2010-07-19

In itinere

Nisi fallor, aeroplanum insolitae speciei quod in huius imaginis parte sinistra conspici potest
 est eius generis quod "Antonov AN-225" vocatur.

Iter mihi longum, breve tempus.  At me exspectant boni amici, ego exspecto dies laetos.  Eundumst.

2010-07-18

De versu Catulliano in pavimento reperto.

Puellae huius studiorum universitatis otio non carent, quo carbone rudi putrique creta scribant carmina.
Laudandae autem sunt, quod emendate scripserunt.

2010-07-17

De rana et principissa

Haec imago debet omnes mares in spem inducere pulchrae uxoris inveniendae: nam, si etiam Nicolaus ille brevissimus potuit Carlam in matrimonium feliciter ducere, quisnam in dubium vocare potest quin ipse quoque quondam quandam bonam bellamque ducat?

Fortasse etiam uxoribus est sperandum: nam, si etiam Nicolaum illum potuit Carla adeo domare ut lepide atque urbane se salutare didicerit, quisnam dubitat quin omnes mares possint molliri ac poliri?

At quae avis in Chantalis Biyae capite nidificavit?  An rutilus ibi consedit echinus?  An fortasse eius tonsor idem est qui Geert Wilders curat?

Quid principes totius mundi dicant, cum gravissimis de rebus colloquantur

2010-07-16

De legibus in ricas personasque latis

A diunariis nuper relatum est novam legem a Gallorum reipublicae comitiis esse latam et ad senatum mense Septembri esse mittendam, qua inter alia mox prohiberetur ne feminae Mahometanae fidei severiores domo excedant riciniatae. Qua in lege tamen paradoxon et quaedam iniquitas inesse videtur.

Primum, quaecumque femina quacumque causa legem violaverit, multabitur. Si qua rica pudicitiae fideive gratia volens induta publicis in locis deprehensa erit, ipsi multa dicetur. Si vero nolens a marito coactus erit ricam induere et foris deprehensa erit, et marito et uxori multae dicentur. Itaque nihil mulieris referet (saltem prout ad multam spectat) utrum timore viri perculsa an religiosa modestia impulsa velamentum gerat: utroque enim modo multam subibit.

Deinde vero femina, quamvis bona fide huic legi obtemperet et aperto capite procedat, nihilominus non multa sed aliis modis punietur: nam quae ricam sibi imponere reapse voluerit sed eam deposuerit, ipsi adimetur libertatem qua suum vestiendi modum sequatur, ac quae ausa erit iniquo coniugi resistere, ipsa patietur vel discordiam in matrimonio auctam vel, id quod multo infelicius poterit evenire, crudelis atque immanis mariti damnosas iniurias in se illatas.

Semper igitur volens nolensve punietur femina rica assueta: quae aut pecunia multabitur aut aliis poenis quae pecunia non metiuntur. Hac autem lex utraque punietur. Nec inerit in reis ulla mens rea, nam illae, quae velamento faciem celant, nihil damni in rempublicam hoc habitu intendere videntur. Quis enim potest mente effingere talem vafram et nocivam feminam quae, aut timida aut timorata, se rica induat ad reipublicae damnum? Immo, si quis est puniendus, maritum, uxorem cogerit faciem velare oportebit puniri, sed feminam perterritam vel pudicam iniustum est vexare.

