed etiam ut emptores sentiant se potius a familiari comiter tractari quam a mercatore sibi alieno merces poscere. Quod quo falsius videtur, eo magis scilicet displicet; et fere nusquam falsius quam ad Starbucks. Multi igitur apud Starbucks nomen falsum commoditatis causa cauponibus dant, quod ego quoque soleo facere.

Caupona: Breve pocillum potionis Arabicae Cappucinorum more factae. Et quid tibi nomen?

Nemo: Iohannes.

Caupona: Habesne id pro certo?

Nemo: Sic Iohannes appellor. Vin tu testimonium de nativitate inspicere quo certior de nomine a parentibus (beatae memoriae!) mihi tradito fias, an vis mihi caffeam vendere?

Caupona: Mentiris.

Nemo: Quid dicis? Nescio mentiri.

Caupona: Hodie mane tu dixisti te Robertum vocari. Num nunc vis Iohannes esse?

Nemo: Et tu insulsa male et molesta, quae posses matutinum nomen ficticium in memoriam vocare, cur modo rogasti quid esset mihi nomen?

2011-01-12

De Tyrtaeo et Homero

Tyrtaeus, in fragmento secundum numerandi rationem ab West adhibitam undecimo, militum salutem una cum belli gloria sic coniunxit:

οἳ μὲν γὰρ τολμῶσι παρ' ἀλλήλοισι μένοντες
ἔς τ' αὐτοσχεδίην καὶ προμάχους ἰέναι,
παυρότεροι θνήσκουσι, σαοῦσι δὲ λαὸν ὀπίσσω·
τρεσσάντων δ' ἀνδρῶν πᾶσ' ἀπόλωλ' ἀρετή. (11f.11–14)

Sententiam fere eandem protulit Agamemenon quinto in libro Iliadis:

ὦ φίλοι ἀνέρες ἔστε καὶ ἄλκιμον ἦτορ ἕλεσθε,
ἀλλήλους τ' αἰδεῖσθε κατὰ κρατερὰς ὑσμίνας·
αἰδομένων ἀνδρῶν πλέονες σόοι ἠὲ πέφανται·
φευγόντων δ' οὔτ' ἂρ κλέος ὄρνυται οὔτε τις ἀλκή. (5.529–532)

David Campbell Canadensis, cuius florilegium poetarum Graecarum anno 1967o collatum adhuc in scholis nostris ad discipulos carminum Graecorum rudimentis imbuendos usurpatur (necnon ad improbos discipulos reformandos), quamquam illos Tyrtaei versus explicans mentionem de Homero saepe faciebat, nihil tamen dixit hac de Agamemnonis hortatione. Huius silentii causam in viro docto (et garrulo) deprehendere nequeo, sed fortasse ille voluit sententiam praetermittere qua pueri ducerentur ad nefandum amorem belli sanguinolenti: nam alia Tyrtaei omisit quae apud West reperiuntur, ut de bello Messenio haec:

ὥσπερ ὄνοι μεγάλοις ἄχθεσι τειρόμενοι,
δεσποσύνοισι φέροντες ἀναγκαίης ὕπο λυγρῆς
ἥμισυ πάνθ' ὅσσων καρπὸν ἄρουρα φέρει. (6f.1–3)

Nomine enim asinorum magnis oneribus fatigatorum intelleguntur Messenii, quippe qui servis facti sint Lacaedaemoniis; et si haec cum aliis fragmentis ad idem bellum spectantibus et patrum gloriam laudantibus coniuncta sint, Tyrtaeus facile possit lectori videri suorum crudelitate gaudere.

Qui tamen hodie de Lacaedaemoniis pelliculas cinematographicas in lucem edunt magis proclives videntur ad vim laudandam: nihil enim aliud in ea cui titulus Trecenti est datus, quamquam nusquam ibi fit ulla mentio (si memoria mihi non deficit) de Messeniis, quibus sub iugum servitutis oppressis Lacaedaemonii vitas ad militiam dederunt, sed Sparta ipsa tamquam libertatis propugnaculum barbaris oppositum ostenditur, et bellum tamquam ars saltationis. At fortasse cum talibus pelliculis bene conveniunt nonnulli Tyrtaei versus, ut:

ἐχθρὴν μὲν ψυχὴν θέμενος, θανάτου δὲ μελαίνας
κῆρας ὁμῶς αὐγαῖς ἠελίοιο φίλας. (11f.5–6)

Et fortasse Tyrtaeus ipse delectaretur, si pelliculam illam 300 hodie spectaret, etiam sine Messeniis servis qui sibi maizum inflatum in theatrum afferant.

