2010-12-31

De Anna Chapman, Rosula Fabricatrice, Oprah

Anna Chapman speculatrix Russica

Cum annum fere peractum mecum reputo, nunc liquet quam iniuste Annae Chapman, speculatrici Russicae, aqua et igni interdictum sit. Quae non solum est sclopetorum perita, ut multi cives Americani sunt, sed multo pulchrior quam saepe apud nos fit, atque, id quod paene nusquam inter nostrates inveniri potest, artibus est aliis quam bellicis et mercatoriis erudita. Nam, secundum spectacula televisifica Russica, Anna puella didicit et eleganter βαλλίζειν et recitare. Nostri vero cives plerique neutrum horum possunt, quippe quae nostris in scholis non doceantur—itaque nec membra nec linguam movent sine ineptiis, neque inveniri potest qui quidquam memoria comprehendat. Utinam possemus plures speculatrices pulchras litterisque imbutas in oras nostras allicere et quasdam vaccas nostrates deportare: quidni igitur rogemus Annam elegantem ut nobis reveniat dum Oprah illam morionem clam ad deserta et tesca loca mittamus "renditione" (ut speculatores aiunt) "extraordinaria?"


Possumus!

Ex Americanis quae quondam civibus fuerunt exemplaribus et ostenderunt omnes non solum posse sed etiam debere et pulchritudinem et fortitudinem simul colere, Geraldina Doyle inter praestantissimas numerata, et quae nonnumquam Rosula Fabricatrix vocabatur, hac hebdomade de vita discessit. Cuius imago anno 1942º lucis ope descripta et postea tam cum robore quam cum venustate picta mulieres hortabatur ut opificum muneribus fungerentur ad Germanos Italos Iapones pacandos. Sed ante eam mortuam non plerumque notum fuit hoc: quod Geraldina tantummodo paucas hebdomades in fabrili officina laborabat antequam munere se abdicaret. Nam cum didicisset se alteram successisse quae manum machina laesisset, valde verebatur ne idem sibi accideret, quod sibi violoncellistae esset maximo damno. Hodie tamen, otiosi atque ignavi cives, et mares et feminae, nullo instrumento musico canunt, nec muneribus funguntur (qua de causa difficultatibus pecuniariis laborat respublica), nec curam corporis sic sibi praebent ut quondam, sed hiantes sedent coram instrumentis televisificis Oprah spectantes. Ubinam sunt οἱ καλοὶ κἀγαθοὶ?  Num omnes sunt in Russia?


An fortasse paulo acerbius hodie videor in cives invehi? Quod facile explicari potest: nam necesse fuit, ut autoraedae novas lampades electricas emerem, pantopolium—immo sentina omnis mercaturae—adire cui nomen WalMart, ubi summa faex turbaeque turpissimae congregantur ad liberos suos mugientes verberandos et quodam rustico sono quem intellegere nescio inter se numquam loquuntur sed potius elata voce clamant, ubi corpora crassissima semper e vestimentis arte strictis effunduntur, ubi argumento naturae humanae in peius degeneratae fortasse nimis facile creditur, quippe quod ab oculis, auribus, naribus nullo modo arceatur.

2010-12-29

De Atheniensibus aura vescentibus

Abhinc annis duobus Sandra doctissima margaritam Holbergianam sive unionem lectoribus praebuit de Hispanis "sola aura vescentibus." Cui haec Holbergii verba ad memoriam vocaverant et Vergilii illa "vescitur aura aetheria" necnon "vescitur aura" et Lucretii illud "vesci vitalibus auris." Hodie autem quoddam fragmentum Euboli comoedi Graeci versuum, e fabella cui titulus Antiope datur excisum, mihi obvium venit, sale sane non carens, in quo aliquid ab Holbergianis auris haud absonum dicitur de Atheniensibus:

Ζῆθον μὲν ἐλθόνθ' ἁγνὸν ἐς Θήβης πέδον
οἰκεῖν κελεύει· καὶ γὰρ ἀξιωτέρους
πωλοῦσιν, ὡς ἔοικε, τοὺς ἄρτους ἐκεῖ·
ὁ δ' ὀξύπεινος· τὸν δὲ μουσικώτατον
κλεινὰς Ἀθήνας ἐκπερᾶν Ἀμφίονα,
οὗ ῥᾷστ' ἀεὶ πεινῶσι Κεκροπιδῶν κόροι
κάπτοντες αὔρας ἐλπίδας σιτούμενοι.