In Americanis tamen civitatibus quibusdam iamdudum latae sunt fere eaedem leges, sed omnino diversam ob causam. Non enim licet totius reipublicae senatus de habitu vestimentisque sollicitari, quia illi legislatores debent de rebus cuiusdam momenti agere, sed multis in civitatibus, et praesertim in regione meridionali, iam edictum est ne quis supra aetatem puerilem vel personatus vel riciniatus vel ullo modo velatus palam graderetur, nam saeculis undevicesimo et vicesimo tromocrates scelestissimi, qui sibi nomen vindicaverunt "Ku Klux Klan," velati terrorem in vicinos inferebant vel propter cutis colorem, vel, ut eadem res aliter ponatur, propter defectum fraternitatis (ut apud Gallos saltem haec animi affectus vocatur) quem ipsi patiebantur. Hi nulla pudicitia praediti non propter fidem sed ut immanes larvae viderentur quo maiorem terrorem in alios incuterent, necnon ne a custodibus publicis cognosci possent, semper velamenta gerebant dum gregatim atque infeste incedebant, cruces comburebant, vicinos fratresque humanos laqueis mandabant. Legibus igitur nostri abavi sanxerunt ne quis adulta aetate faciem suam vel foris vel etiam iniussu in alterius aedibus tegeret, nisi vel inter legitimas ferias vel in fabella scaenica legitime constituta vel salutis causa (sunt enim opifices qui aerem puriorem et senes qui oxygenium, ut dicitur, per personam accipiant). Hae leges, quamquam aetate remotiori et crudeliori latae, non tamen ita inveteraverunt ut hodie sint obsoletae: nam hoc ipso anno in Virginia lex paulo immutata est, ut liceat summo civitatis magistratui paulisper eam abrogare si pestilentiae periculum immineat.

At nihil his in legibus continetur de religione. Nec necesse umquam videbatur, nec hodie videtur. Nam custodibus nosrtris publicis est satis ingenii (et satis negotii) ut innocentes homines non molestent vexentque de minimis rebus quae nullum damnum in alios inferre videantur. Palam spatiantur Mahometanae ricis velatae (quas facie opertas et in Virginia et in Florida ipse vidi), nec causa est cur his de illis legibus sollicitarentur. Immo, in legibus etiam antiquioribus et summi momenti patres patriae monuerunt, qui conarentur liberam mentem poenis temporalibus oneribusve vel deminutionibus capitis mutare, eos plerumque nihil gignere nisi simulationem et ignaviam; ac gravissime sanxerunt

Ne quis cogeretur frequentare adiuvareve ullum cultum, locum, sectam ullius generis, neve quis cohiberetur, prohiberetur, molestaretur, oneraretur corpore bonisve, vel ullo modo pateretur propter suas opiniones sententiasve de fide conceptas; ut tamen omnibus hominibus cum libertate liceret profiteri et argumentis defendere suas opiniones in rebus religionis, neve iisdem sententiis eius iura ullo modo diminuerentur, augerentur, afficerentur.

Itaque custodes nostri publici, nisi suspicantur hominem velatum esse ad vera quaedam scelera impune facienda, nihil curant de civium habitu (dummodo non nudus gradiantur) et praesertim nihil sollicitantur de ricis quae ad quendam cultum vel modum vivendi pertinere videntur, quamquam leges fere easdem ac eam Gallorum nos habemus.

At, si maritus in uxorem crudelitatem praebeat, secundum nostras leges ille in carcerem trudatur, illa tamen nihil multetur. Id magis videtur rationi consentaneum.

2010-07-15

De etymologicis rationibus falsis vel fictis

Canis canit clavicordio.

A. Gellius in Noctium Atticarum libri primi capite duovicesimo1 haec verba Marci Varronis rettulit, quibus auctor ille Rerum Divinarum librorum Lucii Aelii errores etymologicos comiter atque urbane notavit:

In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. Non leporem dicimus, ut ait, quod est levipes, sed quod est vocabulum anticum Graecum. Multa vetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent Graecum, quod nunc nominant Ἕλληνα, puteum, quod vocant φρέαρ, leporem, quod λαγωὸν dicunt. In quo non modo L. Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo…

Gellius vero idem vitium in eiusdem docti hominis scriptis, immo in eodem libro, scite admodum et clementer deprehendit:

Sed in posteriore eiusdem libri parte furem dicit ex eo dictum, quod veteres Romani furvum atrum appellaverint et fures per noctem, quae atra sit, facilius furentur. Nonne sic videtur Varro de fure, tamquam L. Aelius de lepore? Nam quod a Graecis nunc κλέπτης dicitur, antiquirore Graeca lingua φὼρ dictum est. Hinc per adfinitatem litterarum, qui φὼρ Graece, est Latine fur. Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriam, an contra aptius et cohaerentius putarit furem a furvo, id est nigro, appellari, in hac re de viro tam excellentis doctrinae non meum iudicium est.