2011-01-11

De sale et mensa tam Archilochi quam Horatii.

IMG_1235.jpg

Apud Archilochum legitur hoc fragmentum, cui numerus 173us a West est tributus:

ὅρκον δ' ἐνοσφίσθης μέγαν,
ἅλας τε καὶ τράπεζαν.

Haec verba, quamquam primo non intellexi cur sal una cum mensa pro iureiurando positus esset, tamen ad mentem vocaverunt carmen sextum decimum alterius Horatii libri, in quo salinum paternum sic splendet:

Vivitur parvo bene, cui paternum
splendet in mensa tenui salinum,
nec levis somnos timor aut cupido
sordidus aufert.

Pomponius Porphyrio, homo semper suspiciendus (et nonnumquam suspectus habendus) salinum Horatianum ita finivit:

Salinum patella, in qua primitiae dis cum sale dantur, sed nunc pro uasculo domestico salis dixit.

Turnebus quoque his in versibus Horatianis sensum sacrum intellexit, quem etiam apud Graecos invenire potuit:

Insulsus [ha!] videatur sensus, nisi intelligas salis olim quandam in mensa religionem fuisse, unde ἱεροὺς ἅλας Graeci dicunt: et appositus sal mensam consecrare videbatur. Arnob. lib. ii. "Sacras facitis mensas salinorum appositu, et simulacris Deorum."

In verbis quae sequuntur, tamen, Turnebus alterum explicationam, cui plerique intepretes magis favent, ipse exposuit:

Sed tamen potissimum tenuem et parcum pauperemque victum Horatius significat hominum pro obsonio salem lingentium, quod pauperes olim faciebant, ut apud Pers. Sat. v. "Varo, regustatum digito terebrare salinum Contentus perages?"

Et hoc bene accipiet, qui Plinii et Livii et Valerii Maximi testimonia de salinis legerit. Porro qui volunt in omnibus Horatianis Epicureorum doctrinam indagare locum suis studiis idoneum his in versibus invenient. Sed salini sanctitas non videtur praetermittenda, et praesertim cum Grosphus, quem Horatius hoc in carmine hortatur ut sine avaritia vivat, etiam ab eo duodecima in primi libri epistula Iccio commendetur: nam amicitiae gratia, annona pretiosa, in se religionem atque obligationem continet, itaque cum Archilochi sale mensaque conferri potest.  Satis tamen de Horatio; nunc ad alios Graecos, quos oportet me mox habere lectos.

2011-01-10

De "Antagonistis" conscientiae libertatem petentibus

Cum Paulus Villaoslada et Circulus Latinus Matritensis nuper animos nostros ad editionem Machiavelli Principis Basileae anno 1580 typis expressam vocavissent, aliquid ibi scriptum paulo insolitum mihi videbatur. Nam typographus in epistola praefatoria in quosdam "Antagonistas" Machiavelli invehitur verbis his:

Quid vero Antagonistae eius docere et persuadere, nullum non moventes lapidem, conentur, talpae etiam videre possunt. Ipsi enim non regnum aut principatum in pace habere volunt, sed libellis, epistolis, concionibus, armis denique, omnibusque conatibus (ut res ipsa docet) populum ad arma et seditiones concitant, suae conscientiae libertatem praetexentes. Sed quid tandem efficiunt? Conscientias, familias nobilissimas, populum, regnum denique totum, ut omnes vident, iam iam funditus everterunt. Interrogo igitur vos lectores, qui nam melius doceat, Machiavellusne, qui principatum acquirere et in pace retinere, nullius aut paucorum exitio docet, an isti, qui quod ipsi regnare non possunt, neque sciunt, per tot iam annos, tot miriadas animarum et corporum altercando, et feriendo orco demiserunt, urbes et provincias pervastarunt, neque vastationi finem imposuerunt?