Qui Graeculorum sermone κάπνει, idem "vesceretur" si Latinizaretur; "auras" autem dicunt utriusque linguae periti. Quae sequuntur, ἐλπίδας σιτούμενοι, cum illo κάπτοντες arte coniuncta, forsitan in mentem quodam luso verborum vocaverint volantium versus Aristophanis:

οἵ θ' ἑλείας παρ' αὐλῶνας ὀξυστόμους
ἐμπίδας κάπτετε…

Sed haec coniectura a scopo aura vescentium longe aberrat; ad quos ut revertamur, non fortasse nobis praetereundum est alterum eiusdem Antiopae fragmentum, quippe in quo Atheniensium mos vescendi a Thebanis, ut videtur, tractetur:

πώνειν μὲν ἁμὲς καὶ φαγεῖν μέγ' ἀνδρικοὶ
καὶ καρτερεῖμεν, τοῖς δ' Ἀθηναίοις λέγειν
καὶ μικρὰ φαγέμεν, τοὶ δὲ Θηβαῖοι μέγα.

Doricum vocabulum πώνειν Attice scriptum esset πίνειν, id est "bibere"; ἁμὲς autem ἡμεῖς, seu "nos." Forma quae est φαγέμεν ut verbum infinitivum apud Homerum reperitur.

At, num hos per locos lectos possint verba Holbergiana melius intellegi, nescio. Placuit tamen paulisper ab historia litterarum Graecarum effugere et Latine perbreviter balbutire.

2010-12-26

De mora brumali

Speraveram me hodie discessurum et iter rursus Nusquamiam suscepturum, quo facilius sine molestiis interpellationibusque me pararem ad Graecas probationes quarto die Ianuarii mensis subeundas. Nesciebam tamen Iovem in mente habere Borean cum Chione ad easdem partes Virginiae (plerumque nivibus et glacie liberas) mittere, quas sub nivibus praealtis sepelirent. Nam hiems, si nondum pessima habetur, tamen inter pessimas tres, quae et nostra et patrum memoria ac tota civitatis historia acciderunt, numeranda fertur, quippe ob quam plus pede nivium iam hodie obruamur et quae nives caelitus nobis adhuc demittere pergat. Viae interclusae atque a custodibus publicis interdictae: interdictum iter Nusquamiam. Exspectandum igitur, nec sum cui placeat sedere exspectareque.

Nives iuxta aedes ventorum flatu cumulatae paene ad culinariam fenestram attingunt. Vix verisimile videtur: maluissem autem sub sole Floridensi apricari!

2010-12-20

De donis ad Christi diem natalem emendis

Quodam in loco altas per nives et gelidas vias commeatu vehiculorum stipatas
ad pantapolia tabernasque contendendum est dona natalicia emptum.

Cuiusdam urbis areae stativae prope tabernas sitae fere omnes sunt
crebris emptoribus tam plenae ut nullus locus vacuus inveniri possit.

Nil nisi glacies aut in viis aut in animis iracundorum hominum
dona emendi gratia huc illuc festinantium.

Forsitan maior pars mundi hac hieme sub pruinis, nivibus, frigida brumae dominatione nunc iaceat.

Officiis nataliciis absolutis, loculis pecunia liberatis, cives statim domum a tabernis se deducunt
ne particula quidem temporis teratur, nam statim omnia sunt ante natalicium Christi festinanda.

Aliter tamen in Florida.

Ego enim hodie ad Cedream Caionem iter feci, ubi nec Sanctus Nicolaus neque ullus Pater Natalicius sed potius Sancta Concha Natalicia puerulos dormientes visitat. Cedreae mundus alter, in quo tempus aliter et lentius progreditur. Placet. Cras tamen autoraedam ad Virginiam civitatem gubernabo, iter multo longius taediosiusque ad regionem frigidiorem.

2010-12-19

Iterum de Celebrationis homicidio

Secundum rhetoriscum quendam, inventio est excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddant. At non solum ab oratoribus fabulae excogitantur quae ad verisimilitudinem accedant, sed a nobis omnibus, quippe qui res, quas esse factas audiverimus, semper ad quandam compaginem—id est ad fabulam mente effictam—aptare conemur. Cuius argumenti in testimonia res eas afferam quae in actis diurnis nuntiatae sunt in oppido Disneiensi, cui nomen Celebratio, accidisse.

Matteus Giovandittus

Matteus Giovandittus, dives homo liberalis et liberalibus artibus eruditus, litteris antiquis, philosophiae, religioni, rebus gestis deditus, qui olim in Massachuseta civitate scholas regebat et discipulos humanitate imbuebat, immaniter est secure trucidatus. Paulo postea David-Israel Zeno Murillus, pauper domo pecuniaque carens, a custodibus publicis comprehensus est. Murillus enim temptabat nummos antiquos vendere quos quondam fuerant Giovanditto; porro Murillus, in tabernaculo ubi versabatur, ordinatrum gestabile eius generis quod "iPad" vocatur necnon alias res, quae propriae fuerant Giovanditti, condidit quas venderet.

Qualis igitur haec fabula? Nonne verisimile videtur ditiorem et humaniorem a sordido quodam paupere occisum esse, et ad lucrum furto latrociniove faciendum? Quae enim fabula simplicior narratur?