At paenultimo in capitulo eiusdem libri Noctium Atticarum, Gellius ad Varronem reversus est cuius indutiarum finitionem ostenderet lepidae magis atque iucundae brevitatis quam planam aut probram esse videri. Deinde ipse mirum in modum eytomologica ratione etiam prima fronte omnino falsa in voces Latinas resolvit nomen indutiarum:

Indutias sic dictas arbitramur, quasi tu dicas inde uti iam. Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur nihilque incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur. Quod igitur dies certus praefinitur pactumque fit, ut ante eum diem ne pugnetur atque is dies ubi venit inde uti iam pugnetur, idcircum ex his, quibus dixi, vocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum conexum est.

Difficile est tam clementer atque iucunde de ratione huius nominis a Gellio relata quam ille se praebuit cum de Varronis opinionis errore dissereret. Nam hoc inde uti iam adeo, ut Latine loquar, stulte dictum est ut nemo nisi scurra, balathro (a balatu et vaniloquentia dictus2), barbarus, agrestis, idiota, morio fictus, opicus mus ullo pacto fidem ei tribuere posse videretur. Quae nomina omnia a similitudine Gellii longius abhorrent, cum de doctissimo et peritissimo homine loquamur, quam ipsius explicatio etymologica a verisimilitudine.

Animadvertendum vero est Gellium idem fecisse ac Varronem: nam uterque etymologicam rationem ratione procul evolvit eodem in libro in quo ipse antea alium hominem eandem ob causam reprehenderat. Itaque suspicor consulto Gellium huius vocabuli originem potius effinxisse quam exquisivisse. Nam lepos atque urbanitas debet in aemulatione inesse; itaque aemulandi Varronis causa et quasi per iocum, mea quidem sententia, Gellius salsus etiam in idem vitium Varronem praeceps est secutus. Et fortasse ea de causa, cum aemulationem in animo haberet, paulo postea eodem in capite haec Gelliana leguntur post Aurelii Opilii explicationem eiusdem indutiarum nominis:

Hoc ab Aurelio scriptum propterea non praeterii, ne cui harum Noctium aemulo eo tantum nomine elegantius id videretur, tamquam id nos originem verbi requirentes fugisset.

1duovicesimo] videas quartum quinti libri caput.

2dictus] videas Pomponii Porphyrionis commenta in Horati Sermonem alterum primi libri.


2010-07-13

De soleis sanctis et pretiosis

Femina quaedam Floridensis divinum consilium ad lucrum faciendum e caelo accepisse fertur.  Nam soleas, quas quilibet qualibet in taberna potest uno dollari emere, ea coepit viginti dollaribus vendere.  Ideo audet pretium tam carum pro mercibus tam vilibus poscere, quod his in soleis inscripti sunt loci e Scriptura Sacra excerpti.
Soleae Sanctae
Lucerna pedibus meis verbum tuum et lucrum loculis meis.
"Nunc," inquit, "scio quid sit vocatio divina.  Quod scio paulo insolitum videri, sed ex corde censeo Deum me iussisse hoc agere.  Video autem Eum quotienscumque de qualibet re angor sollicitorve, me in novam partem dirigere, et omnes aerumnas semet ipsas enodaturas.  Compertum igitur habeo me recte hoc agere."
Censet igitur haec mulier Deum ipsum se allocutum esse atque hortatum esse non solum ut eius sciptura sub fidelium pedibus calcaretur, sed etiam ut pretium viciens auctum a religiosioribus et religiose calceatis solveretur.  Liquet Floridensium Deum esse callidum mercatorem.