Qui tamen sunt hi laudandae Antagonistae qui conscientiae libertatis causa tyrannidi a Machiavello doctae atque a familibus falso nomine "nobilibus" vocitatis laudatae perpetrataeque summis iustissimisque viribus repugnabant? Verisimile est quosdam Gallos esse subaudiendos: sed difficile est illud "suae conscientiae libertatem" legenti non cogitare de Gallorum filiis, qui saeculo duodevicesimo iugum tyrannidis Galliae dextraxerint, necnon de patribus nostris, qui eodem saeculo tyrannos Britannos expulerint nostramque Rempublicam condiderint.  Fortasse hoc fit quod puero, ut omnibus Virginiensibus, mihi necesse fuit Machievelli Principem (Anglice saltem potius quam Italice) in gymnasio legere, ut de vafrorum regum dolis discerem itaque institutis liberae reipublicae faverem. Iucundum igitur librum semel et abhinc multis annis lectum nunc invernire Latine versum: quem perplacet iterum legere!

2011-01-08

De novi anni malis avibus

Et in peius statim vertitur annus novus: nam Gabriella Giffords Democratica senatrix Arizonensis modo nunc est a sclopetario oppugnata Tusconiae ubi civibus consulebat. Tres eius adiutores et quinque vel sex alii cives, inter quos puer numeratur, feruntur esse vulnerati, quorum fortasse duo interfecti; senatrix autem, cuius caput glande metallica comminus potius quam eminus perfossum sit, paene esse interempta—maritus enim Marcus Kelly astronauta et miles veteranus diunariis confirmavit eam a medicis vulnerariis curari. Iuvenis, qui eam aggressus est, ipse a circumstantibus captus est cum effugere conaretur.


Postscripta:

  1. Medici nunc (altera hora pomeridiana Tusconiae) dicunt puerum iam mortuum esse, alios tamen decem vulneratos adhuc vivere, quamquam quinque sectionem chiurgicam adhuc subeant.
  2. Vesanus iuvenis, Jared Loughner nomine, ut fere omnes vecordes hodie, pelliculas apud YouTube condidit. Hic autem de civium imperitia artis grammaticae queritur, sed eadem in pellicula soloecismos sibi admisit. Paginam porro sibi apud MySpace instituit, quam imaginibus quibusdam instruxit:
    Loughneri Myspace
    Et hoc nobis iustam causam ostendit cur non debeat omnibus civibus licere manuballistam emere possidereve. Nam nimis facile possunt furiosi delirantes periculosa arma nancisci.

De senatoribus inauguratis

Novo anno incepto populares legati legibus ferendis inaugurati sunt, plus minusve. Nam duae res notandae in senatu nuper actae sunt: primum, senatores deiurio solemni secundum patrum mores vincti sunt; deinde, factio Republicana theam bibentibus cita constituit ut prima instituta rei publicae ante omnia alia negotia agenda legerentur. Utrumque tamen auspicium est stultitia insolita—itaque haud insolita—vitiatum.

Nam tres senatores afuerunt cum in leges iurandum esset: quorum unus Democraticus domi militibus veteranis consulebat, alii tamen Repbulicani, alter Texiensis alter Pennsylvaniensis, ambo avari, e ditioribus civibus sordidum lucrum, ut mos est, petebant in aedificio periegetico quod proprium est senatus. Hi igitur duo non solum contra ipsius senatus leges pecuniam sub senatoriis tectis poscebant, sed etiam contra leges institutaque ius iurandum praetermiserunt.