David-Israel Zeno Murillus

At custodes publici Murillum iam suspectum habebant, quippe cuius imago lucis ope descripta in Giovanditti ordinatro esset reperta. Sed qualem imaginem invenerunt? Cur vir alterius imaginem in ordinatro servat, nisi ob vel amorem vel libidinem?

Altera fabula nunc in mentem se trudit. Nonne omnes hae res ad nomen libidinis spectare videntur? Nonne verisimile ditiorem virum et seniorem, qui voluptatem explere gestiret, pauperiorem et iuniorem quaesivisse quem in lectum et in stuprum illiceret?  Quae enim fabula antiquior narratur?

Narravit hanc fabulam David Murillus ipse, qui dixit Giovandittum se domum invitasse, φάρμακον quoddam in suam potionem immisisse, conatum esse se stuprare; se igitur scelestum hospitem secure, quam quodam in armario invenisset, percussisse. Addidit hoc: illum, ut sementem fecisset, ita messisse.

Scimus igitur hanc fabulam patronos pro reo narraturos, cum coram iudicibus stet Murillus. Illam tamen, quam ego primam tradidi, forsitan actores publici in Murillum memorent. Scilicet una res non mutatur nec mutari potest: constat enim Giovandittum esse a Murillo occisum.

Itaque Murilli vita nunc pendet de hoc: utrum suae fabulae an alteri plus fidei a iudicibus tribuatur. Capitale enim apud Floridenses homicidii crimen. Si iudices crediderint eum ob stuprum egisse, fortasse tantummodo eius libertatem adiment; alioquin, si latro visus erit et famosus, ad sellam eundum.  Omnia nunc ei de fabulis et de vi narratorum pendent.

2010-12-18

De matre tua, quam oportet fuisse vaccam

Nonnumquam legimus mendacia pro veris habita esse. Solo enim, quem Plutarchus dixit Thespin histrionem post tragoediam actam rogasse num eum puderet ita mentiri, ipse a Platone simulatus est ex Aegyptiis ἀληθινὸν λόγον audivisse de Atlantide insula mira, quae tamen numquam exstitit—quod scilicet nihil obstat quin permulti delirantes etiam hodie adseverent Atlantidem quadam clade aut atomica aut caelitus missa (utrum a deorum ira an a stellaribus animalculis volante disco vectis scilicet ambigitur) esse vastatam et sub undis mersam. Tanta enim potestas fabularum, ut contra prudentiam et pudorem quaerant quod numquam fuit nec fuisse poterat, qui penitus velint credere id fuisse. Satis enim est istis praebere quandam particulam spei, ut mente fingant totum montem, immo totam insulam.

Septimo decimo saeculo libelli quidam in lucem editi hanc particulam spei plurimis delirantibus dabant. Fama enim Fraternitas et duo alii tractatus in quibus arcana cuiusdam societatis "Roseae Crucis" divulgabantur adeo animos incendebant et ad tot tantasque novas rationes "philosophice" vivendi excogitandas inflammabat ut scintillae harum flammarum inter carbones etiam hodie supersint, inter Latomos, ut vocantur, et alios senes qui fraternitatis nomen sibi adhuc vindicent. Nullum tamen vestigium huius fraternitas Roseae Crucis ante Famam reperiri potest, quia, ut verisimile videtur, coetus ille philosophicus a Iohanne Valentino Andrea, ut ludibrium, excogitatus est anno 1614º. Hic Iohannes postea nonnula colloquia satirico modo composuit et in libellum collegit, cui index Turris Babel, in quibus Fama ipsa inducitur, quae in operis initio, taedio fessa, dicat:

Ego quid ago, ludibriorum omnium parens, ne agam nihl?

atque iterum in dialogo ultimo, ut rumorem fraternitatis secum de scaeno mundi deducat, dicens:

Ehem, mortales!  Nihil est, quod Fraternitatem exspectetis: fabula peracta est. Fama astruxit: fama destruxit. Fama aiebat: fama negat… quae res bene vertat, mihi et vobis spectatores, plaudite.

Omnia, quae inter haec duo fiunt, efficiunt ut despientes curiosi, supini, scrupulosi, securi, mobiles, immobiles, astrologi, calculatores, mendici, impostores, hypocritae, impii, scriptores, otiosi, laboriosi, plurimi alii ludibrio habeantur propter fidem in Famam et spem in ficticiam fraternitatem Roseae Crucis impositam. Cuius ludibrii partem iucundissimam ad voluptatem legentium subdidi.


Turris Babel XVII

Personae
  • Sciolus,
  • Barbarus,
  • Sapiens
Sciolus

Quam inique nobiscum egit hucusque Philosophia, quae corticem nobiscum communicavit, nucleum abscondidit. Nam quae verioris sapientiae sunt, ea nos omnia latuerunt: scilicet spirituum commercium, naturae concentus, signatura rerum, cabala linguarum, anatomia creaturarum, opera constellationum, medicinam characteristica, et infinita alia quae admiranda nostra Fraternitas nobis reduxit et ab iniura vindicavit.

