2010-06-30

Cur pluat.

Dum in taberna plerumque bona conarer cena frui, ad proximam mensam sedebant pater, mater, monstrum quod se uno in loco contineri nequivit ac frusta ciborum ubique spargebat: familia nimis Americana.  Tandem, post dimidiam partem cenae solum deiectam, puerulo identidem (puerulorum more) roganti curnam foris plueret (nam imbres et terram et tabernae fenestras vehementer lavabant), mater respondit angelos flere.  Cum idem patrem rogasset cur angeli flerent, ille, "Nescio," inquit, "at suspicor te culpandum.  Quidnam facinoris tu tibimet ipsi hodie admisisti tam scelestus ut etiam beati angeli lacriment?"

2010-06-21

De Solstitiis Brevioribus

Hodie placuit vespere septem octove millia passum vagari dum sol lentissime occidit; quis enim tempore ad errandum caret die solstitiali, quippe qui omnibus aliis diebus sit longior? Apud antiquos tamen, homines semper aliqua ex parte perversos, saepe invenimus longissimum diem poni pro brevi spatio temporis. De quibusdam bestiolis Arpinas haec primo in Tusculanarum Disputationum libro rettulit:

Apud Hypanim fluvium, qui ab Europae parte in Pontum influit, Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci, quae unum diem vivant. Ex his igitur hora viii quae mortua est, provecta aetate mortua est; quae vero occidente sole, decrepita, eo magis, si etiam solstitiali die. Confer nostram longissimam aetatem cum aeternitate: in eadem propemodum brevitate qua illae bestiolae reperiemur.

At Plauti Calidorus amans de spe deiectus haec dixit de semet ipso:

Quasi solstitialis herba paulisper fui:
repente exortus sum, repentino occidi.

2010-06-19

De cervis et cervisiis

CEBAF et pampini
Prope novam mediam urbem sunt fabricae dumetaque et negotiatores silvaeque atque officinae nemoraque: omnia urbana rusticos in locos implicata. Hac in imagine, pone labrusca pampinea, aedificia conspiciuntur in quibus homines artis physicae periti caecis corporibus Lucretianis ludunt, quae concursu plagis percita vexantur. Quod ad officinum, quod Perpetua Acceleratrix Radii Electroniorum Facultas (CEBAF seu Thomae Jeffersonii ergasterium experimentis agendis vocatur, alipedes cervos inter saltus lucusque supra terram pascuntur, infra tamen electroniis celerioribus quam cervis corpuscula insecabilia disploduntur ut particula etiam minora et dissilientia inspiciantur.
Crustulum et Potio Arabica cum Theobromate
Nec mille passum distat thermopolium optimum, cui nomen Aromata, ubi crustulum e theobromate factum una cum potione Arabica cum theobromate parata possum bibere dum quasdam epistolas Latine scriptas evolvo. Quondam hoc in thermopolio emi potuerunt caelia sive cervisia hac in regione cocta et sicut theobroma ipsum fere nigra, quae vespere aestivo languidum animum reficerent.

2010-06-18

De festis et de armis gestis

Singulis diebus Veneris et aestivis iuxta fontem in media urbe habentur sollemnia ludicra, inter quae cives carmina audiunt et saltant, cervisiam vinumque bibunt, vespere aestivo communiter et civiliter fruuntur.  Millia hominum adsunt, et fortasse plus centum ante scaenam humum pede pulsant.  Hac nocte tamen aliquid paulo insolitum iuxta braxatorialem abacum ad sinistram orchestrae conspexi.  Adolescens enim fortasse duodeviginti annorum manuballistam in sclopotheca circum se cincta gerit.  Quamvis per Virginiae civitatis leges omnibus civibus dumtaxat annos duodeviginti natis liceat palam armatis circumgredi, plerumque tamen per sensum communem talis consuetudo habetur incomis insulsaque.  At talia in dies saepius apud nos fiunt, cum in dies audaciores fiant rustici qui partibus dextris faveant et praesertim isti qui studiosi sint factionis Theae, ut vocatur.  Explicatio Freudiana hanc ad consuetudinem quam maxime pertinet.

manuballista.jpg

Non potui imaginem ope lucis bene describere, cum contra morem solitam instrumento usus sim potius telephonico quam machina photographica, ne nimis plane apparerem manuballistam animadvertere.