2010-07-11

De sphaeromachiis pedisphaeristisque necnon de fautorum mira urbanitate

Jaume Marquet Cot, pedisphaerista omnium praestantissimus, cui nomen "Jacobuli Jump" inditum, hac in imagine ab agonothetis seu arbitris ludi monetur ne cantharum, certaminis praemium, manibus tangat; nam hoc spectaculum "pedifollis" eo vocatur, quod lusoribus non licet manibus uti.

E Thersistis docti doctis scriptis comperior Hispanos in σφαιρομαχίῃ punctum hodie tulisse. Pastrix disertus Gallus quoque de honore Gallico his in ludibus confirmato roboratoque antea scripsit.  Saepe tamen apud nos quaeri solet de hoc genere ludi, quippe quod nisi apud pueros sit ferme ignotum. Equidem, quoniam puer non iam sum, nihil dicam de ludo illo, quam nullus alius potest esse taediosior—nam quibus aliis in ludis potest lusoribus per horam et dimidiam huc illuc currentibus hoc contingere, ut alter grex tantummodo unum punctum, alter nihil ferat?

Nos autem Americani alterum spectaculum ludicrum et prorsus diversum eodem nomine intelligere solemus. Nam ludus pedifollis nobis notus non longe discrepat ab harpasto illo Britannorum, nisi quod regulae legesque nostrae in antecessum sunt statutae, cum Britanni videntur ad libitum omnia novare mutareque, ne spectatores taedio afficiantur si quid in campo fiat intelligatur. Hoc discrimen diversis e gentium ingeniis profluxisse videtur, nam idem dici potest de Britannorum rebus publicis, quae omnibus semper nova atque obscuriora videntur, necnon de sententiis inter Americanos communibus, quae nisi antiquissimis in scripturis sacris statutae reperiuntur, nihili habentur (qua de causa multi sunt qui censeant totum mundum intra sex dierum spatium esse a Deo factum modo sex abhinc millia annorum).

Pedisphaeristis Americanis lex prima est ut tomenta tomentis supra corpora iam obesissima addantur, quo magis viriles lusores videantur neve hi viri virilissimi sugillationes iniuste patiantur. Unde aliud discrimen inter Britannos Americanosque suppetit: nam lusores harpasti Britanni fractis naribus, auribus, ossibus sunt deformiores, lusores tamen pedifollis Americani tam adipi corporis quam vitae luxuria voluptatibusque molliores.

Altera enim lex est ut unusquisque lusor quodam tempore vel, ut bonus lusor et cuiusdam momenti habeatur, quibusdam temporibus (pactionibus conductionis operae statutis, ut aliquando videtur) a custodibus publicis manifestis in sceleribus voluptuariis deprehendatur, ut vel venenis stupefactivis usus vel meretricibus uxoreve male abusus. Ut exempla afferam, Michael Vick canes cruciabat et pugnare cogebat; et JeMarcus Russell "pautione purpurea" (seu suco tussiculari cum bellariolis dulci in potione spumante immixto) abutebatur; et abhinc annos nonnullos Orenthal Simpson uxorem repudiatam una cum eius amasio trucidavit. Quibus ex exemplis statim liquet lusores, quo sint famosiores, eo peritiores haberi.

1253293349.jpgUt ad vestimenta virilitatemque redeam, quamquam verum est Americanos pedilusores hieme sub habitu ludicro feminicruralia vel tibialia bracaria gerere eiusdem generis quod mulieres castulis gunnisve indutae solent, alio tamen nomine, videlicet "stricta athletica," haec tibialia vocantur, itaque virilia sunt propter nomen mutatum. Verbo saltem tenus etiam virile habetur calliblepharum oculis illinire, nam hoc genus ornamenti, quo lusores efficiunt ut ferociores videantur, utile dictitatur ad solem ab oculis avertendum dummodo "atramentum oculorum" potius quam fucus appelletur. Eodem pacto non sollicitandum est de hoc, quod lusores solent alios eiusdem gregis tertio quoque impetu in adversarios facto nates manu palpare, nam vellicatio id genus, quamvis in mulierem facta haberetur incesta lascivia atque impudentia, tamen sub nomine virilis hortamenti nullo modo potest in dubium vocari. In ludis enim, ita ut in bello, nomina sunt rebus maioris momenti.