Barbarus

Satis, opinor, affligitur mundus Cicerone, Aristotele, Galeno, Justiniano; nec opus est Mauris et Arabibus nugatoribus; atque utinam nec Reuchlinum nec Erasmum Germania nostrum umquam vidisset! Haberemus utique sub antiqua simplicitate et rectitudine melius, tutius, expeditius.

Sapiens

Vaccam oportet fuisse matrem tuam—ita mugis!  Hoc potius decebat precari: ut, quae incohata est ab iis, litteratura perficiatur et fastigium suum impetret; quae enim nobis desint, vel unica fraternitatis Fama tibi dixerit.

Barbarus

Si quid precibus meis daretur, exorarem utique rei litterariae interitum, quae tot nobis labores, tot etiam capitis rationes invexit, ut sub librorum mole deficiamus.

Sciolus

Ad haram! Ad haram! Neque enim aliter quam foeno pascendus es.

Sapiens

Enimvero suos etiam ortus, suosque occasus habent litterae: nam quae ante saeculum renatae sunt, nescioquam senescunt ut iam propemodum delirent. Cuius culpam curiosis aliquot debemus, quae* non contenti solida aliqua eruditione, volatile quid affectant. Qui morbus religiosos iuxta ac prophanos invasit, ut nescio quam occultam, lubricam, allegoricam, mysticam, abstractam, harmonicam litteraturam affectent, nihil minus tamen quam priscos illos Heroas assequantur.

Sciolus

Si recte audivi, de litteris tibi sermo est.

Sapiens

Certe et de litterarum corruptoribus, quorum in numerum est cur te recenseam.

Sciolus

Corruptorum vero, dum litterarum augmenta ut qui maxime appeto ac procuro?

Sapiens

Sane: verum ea via, quae certissimis laqueis et inevitabilibus tenebris eam involuit. Nam quae tibi occultior philosophia est, ea mihi etiam specus et antrum infernale creditur.

Barbarus

Vah quam litterati ipsi sese excolunt et solantur!

Sapiens

Per te numquam stabit, quo minus religionis caligo, politiae tenebrae, historiarum fumi, artium fuligo, morum nebulae reducantur; qui in rem preciosissimam—litteraturam—es iniurius.

Sciolus

Hem! Nihil ne novi habes de Roseis fratribus?

Sapiens

Hoc habeo: nihil potuissem tui similibus prodire aptius, nihil etiam ad hebetandum illud gloriosulum acumen, certius et convenientius.


*quae] maluissem "qui"


Quam doctiores curiosi illi, quippe qui "nescio quam occultam, lubricam, allegoricam, mysticam, abstractam, harmonicam litteraturam" Latine scripserint, quam nostrae aetatis corruptores litterarum, ut Lacanici parum Laconici et Derridianisti deridendi, qui occultas, lubricas, allegoricas, mysticas, abstractas (sed numquam harmonicas) "theorias" excogitant ad litteraturam Latinam detorquendam nec ipsi novas litteras patrimonio Latino volunt addere! Auctores astruxerunt, theoristae tamen deconstruunt. Quando istorum fabula peracta erit? Quando nova fraternitas Latine scribentium orietur quae artem scribendi cum scientia litterarum coniungat?

2010-12-17

De duabus potionibus Hemingvaiensibus

Ernestus Miller Hemingvaius, praeclarissimus Floridensis, qui in Ore Caione seu Occidentali, omnium Martyrum insularum extrema, vitam degebat bibulosam (itaque quam maxime Floridensem), dicitur duas praecipue potiones cordi habuisse, alteram quam in taberna La Bodeguita hauriret, alteram in El Floridita. Quas tum propter auctoris famam cum ob potionum dulcedinem idoneum videtur hic quasdam annotationes apponere.

Mollicula, quae Mohīto vulgo nuncupatur.

Haec potio constat ex:

  • octo partibus1 albi Rhomii2;
  • sex partibus suci e malo citreo viridi (quae etiam lumia seu lima vocatur) expressi;
  • duabus partibus sacchari;
  • virgulis menthae viridis (sive menthae spicatae);
  • aqua spumante et glacie.

In poculum vitreum et praelongum immittantur saccharum, mentha, sucus citrei viridis. Quae deinde pistillo molliter tractentur, ne folia menthae terantur. Addatur rhomium, et potio leniter miscatur ut saccharum rhomio dissolvatur. Immittantur glacies et aqua spumans, ut poculum impleatur. Ornamenti causa addantur integra virgula menthae et frustum mali citrei viridis.