Quod fortasse ipsi animadvertissent, si animos in leges fundamentales intendissent cum eae legerentur. Illud fortasse difficilius fuit ob alterum vitium altera stultita effectum: nam haec lectio interpellata est a quadam muliere natalista. Sic enim vocantur qui adhuc negent Obamam rite creatum esse rei publicae praesidentem quod, sua quidem opinione, inquilinum sit, non sub Americanis caelis natum sed in Kenya—id quod identidem testibus documentisque et imaginibus photographicis allatis falsum redarguebant et diunarii et magistratus; sed nulla indicia satis certa habebuntur ab istis qui nolint cuiquam nisi suis alucinationibus credere. Itaque, cum Franciscus Pallone legis fundamentalis articuli secundi partem primam legeretur, qua vetitum est ne quis nisi civis intra Americanorum fines natus praesidens crearetur, Theresa Cao Neoeboracensis (quae etiam per YouTube garriens spectari potest) exclamavit, "Praeter Obamam! Praeter Obamam! Adiuva nos Iesu!" et statim a custodibus senatoriis comprehensa est atque a senatu amota.

Novo anno incepto nihil novum sub sole notandum nisi moriones qui sunt dedecore, macula, turpissima ignominia notandi. Nihil igitur novum.

2011-01-06

Quid dixerit Valla de coloribus…

Hac nocte, cum Graecula pensa mihi absolvenda vitarem, locus ante oculos venit admodum iucundus, in quo Laurentius Valla non solum in Bartolum de Saxoferrato iurisprudentiae professorem invehitur sed etiam variis de coloribus disserit.


Intueamur nunc rationes tuas de coloribus, in quibus quasi in triariis omnem spem profligatae causae reposuisti. Audite Iurisconsultum mira quaedam philosophantem: novam quandam et inauditam affert disciplinam, quae universum orbem revocet ab errore, et si minus revocare potest, iamdiu propter consuetudinem induratam, certe commonefaciat, ita fuisse faciendum.

"Color aureus est," inquit, "nobilissimus colorum, quod per eum figuratur lux. Si quis enim vellet figurare radios solis, quod est corpus maxime luminosum, non posset commodius facere quam per radios aureos; constat autem luce nihil esse nobilius."

Animadvertite stuporem hominis stoliditatemque pecudis. Si aureum colorem accipit eum solum, qui ab auro figuratur, sol quidem non est aureus. Si aureum pro fulvo, rutilo, croceo, quis umquam ita caecus atque ebrius fuit, nisi similis ac par Bartolo, qui solem croceum dixerit?

Sustolle paulisper oculos, asine: solent enim aliquando asini, praesertim cum dentes nudant, ora attollere. Tu quoque cum loqueris, faciem subleva, nec te nimia auri cupiditas caecet, quod in terra non in coelo invenitur, et vide, an sol est aureus vel argenteus. Unde inter lapillos candidos ἡλιοτρόπιον a sole nomen accepit. Et nos candentes taedas, candentes rogos, et excandescere dicimus, si quis ira aut indignatione commotus est, et velut inflammatus; flamma enim, quae nihil habet humoris et terrei, candida est, et soli comparanda.

Quid postea? Quem proximo loco colorem ponit? Quem putas eum, qui non est, ut sit semper sibi ipsi similis,1 ut non modo dicat quicquid in buccam venit, sed tamquam studeat nihil dicere, quod aut verum sit aut rectum?

"Zaphireus," inquit, "est proximus," quem ipse, ut est barbarus et quasi cum feminis et non cum viris loquatur, azurum vocat: "Per hunc colorem," ait, "significatur aer."

Nonne tibi hic aliquid dicere videtur, qui ordinem sequitur elementorum? Certe. Sed nescio quare lunam praetermisit, nisi quia tunc in caelo non erat, aut eclipsi laborabat. Cum solem primum feceris, lunam debueras facere secundam, quae et altior aere est et magis suum quendam colorem habet quam aer; et cum illum dixeris aureum, hanc oportebat argenteam nominare et proximam a sole facere, ut argentum2 secundum est ab auro, nisi forte lunam quoque auream putes, aureo vino madidus et distentus, aut eam hinc odio habes, quia sis ipse lunaticus. Sin volueris sororem fratri, Phoeben Phoebo, proximam ponere, profecto res ipsa et ordo postulabat: post aurum sequens locus esset argento, qui est color candidus, eo quidem magis quod postea hunc ipsum colorem, nescio quomodo, sive primum sive secundum facis, quod videlicet luci maxime propinquus sit, homo tibi ipsi contrarius et ubique veluti per somnum loquens.