Hoc in certamine pedifollis Americani, lusores solent vel manibus pilam arte tenere vel inter suum gregem iactare ut haec pila tandem trans campi finem transeat et puncto temporis sit in eiusdem gregis lusoris manibus. Numquam solent lusores calcibus pedibusve uti nisi duas ob causas: primum, ut ludus dimidiatus incohetur; deinde, si gregis praefectus non putat pilam non trans finem ante progressuram quam alter grex possit eam rapere atque alteram ad finem manibus afferre. Ea de causa nomen "pedifollis" huic ludo impositum est.

At a sensu huius explicationis non omnino alienum videtur nunc tres consuetudines explicare quibus fautores utriusque generis ludi pedifollis suam urbanitatem solent exhibere.

Primum, mira quadam festivitate Europaei nunc morem Africanum antiquitus per saecula traditum sumpserunt, ut lepide admodum atque scite et tota per certamina lusores quibus faveant ad victoriam carminibus dulcissimis hortentur. Africani enim aborigines antiquissimis temporibus, fortasse octavo vel nono die post mundum a Deo factum, feruntur has vuvuzulas, longas tubas et e materia facta quae plastica dicitur, a Sinensibus mira atque insperata vilitate emisse inque vicem inter spectacula ludicra venditasse; et Europaei ludorum fautores propter amorem erga cultus alienos sensum et penitus insitum hoc anno coeperunt vuvuzulas inflare itaque Philomelam ipsam suavitate antecellere.

At Americani, et praesertim Floridenses, solent aliis gentibus mira elegantia praestare non canendi sed bibendi ratione: nam in pretio venit ante et inter et post certamina pyxides ferreas et cervisiae plenas sumere et solito more aperire necnon postea eiusdem pyxidis latus cultro pugioneve perfodere; quo ex altero foramine facto quam celerrime cervisiam hauriunt et quasi more Thraco bacchantur. Quid urbanius quam hoc modo cervisiam "sclopetari?" Quod verbum est a nomine sclopeti effictum propterea quod ita celeriter caelia in gulem effunditur...necnon in pectus, in camisiam, in bracas; nam ut sclopetum globulos minutissimos late disiicit, ita pyxides perfossae fermentum totum per potoris corpus diffundunt. Hic mos inter ludi pedifollis Americani fautores plerumque lepide ac scite celebratur donec fautores cervisia ita victi ut madidi obdormiant, aut eodem in loco, si feliciores sint, aut in carcere, si nimis felices et ea causa molestiores custodibus publicis fuisse videantur.

Alter mos lepidus atque elegans et Americanorum proprius mihi videtur dignus enarratione. Nam, tam obesi debent esse lusores, quam crassi etiam sunt spectatores, qua de causa solitum est Americanis lectulis accumbere et taeterrimo pabulo vesci dum spectaculum televisificum spectant. Quibus satis pecuniae, tamen, est etiam alius mos gregibus favendi, qui in Florida est celeberrimus nec a priore ratione seiungendus: nam multi sunt qui longissimas habeant autoraedas animi recreationis causa et culinis et balneis et latrinis et cubiculis et tricliniis mira calliditate instructas. Hi, qui quasi domos automatarias gubernant, solent hoc ipso oppido ubi haec verba exaravi convenire congredique, non autem iuxta ampitheatrum ipsum sed quibusdam in areis stativis, ut spectaculum suis in aedibus motilibus spectent...per instrumentum televisificum. Mira urbanitate atque astutia possunt hi homines felices domi accubere adversum televisionem et certamen spectare, dum eodem tempore fortasse intervallo mille passuum eodem in oppido fit res vera. Si cogitatio eis occurreret, etiam possent foras anatis in modum vacillantes excedere et certamen spectare aut saltem fautorum clamores audire... sed fieri non potest ut elegantem corporis lepide obesi crassitudinem e domestico vehiculo baiulent, nisi per subrusticum laborem nervorumque insulsam intentionem.