Ernestus Miller Hemingvaius
Verus Floridensis

Nomen huius potionis proprium tam Hispanice quam Anglice dicitur Mohito sive Mojito, quoniam tam potio quam nomen e stirpibus Hispanicis ortum est. Nam rhomium et mala citrea viridia per Caribarum insulas inveniuntur, sed haec potio ex illis commixtis parata plerumque habetur in insula Iohanna (quae quondam ab aboriginibus et hodie ab omnibus Cuba vocatur) esse orta, quamquam certum est nautas e saeculo duodevicesimo potione simili usos esse et voluptatis et salutis causa, quo laetiores scorbutum arcerent. Sunt qui dicant potionem easdem ob causas vel a Francisco Dracone Britanno vel quodam eius nauta esse excogitatam, quamquam nusquam adhuc possum fontem huius famae reperire, nec mihi liquet an nautae ante annum 1753um sciverint quo remedio scorbutum depellatur, et praesertim cum Franciscus Draco ipse anno 1596º scorbuto laboraverit. Immo ille dicitur quadam herba potius quam fructu usus esse ad nautas sanandos.

Nomen autem Mojito e verbo temporali Hispanico quod est mojar oritur, quod ipsum dicitur e verbo Latino molliendi esse natum. Quod si verum est, non iniuste potest haec potio "Mollicula" pura sermone nominari, quod nomen optime quadrat cum molli fragrantis potionis dulcedine.

Daequirīa

Haec potio constat ex:

  • novem partibus albi Rhomii;
  • quattuor partibus suci e malo citreo viridi expressi;
  • una parte sucus sacchari3;
  • glacie.
Ernestus Miller Hemingvaius, aetate provectior

Huic potioni, quam nautae Britanni ex saeculo duodevicesimo sub nomine "grog" bibere solebant, proprium et usitatum nomen indidit quidam Americanus qui in Cuba insula saeculo vicesimo ineunte versabatur, quae quondam ab Hispanis Iohanna vocitabatur, sed Daequiriae non in pretio habebantur donec praefecti militum eas coeperunt Vasingtoniae bibere. Nam, dum alterum bellum totius mundi tam ex parte occidentali quam orientali gerebatur itaque temeti genera solita tantum cum difficultate inveniebantur, Rhomium tamen, quippe qua insulae Caribarum abundabant, in cauponis praefectorum minimo pretio sed non sine quodam elegantiae vestigio praeberi potuit.


  1. partibus] Singulae partes hic indicatae idem valent ac centilitrum dimidiatum, si singula potio est paranda.
  2. Rhomii] Rhomii sive sicerae nauticae sunt genera duo: album et nigrum. Huius temeti genus album, altero fortius, paratur in Caribarum insulis quae Virgines vocantur, ut id Cruciatum sive Cruzan cuius nomen ortum est ab eo insulae Sanctae Crucis (quae prope insulam Sancti Iohannis de portu divite iacet). Rhomium album, praeter id iam nominatum, plerumque in insulis Hispanice loquentibus paratur, dum Britannorum insulae nigrum rhomium praebent.
  3. sacchari]. Hic sucus sive syrupus facile potest domi parare, sed fortasse melius est eum in macello emere, nam suco empto plerumque additur acacia (de qua Christophorus Colonus saepe scripsit).

2010-12-10

De secessione patrum

In senatu heri Haroldus Reid, qui factioni Democraticae praeest, ex inopinato rogavit ut in disceptationem de lege Clintonia abroganda (cui nomen "neve rogaretur neve diceretur" vulgo est datum) finis subito imponeretur. Id accidit quod verisimile est eum iam scivisse eventurum: hoc cecidit; unde non potest fieri ut haec lex abrogetur novaque lex feratur, etiamsi maior pars senatorum ea volunt. Cur igitur tali modo res tanti momenti agebatur?

Factio Republicana post comitiis hoc anno habitis promisit se omnibus viribus nisuram ne quid in senatu ageretur nisi ea quae aut ad vectigalia diminuenda aut ad impensas diminuendas spectarent. Pugnatur enim inter factiones Republicana et Democratica de vectigalibus a Frutice praesidente abhinc quosdam annos diminutis, nam diminutio illa, nisi renovata erit, hoc anno exolescet, itaque tributa iterum augebuntur. Quod nemo putat bonum fore civibus difficultate pecuniaria oppressis: neutra pars igitur vult omnes in cives vectigalia aucta imponere. Democratici tamen volunt efficere ut ditissimi cives, ut qui difficultatibus non ita ac pauperiores iique medio ordine laborent, tributum auctum pendant, cum Republicani malint pecuniosos suos fautores defendere. Hi porro dicunt melius esse rimosum fiscum publicum sarcire impensis diminuendis (quibus pauperes nunc sublevantur) quam maioribus vectigalibus a ditissimis poscendis. Ea de causa, ut plebes Romana quondam a patribus divitibus et imperiosis in Sacrum Montem secedere solebant, lucripetae nunc Republicani a Democraticis pauperibusque secedunt et negant se quidquam facturos donec in adversarios dominentur. Itaque mora atque agendi rationis obicibus impediunt omnia alia negotia senatoria.