Zaphireum igitur, secundo numeras loco, delectatus, ut dixi, ordine elementorum; a metallis enim, a lapidibus preciosis, ab herbis et floribus, non putasti tibi exempla sumenda, quae si propria magis et accomodata erant tum humilia tibi et abiecta duxisti, tu qui ex sole tantum es factus et aere. Nam cum seriem elementorum prosequeris, de duobus dicis, de duobus alteris obmutescis, et nobis, exspectantibus tam altum venerandumque processum, quodammodo illudis. Si primus color est igneus, sequens aerius, tertius aquaticus erit, quartus terreus. Aut non adeunda tibi erat ista Bartole via, aut prorsus ebeunda.

Pergamus ad caetera: paulo post ait album esse nobilissimum colorum, nigrum abiectissimum; alios vero, ita quemque optimum, ut est albo coniunctissimus; rursum ita quemque deterrimum, ut est nigredini proximus.

Horum quid primum reprehendam? An quod aurei coloris non meminit, quasi meam increpationem timuisset? An quod album omnibus praetulit? An quod nigro infimum locum dedit? An quod stultissimum est, quod de aliis coloribus incertius locutus est quam Apollo consuevit, ut nesciamus quod maxime explicari oportebat praeter album et nigrum. Quorum alterum, ut dixi, optimum, alterum deterrimum putat, nescio qua ratione, nisi oculos quoque ut iudicium depravatos et corruptos habebat.

Quis enim umquam rosas deteriore colore existimavit, quam eos flores, qui vulgo albae rosae vocantur? Quis carbunculi colori, quis Smaragdi, Zaphiri, Topazii multorumque aliorum anteponat margaritas? Crystallum, et eum qui dicitur *3? Aut cur serica fila murice tingerentur, lanae candidae rubricarentur, nisi rubeus color albo putaretur esse venustior? Nam si candor est simplicissimus et purissimus, non continuo est praestantissimus. Siquidem argento et simplici et puro et candido antecellit electrum, quod compositum est tum venustate tum dignitate.

De nigro autem quid dicam? Quem cum albo comparatum invenio, nec minoris praestantiae putatum, unde corvus et cygnus propter hanc ipsam causam dicuntur Apollini consecrati, et Horatius, "Spectandum," ait qui sit "nigris oculis, nigroque capillo."4 Tu vero Bartole oculos tuos, qui, ut opinor, erant simillimi asininis, pulchriores putas nigris Horatii oculis? Aut pilum asini, pilo equi nigri? Qualem ob decorem praecipue Virgilius descripsit, "quem Thracius albis / portat equus bicolor maculis."5 Et mea sententia Aethiopes Indis pulchriores, eo ipso quod nigriores sunt. Quid ego auctoritatem hominum affero? quos ille aethereus parvi facit. Peccavit ille rerum parens atque opifex, ne longius exempla repetam, qui nigrum in medio oculi posuit, et in extremis non rubeum aut croceum aut zaphireum, sed album collocavit? Et quod te palam coarguit, isti colori quem tenebris, non illi quem luci comparasti, totius corporis tribuit lumen, propter quod oculi et proprie et usitate lumina appellantur. Et quid afferri ad hanc rem potest decentius ac validius, quam quod oculus, qui unus est colorum arbiter, non albi aut alterius sed nigri coloris, aut nigro proximi—de pupilla loquor, quae plerumque nigra est—ab ipso deo rerum conditorem formatus est. Atque ut de aliis rebus loquar, quid enumerem, quod in rerum natura reperiuntur nigri coloris, quae summam tamen exhibent dignitatem, ut Virgilius, "et nigrae violae sunt, et vaccinia nigra"; "Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur."6 Et in horto meo nascuntur violae albae, quae cum nigris minime sunt comparandae; et mora, si fabulis credimus, ex albis nigra fiunt, et meliora et pulchriora.  Quod si rerum conditor nullam in operibus suis putavit colorum differentiam, quid nos homunculi faciemus? An volemus plus deo sapere? Aut eum imitare et sequi erubescemus?