2010-07-04

De Rationibus Corporis Humani

Consalvus quondam scripsit—utinam ipse mox iterum loquatur!—de colloquio Erasmiano, quamquam non ab Roterodamensi ipsissimo scripto, quod Pythagoricum convivium inscribitur, in quo discipuli illius sectae dicuntur linguis diu favere

ut tacendo audiant et discant ab aliis quid sit loquendum antequam ipsi verba proferant.

A. Gellius eadem de consuetudine in Noctium Atticarum libri primi capitulo nono necnon de aliis rationibus "recipiendi instituendique discipulos" disseruit. Cuius verba primum apponam:

Iam a principio adulescentes, qui sese ad discendum obtulerant, ἐφυσιογνωμόνει. Id verbum significat mores naturasque hominum coniectatione quadam de oris et vultus ingenio deque totius corporis filo atque habitu sciscitari.

Non tamen explicavit Gellius num haec examinatio investigatioque tam vultus quam corporis tantummodo praecaveret ne adulescentes deformes disciplinae traderentur (scilicet uti eorum parentes semet ipsos cura ineptorum prolum expedirent) an ad quandam rationem mathematicam vel mysticam pertineret, qua vultus et corporis forma deberet ad quandam normam respondere. Suspicor autem hoc esse verius, quod multum illius philosophi intererat "naturalem membrorum omnium inter se competentiam," ut Gellius antea scripserat primo in eiusdem libri capite, metiendo colligere atque intellegere. De fortasse haud dissimilibus sententiis scripsit Vitruvius tertio in libro De Architectura, ubi haec protulit:

Proportio est ratae partis membrorum in omni opere totiusque commodulatio, ex qua ratio efficitur symmetriarum. Namque non potest aedis ulla sine symmetria atque proportione rationem habere compositionis, nisi uti ad hominis bene figurati membrorum habuerit exactam rationem.

Adhuc sunt qui has symmetrias et proportiones membrorum corporis vultusque studiose petant atque hanc disciplinam non sine fructu aliis in studiis (ut Vitrivius) adhibent.

Achilles enim et Iohannes Iudica-Cordiglia, fratres Itali, qui fere soli toto in orbe terrarum potuerunt nuntios radiophonicos audire quos cosmonautae sive Sovietici et Americani exploratores caelitus mittebant, dicuntur Americanorum radiophonicae undulationis amplitudinem coniectura attigisse ex imaginibus de cosmonautarum vehiculo descriptis: nam eadem in imagine et antenna radiophonica videri potuit et quattuor nautarum vultus. Achillis Iohannisque pater, medicus qui peritissimus fuit mathematicarum rationum quibus vultus humanus componitur, potuit intervallum ossium mandibularum (seu ossium zygomaticorum, quae dicuntur) metiri, quod cum latitudine totius vultus collatum indicavit quo usque deberet longitudo unius centimetri illa in imagine tendere. His mensuris compertis, facile potuerunt illi fratres antennam radiophonicam eadem in imagine depictam metiri itaque frequentiam undarum radiophonicarum illa antenna missa acceptaque cognoscere.

Sunt etiam qui artis solius causa in talia studia vultuum membrorumque incumbunt. Ex anno millesimo octingentesimo octogesimo tertio, cum Franciscus Galton primus imagines hominum photographicas, ut dicuntur, supra alias aliorum imposuisset et imaginem e multis compositam paravisset, notum est hos vultus compositos videri pulchriores quam singulas imagines separatim consideratas. Unusquisque homo enim sua portione pulchritudinis ac turpitudinis sorte fruitur; tota gens hominum tamen ad quasdam normas mathematicas necnon communes tendit. Itaque ad paginam interretialem quae Facies Crastina inscribitur potest pulchritudo humana contemplari et imagines quibusdam in urbibus compositae. Quamquam imagines urbanae aliqua ex parte videntur discrepare ab aliis imaginibus singulis in urbibus depictis compositisque, tamen qui eas intuitur necesse est sentiat omnibus hominibus esse quandam communitatem ac fraternitatem…sive communem humanitatem.