Democraticae igitur factionis duces, qui voluissent Republicanos obstinatos frangere, constituerunt de lege Clintonia abroganda agere, quippe quae fere plurimis civibus esse magni momenti videretur. Republicani enim eo, quod hoc negotium quoque impediverunt, aperte praebuerunt se contra populi voluntatem agere itaque in se civium iram verterunt. Nec iniuste irascuntur multi: nam Republicani se puerorum more obstinantia potius quam constantia hac in re gerebant. Nec tamen debent Democratici senatores culpa vacui haberi: nam hi, cum potuerunt paulisper exspectare et satis Republicanorum sibi conciliare ut disceptatio terminaretur atque iniusta lex militaris abrogaretur, tamen maluerunt tamquam martyres festinare ad cladem coram omnibus accipiendam. Et dum puerilibus ludis senatores simulant se vafros callidosque suas partes defendere, milites homophili contra mores acceptos, contra sensum communem, contra populi voluntatem a muneribus demittuntur si audent amores suos confiteri, si recusant quominus mentiantur, si veritatem una cum amatis amplectuntur.

Supra Senatus ianuam inscribenda est haec sententia: Ruat iustitia, pereat aequitas, fiant ludi.

2010-12-04

De Celebrationis civibus mortuis duobus

Per multa saecula homines in pagis, deinde in oppidis, postremo in urbibus congregaverunt, non solum quod commodum videbatur labores diversos cum aliis partiri sed etiam quod ex hac munerum divisione nova commoda oriebantur, in quae nomina "vitae communis" et "cultus humani" et "rei publicae" imponimus. Sed paulo ante alterum bellum totius mundi, cum commoditas autoraedarum exorta esset, cives harum urbium et praesertim Americani coeperunt de urbibus ad regiones suburbanas recedere ad vitam privatiorem et quandam mediocritatem quasi auream separatim a vita communi sed non sine commoditatibus ut aiunt materialibus colendas. Hic igitur "suburbanismus," ut vocatur, non solum mutavit ubi cives habitarent sed etiam quomodo ii de vita communi et de suis officiis erga alios cives rempublicamque debitis cogitarent: suburbanismus enim ratio fuit tam ἠθικὴ quam χωρογραφική. Quoniam hae coloniae suburbanae quasi ex nihilo factae sunt, aut historia carentes aut historiam loci oblitterantes, et quoniam nullum sensum communitatis fovebant sed cives a civitate segregabant, immenses regiones suburbanae ut vastae utopiae (sive nusquamiae) habentur, quibus homines (qui nomen civis nesciunt) hortantur ad disiunctionem potius quam coniunctionem humanam necnon ad amorem sui eum aliorum anteponendum. Qui vult de hoc suburbanismo ante bellum alterum incipiente discere, is potest apud Sinclair Lewis et praecipue in eius libro Babbit multa legere, sed qui vult suburbanismum spectare florentem (vel putescentem, si maluerit eum respuere), is potest ad quamlibet pelliculam inter illud bellum confectum et Vietnamense bellum concacatum descriptam aut ad quodlibet spectaculum televisificum se conferre aut ad rationes philosophicas quibus considerantur non res externae, ut "quomodo officiis erga alios satisfaciam," sed res privatiores et introspicientes, ut "qui et qualis et cuias sim." Nam hodie, plurimis in regionibus et apud plurimos qui saeculo vicesimo eruditi sunt, suburbanismus adhuc pollet et homines ad talia sibi roganda impellit.

Epcot

At nova ratio vivendi, cui nomen "novi urbanismi" inditum est, saeculo vicesimo exeunte exorta est et nostro saeculo in pretio habetur. Hic novus urbanismus suburbanismi aerumnarum sibi conscius vult non solum domus familiis aedificare sed etiam communitatem civium colere. Secundum hanc rationem aedes insulaeque cum tabernis spatiisque publicis miscentur et ita disponuntur ut commodum sit deambulare aut, si iter longius fuerit faciendum, traminibus vehi potius quam autoraedam gubernare. Oppida igitur Europaea imitari dicuntur et vitam Americanam quae ante suburbanismum floruerat. Sed praeter haec alia fiunt ut communitas fovetur: nam omnes domus aedificaque secundum plurimas regulas ad quasdam normas aequantur, saepe aedium instar quae undevicesimo saeculo aut vicesimo saeculo ineunte structae esse imaginantur, et saepe fit ut historia loci aut a civibus celebratur aut nova historia ficticia ab aedificantibus excogitatur. Sunt igitur qui crimen "hyperrealismi," de quo apud Americanos reperto Iohannes Baudrillard Gallus et Umbertus Eco Italus scripserunt,1 in novum urbanismum obiciant, sed ubinam tota in historia hic hyperrealismus non invenitur? Nam etiam Romae fuit Romuli casa (aut, ut verius dicam, fuerunt Romuli casae duobus in collibus) et Numae "sacri fontis nemus et delubra" quorum ingenuum tofum Iuvenalis dixit esse marmoribus violatum. Nullum enim γένος neque ἔθνος—quae ipsa sunt genera mente concepta et finibus circumscripta non natura sed negotiationis more inter homines constitutis—non sibi fingit historiam,2 quae non solum veritatem tegat sed etiam hoc tegat, quod nihil veritatis subest quod tegatur.