O bone et sancte Iesu, si non cogitavit de lapidibus et herbis, de floribus et multis aliis Bartolus cum de vestibus et operimentis hominum loqueretur, poterat ne oblivisci de avium prope dixerim vestibus, ut galli, pavonis, pici, picae, phasiani, et aliorum complurimum? Et quo de ipsis hominum vestibus dicamus, ex quo stultitia Bartoli inscitiaque tenetur, vestes Aaron, quibus nihil cogitari queat perfectius, an illum Bartolinum colorum ordinem observant? Transeo, quod coelestis Hierusalem duodecim generibus lapidum constructa describitur. Quod si Bartolus legisset, profecto alio modo quam est locutus fuisset.

Eamus nunc et hominem audiamus, a divinis atque humanis rebus dissentientem, et puellis Ticinensibus7—ver enim adventat—legem imponamus ne serta, nisi quomodo Bartolus praescribit, texere audeant, neque ad suum cuiusque iudicium atque voluntatem facere permittamus. Nam, ut inquit Satyricus, "Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno."8 Ut in illo qui nobis hanc libertatem eripere tentat, non secus ac si in servitutem nos vellet asserere, sit conflagrandum.  Sed de hoc etiam superius questi sumus.  Nunc illud dixisse satis est: stolidissimum esse aliquam de dignitate colorum legem introducere.


  1. Quem putas eum, qui non est, ut sit semper sibi ipsi similis,] Haec verba nescio quamobrem ad mentem vocant Iob 15.3: "Arguis verbis eum, qui non est aequalis tui, et loqueris quod tibi non expedit."
  2. argentum] Sunt qui pro eo quod videtur "argentum" esse "argumentum" legant.
  3. *] Deest hoc in loco vocabulum Graecum, nec ad manum est mihi editio cuius ope possim lacunam explere, ut antea potui cum ἡλιοτρόπιον ponerem.  Nomen substantivum fortasse quaerendum esset, si minus piger essem, apud Plinium, quippe qui in Naturalis Historiae libro tricesimo septimo scripserit "Vitia opalis sunt, si color in florem herbae, quae vocatur heliotropium, exeat aut in crystallum aut grandinem, si sal interveniat aut scabritia aut puncta oculis occursantia," cum et "heliotropion" et "crystallum" eo in loco reperiantur.
  4. Spectandum nigris oculis nigroque capillo] Ars Poetica 37.
  5. Thracius albis portat equus bicolor maculis] Aeneis 5.565–566
  6. Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur] Eclogae 10.39, 2.17
  7. Ticinensibus] Ticini enim docebat Valla.
  8. Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno] Persii Saturae 5.53; versus praecipue ideoneus ob eum praecedentem: "Mille hominum species et rerum discolor usus."

2011-01-03

De sollicitudine atque anxietate

Unus dies nunc mihi restat ante probationes Graecas difficillimas subeundas, neque ullo modo possum dicere me sentire paratum. Quid faciam? Ad libros est mihi redeundum, ad nomina titulosque operum numquam lectorum memoriae mandanda, ad historiam litterarum lecticandam.


Οὐδείς: Quis historiam scripsit Poikilen?

Nemo: Rhetor quidam meliglossus? Nescio. Fortasse agricola quidam epistolographus?

Οὐδείς: Quis fuit Pataecus?

Nemo: Herodoti homunculus.

Οὐδείς: Et Euphorion?

Nemo: Cantor quidam nimis obscurus. At non fuit Homerus.

Οὐδείς: Quis primus fertur instrumento septem chordis cecinisse tribus ad quattuor primas additis?

Nemo: Primus qui fertur septimo saeculo carmen septifariam divisum cecinisse, cuius partem quintam Venus nullo nectare imbuit.

Οὐδείς: Videris omphaloskeptein, indocte nebulo. Quis igitur libros composuit adversus Mathematicos?

Nemo: Nescio an verum videatur me posse dicere quis adversus Mathematicos scripserit, neque an ulla res possit comprehendi quasi comprehendo neque an ea possit decerni quasi decerno, quod nihil esse verum videtur.


Vae me! Actumst de me. Nihil scio. Unus dies nunc mihi restat. Rursus igitur ad libros terendos.