2010-07-03

De Clodio Albino imperatore Horatiano

Nonnumquam apud historicos possumus locos invenire quos suspicamur potius e poetis quam e commentariis, annalibus, historiis antecedentibus esse tractos, nec pauci sunt tales loci in Historia illa Augusta, de cuius scriptoribus et aetate et intentione multum ambigitur inter litterarum peritissimos.  Ego discipulus pravus et minime peritus non possum de talibus rebus docte et diserte ambigere, sed maxime mentem meam levem arridet aliquando offendere tales locos magis poeticos, quippe qui voluptatem lectori afferant.  Itaque cum risu haec de Clodio Albino inveni in eius vitae capite undecimo:

Vini sane parcum fuisse dicit, quod Severus negat, qui eum adserit ebrium etiam in bello fuisse. Cum suis ei numquam convenit vel propter vinulentiam, ut dicit Severus, vel propter morum acrimoniam. Uxori odiosissimus fuit, servis iniustus, atrox circa militem. Nam saepe etiam ordinarios centuriones, ubi causae qualitas non postulavit, in crucem sustulit. Verberavit certe virgis saepissime neque umquam delictis pepercit. In vestitu nitidissimus fuit, in convivio sordidissimus et soli studens copiae, mulierarius inter primos amatores, aversae Veneris semper ignarus et talium persecutor, agri colendi peritissimus, ita ut etiam Georgica scripserit. Milesias nonnulli eiusdem esse dicunt, quarum fama non ignobilis habetur, quamvis mediocriter scriptae sint.

Haec descriptio morum non longe videtur abesse ab illa Horatiana quae altera in epistola alterius libri epistolarum legitur:

fuit haud ignobilis Argis,
qui se credebat miros audire tragoedos
in vacuo laetus sessor plausorque theatro,
cetera qui vitae servaret munia recto
more, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
et signo laeso non insanire lagoenae,
posset qui rupem et puteum vitare patentem.

Sic possumus unum locum cum altero conferre atque haec genera vitiūm virtutumque tabulatim disponere:

Iulius Capitolinus (qui fertur) de Clodio Albino imperatoreQuintus Horatius Flaccus de cive Argivo haud ignobili
propter vinulentiamposset…signo laeso non insanire lagoenae
propter morum acrimoniamrecto more
uxori odiosissimus fuitcomis in uxorem
servis iniustusposset qui ignoscere servis
atrox circa militembonus sane vicinus, amabilis hospes

Fortasse necesse fuit eius atrocitatem circa militem centurionesque tractare, cum nemo crederet talem hominem omnibus ab humanitatis amicitiaeque oblectamentis prorsus alienum posse multum commercii cum vicinis hospitibusque habere.  At hic homo quamvis iniucundus non fuit omnino illiteratus, quippe qui Georgica Milesiasque (etsi mediocriter) scriberet.  Notandum autem est Albinum, qui Georgica composuit, verbis Catonis esse descriptum: agri colendi peritissimus.  Non tamen dicitur num eius ferramenta fuerint splendida.

 

2010-07-01

De speculatoribus nuper comprehensis

Anna Chapman, speculatrix inepta sed non invenusta, hac in imagine conatur Monstrum Crustulorum in usum Russicorum convertere. Num Via Sesamina parvulis Americanis umquam erit tuta?