Peiore tamen in modo et periculosius nonnumquam fit his in novis communitatibus ut homines quodammodo dissimiles aut legibus aut pretio ab civium vita communi excludantur. Cuius rei ut exemplum afferam, est in Florida nova regio quae "Oppida" vocatur, ubi senum communitas augetur pueris exclusis: legibus enim vetatur ne quis nondum undeviginti annos natus plus quam triginta dies Oppidis (nisi paucis in vicis certis et ad familias pueris oneratas destinatis) maneat, neve quis ullius aetatis ibi habitet nisi senex plus quam quinquaginta quinque annos natus in iisdem aedibus versetur. His legibus contra pueros latis, multi senes, quibus iuniores sint odio, Oppida sibi elegunt ut vitam senibus communem colant et sententias alienas et suis discrepantes fugiant. Saepius tamen pretium aedium fit inter cives et alienos discrimen: nam raro fit ut novus urbanismus eandem vim ad communitatem inter pauperiores efficiendam atque inter ditiores adhibeatur.

Quod verum est de Celebratione, oppido Floridensi quod e consiliis Gualterii Disney ortum est. Celebratio condita est (si de Celebratione "condita" loqui potest) anno 1994º, sed primi Celebrationenses illuc advenerunt anno 1996º. Hi primi fuerunt plerique Disneienses qui muneribus fungebantur in Mundo Disneiensi, unde quaestum satis magnum accipiebant. Adhuc Via Mundana sine intermissione Celebratione praeter Epcot in Regnum Magicum tendit. Quamquam postea alii qui muneribus extra Mundum fungebantur sedes Celebrationi sibi elegerunt, hi quoque divites et plerumque candida cute erant, ut Celebrationeses nunc inter se non multum differunt—immo omnes pecuniosi sunt et eiusdem farinae. Fere omnes solent aut ambulare aut vehiculis electricis aut ineptiis illis quae "Segway" vocantur potius quam autoraedis per Celebrationem vehi. Quo felicius Celebrationenses festas suas celebrare possint, autumno arborum folia importantur quae ubique struantur, nam in Florida foliorum colores non mutantur; hieme autem machinarum ope nives ficticiae in caelum proiiciuntur, ut natura nolente ningat. Natura tamen artificiosum oppidum non dereliquit—nam etiam apri facile possunt in silvis prope Celebrationem inveniri. Mirum locum! sed quid aliud exspectaveris ex illis qui Regnum Magicum deserta in palude condiderunt.

Quod omnes consimiles erant et divites, pauperibus non solum absentibus sed numquam et nusquam, ne in insomniis quidem, existentibus, cives huius magicae Celebrationis nulla anxietate scelerum laborabant: nullum furtem, nullum stuprum, nullum homicidium timebant sed quasi aurea aetate fruebantur.

Usque ad hanc hebdomadem.

Currus Cataphractus Celebrationi
Currus Cataphractus Celebrationi

Die Lunae Matteus Patricius Giovanditto, ludimagister rude donatus, cui placuerunt et litteras antiquas et de philosophia, religione, rebus gestis legere, vir duodesexaginta annos natus, qui caelebs cum Chiahuahua cane habitabat, in diaeta inventus est mortuus. Videtur inter ferias Gratias Agendi esse occisus. Quem custodes publici dicunt ab alio quodam necatum esse; vicini autem dicunt Matteum vitam quodammodo periculosam egisse. Nihilominus Celebratio, quoniam et parvum est oppidum et novum, ratione statistica potest (si volueris arte mathematica male abuti) inter periculosissimos locos numerari.

Die Iovis Craig Foushee, annorum quinquaginta et duorum, qui quaestu careret et ab uxore (quam mense Iunio oppugnaverat) repudiatus esset, insanivit et, se sua domo obicibus positis muniens, custodes publicos ad proelium provocavit. Nam Foushee fuerat miles aeronauta et postea artem sclopetariam docuerat. Quattuordecim igitur horas pugnabatur inter Foushee et vigiles non solum armis militaribus instructi sed etiam curru cataphracto. Die Veneris tandem gaso lacrimifero usi sunt custodes publici, qui deinde domum intraverunt, ubi Foushee invenerunt suo ipsius Marte et sua manu mortuum. Dixit vicina maesta Foushee fuisse virum iucundum, notum, spectatum; nescio tamen cur non addiderit "bene armatum."

Celebratio igitur utopia fortasse sed non omnino iuste eutopia vocari potest: hay mas mal en el aldehuela que se suena.


  1. scripserunt] Cf. Iohannis Baudrillard Americam (1986) et Simulacra Simulationemque (1981) atque Umberti Eco Itinera in Hyperrealitate (1975).
  2. historiam] Lectoris est decernere quantum fidei ipse velit triubere huic historiae suburbanismi et novi urbanismi, quam nunc ipse legit, nam etiam haec historia est mente concepta—id est mente pessimi discipuli concepta.