Tandem licet Americanis paulo liberius spirare. Nam non iam necesse unaquaque hora nobis est turpe caput Antonii Hayward, principis negotiatorum universitatis Britannorum Petrolei, per televisionem spectare ineptias balbutiens, cum diunarii nostri mobiles novam faciem nunc nobis praebeant. Speculatrix enim Russica et pulcherrima, Anna Chapman nomine, nostris ab agentibus in rebus deprehensa est, qua de causa diunarii imagines eius ex Facebook aliisque paginis interretialibus eruunt quas nocte dieque monstrent de rebus speculatoriis sine fine garrientes. Quid enim spectatores magis allicit et leves animos magis captat quam bella et rufa et periculosa speculatrix alieni generis quae dicitur velle candido suo risu rem publicam subvortere?

Dicuntur quoque decem undecemve alii speculatores comprehensos, e quibus tamen nemo satis pulchra ut digna sit diunariorum mentione. Itaque de istis plerumque est tacendum.

Anna tamen, quamvis pulchra, non videtur efficaciter furtivo suo munere esse functa: nam neque illa neque alii speculatores dicuntur res arcanas et ullius momenti suis magistris Russicis retulisse. Immo adeo inepti fuerunt illi ad artem speculatoriam ut et Russici et Americani sint obstupefacti. Nam nonnulli ex illis speculatoribus rationibus antiquoribus et radiophonicis usi sunt ut cum magistris suis colloquerentur—rationibus quas iam diu potuerunt agentes fere omnium gentium intercipere. Illi autem qui steganographia, recentiore arte nuntiorum in imaginibus electronicis celandorum, usi sunt, ipsi verba arcana ad hos nuntios patefaciendos in chartulis quae "post-it" vocantur scripserunt quas ad discos ordinatraque applicabant, ne vel verborum arcanorum obliviscerentur vel methodorum quibus imagines occultae aperirentur.

Anna ipsa, quippe cui molestum esset sex menses expectare dum agentes Russici ordinatrum suum mobile, quo ad speculationem gerendam uteretur, reficere possent, illud agenti in rebus Americano, qui simulabat se apud Russicorum legationem quodam munere fungi, ultro tradidit ut reficeretur. Facilius enim fuit efficere ut Anna crederetur agentem nostrum esse Russicum, quod plurimis nuntiolis interceptis lectisque nostri multa de hac schola speculatorum habuerunt comperta et potuerunt Annae dicere quae essent eius proxima consilia. Itaque, dolo peracto, gavisi sunt agentes nostri hiantes; utrum propter ordinatrum tam facile acceptum an quod saepe potuerint speculatricem tam bellam convenire quacum pocula potionis Arabicae sorbillarentur, a diunariis non traditur. Ordinatrum autem bene refectum est.

Etsi ars speculatoria Annae comitibusque fere deerat, non prorsus stulti fuerunt. Nam illi omnes videntur magnam copiam pecuniae e fisco Russico hausisse atque in suum usum effudisse ad domos emendas, ad negotia agenda, ad vitas molles et iucundas sibimet ipsis parandas. Anna ipsa fertur ad commercia negotiationesque esse ita apta atque callida ut nonnihil commoditatis Neoeboracensibus attulisse, cum rationibus electronicis conata sit efficere ut emptoribus facilius fieret novas diaetas conducere. De aliis minus pulchris, parum dicitur nisi illos emolumentis magis nostris civibus et negotiatorum societatibus quam Russico instituto speculatorio fortasse revera fuisse. Immo his in angustiis pecuniariis quibus hodie vexamur, cum pretia aedium deprimantur, cur volumus speculatricem tam utilem quam pulchram retegere, et praesertim quae nobis beneficia praebet Russicis impensis? Fortasse agentes nostri non debuerunt eos comprehendere, sed tolerare potius vel etiam cognoscere quis in Russia eis esset praefectus atque eum promovere clam conari, ut ille posset plures pulchras rufasque speculatrices mittere quae vectigalia Russica Americanis in negotiis adhiberent.

Unum tamen damnum accepimus his ex speculatoribus comprehensis. Nam milites nostri classici nautaeque nunc a praefectis monentur ne commercio in portibus fruantur cum feminibus pulchris. Misellos classicos! Qui prae metu dulciora praemia militiae spernabunt ac nullis in amplexibus nisi turpium foedarumque implicabuntur!