2010-12-03

De imperatoribus et senatoribus

Michael Mullen, admiraltus et praeses summorum imperatorum Americanorum, heri coram senatoribus id professus est quod nos iuvenes clamitabamus: nihil Reipublicae referre utrum miles virum an feminam amaret, dummodo officiis satisfaceret et de Republica bene mereretur.  Quod senatores noluerunt audire.

Michael Mullen

Disceptatur enim in senatu nunc an abrogranda sit lex militaris qua interdicitur "neve rogetur neve dicatur." Nam ante Guiliemum Clinton praesidem Reipublicae exercitus solebat milites investigare ut homophili (qui vocantur) demitterentur; hi porro saepe a contubernalibus pessime vexabantur necnon etiam a suis commilitonibus interficiebantur. Quamquam lege Clintonia interdictum est ne milites a praefectis interrogarentur investigarenturque ob amatoriam proclivitatem, simul tamen edictum est ut milites homophili omnia vestigia sui amoris tegerent, cum aliis permitteretur maribus ut uxores ducerent et feminis ut maribus nuberent. Iniquum etiam tunc temporis videbatur cogere alios amorem dissimulare inter alios eundem publice celebrantes, et praesertim cum veritas et fides erga commilitones debita maximi momenti haberentur. Nunc tamen temporis, post fere viginti annos, cum tempora mutata sint et nostrae leges in illis mutatae sint, haec iniquitas summa egregiaque stultita et vix ferenda videtur, nec pauci sunt qui animadverterint non solum nulla alia lege cives a professione ob proclivitatem sexualem demitti, sed etiam aliis legibus in variis civitatibus latis sancitum esse ne haec esset causa legitima ob quam aliquis a munere demitteretur. Obsoleta igitur insania nunc haec lex Clintonia "neve rogetur neve dicatur" atque abroganda, ut omnibus militibus quemlibet vel quamlibet aperte amantibus liceat sinceram fidem prae se ferre necnon ut leges, hac iniquitate sublata, tam sibi rationique esse consentaneae quam cum vita opinioneque communi quadrare videantur.

At haec opinio, quamvis plurimis et praesertim iunioribus, tamen non omnibus communis etiam hodie: nam rebus mutandis vehementer resistunt senes et praesertim quidam senatores, quorum caput et antesignanus est Iohannes McCain, bellicosus senator et Republicanus fautor rerum conservandarum qui anno bis millesimo octavo cum Sarah Palin contra Obamam magistratum summum petebat. Sed hac in re discrimen non inter factiones sed inter saecula iacet: nam etiam Meghan McCain, Iohannis filia et vehemens fautrix Republicanae factionis, non solum patrem contra reclamat sed in Obamam quoque, qui se nimis tardum ad legem "neve rogetur neve dicatur" abrogandam praebuisse videatur. Dixit illa se aegre posse mente effingere militem in vehiculo bellico contra tromocrates pugnantem semet ipsum rogare quocum contubernalis vellet in otio privato concumbare; non iam solum Republicanos ob iniustitiam erga homophilos esse culpandos sed factionem Democraticam quoque et praesidentem et senatores, qui deberent aequitatem iustitiamque homophilis promissas absolvere.

Senes nolunt confiteri homophilos iam militare et iam diu militasse. Quid tamen respondent imperatores? Mense Februario David Petraeus, imperator bello Afghanico praefectus, dixit se cum homophilis militasse et sua referre tantum hoc: an commilito posset sclopeto uti. Mullen heri fere eadem senatoribus dixit: se cum homophilis diu militasse; hoc autem addidit: exercitus Americani interesse "quid faceres, non qui esses." Responderunt igitur senatoribus summi imperatores; nam diligenter de re anquisiverant, nec causam invenerunt cur lex exoleta esset servanda. At senes senatoresque nolunt hoc responsum audire.

Senes volunt effingere homophiliam a militibus improbari: quod exercitus iam scit esse plerisque militibus falsum. Mullen tamen consilium iam excogitavit iis qui malunt de contubernalium vitis privatis sollicitari quam de hostibus: aut dignitatem erga omnes commilitones praebeant, aut novum munus inveniant. Hoc quoque senes noluerunt audire.

Hodie in senatum vocabuntur plures imperatores ad testimonium dicendum. Nescio utrum hi cum praeside summorum imperatorum consentiant an cum senatoribus. Nec scio cur operae pretium sit loqui, si senatores recusaverint quin aures admoveant nisi audiant quid audire velint. Sic tamen saepe cum senibus. Sed non nimis sollicitor, cum iuvenes magis ad officia, ad bonum commune, ad Rempublicam spectare quam anxietate Freudiana ob alterius hominis vitam privatam laborare videantur.

Et qui hodie sunt iuvenes, ipsi quodam die sedebunt in senatu.