2010-06-17

De Catonis viris bonis duobus

Flower2.jpg Notissimum est illud Catonis, quo ille oratorem definivit:

Orator est, Marce fili, vir bonus, dicendi peritus.

Quintilianus illa verba duodecimo in libro Institutionis Oratoriae decantavit, Seneca primo in libro Controversiarum, Apuleius in Apologia, Fronto prima in epistula alterius libri ad Verum Imperatorem scripti.  Gellius hanc locutionem sumpsit et paulo ornatius dixit Draconem Atheniensem virum bonum multaque esse prudentia existimatum esse iurisque divini et humani peritum fuisse. Idem Iulium Paulum poetam appellavit virum bonum et rerum litterarumque veterum impense doctum. Petrus Ramus tamen hanc formulam aliquatenus in peius detorsit, cum oratorem sic finiret: vir bene dicendi peritus.

Cum Servii autem annotationes in Georgica collatas inspiceremus, ad primi libri versum quadrigesimum sextum alterum virum bonum offendimus:

attritus splendescere vomer] Lucretius “occulto decrescit vomer in arvo”: quod evenire frequenti aratione novimus, ut et splendidior fiat et teratur: Cato in oratione ad filium “vir bonus est, Marce fili, colendi peritus, cuius ferramenta splendent."

Haec verba plerique philologi hodierni censent inter tractatus de Agri Cultura scripti fragmenta esse numeranda; quid igitur de Servii illo "in oratione ad filium?"

2010-06-16

De thermopolio c.n. "Aromata"

Raro fit ut apud Floridenses carmina iassiaca, ut dicitur, audire possim, nec (propter aestum) solent Floridenses pota bibere calida, ut coffeam. Itaque gaudeo hodie alteram civitatem visere ubi lentis carminibus atque Arabico potione frui possum. Quamvis negotiis interdiu angar, vespere tamen placet his oblectamentis animum reficere atque refocillare.

2010-06-13

De Bidentibus

Samuel L. Jackson Auli Gellii partem Avenio melius egisset.
Samuel L. Jackson Auli Gellii partem Avenio melius egisset.

Cum crocum floresque perambulare Vergilii hac hebdomade necesse mihi fuerit et cum Eclogarum vocabulis rusticis luctari, quod semper aerumnas nobis fert discipulis hodiernis quippe qui arborum rerumque rusticarum imperiti prorsus nullo sermone intellegamus quid intersit inter quercum ilicemque, nec umquam myrticam oculis propriis etiam viderimus, magno solacio est mihi Aulus Gellius, qui non solum inter auctores salsissimos est numerandus sed etiam multo liquidius quam grammatici interpretesque videtur intellexisse quasdam res sensu et ratione potius esse iudicandas quam fabulis argumentisque tenebrosa ex antiquitate repetitis. Itaque hunc locum maxime Gellianum et de "bidentibus" dicaciter decimo sexto in libro Noctium Atticarum scriptum vobis lectoribus laudabo, ne videar nimis otiosus:

Redeuntes Graecia Brundisium navem advertimus. Ibi quispiam linguae Latinae litterator Roma a Brundisinis accersitus experiundum sese vulgo dabat. Imus ad eum nos quoque oblectamenti gratia; erat enim fessus atque languens animus de aestu maris. Legebat barbare insciteque Vergilii septimum, in quo libro hic versus est:

centum lanigeras mactabat rite bidentis,

Et iubebat rogare se, si quis quid omnium rerum uellet discere.

Tum ego indocti hominis confidentiam demiratus, "Docesne," inquam, "nos, magister, cur bidentes dicantur?"

"Bidentes," inquit, "oves appellatae, idcircoque 'lanigeras' dixit, ut oves planius demonstraret."

"Posthac," inquam, "videbimus, an oves solae, ut tu ais, bidentes dicantur et an Pomponius, Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis erraverit, cum hoc scripsit:

Mars, tibi voveo facturum, si umquam redierit,
bidenti verre,

"Sed nunc ego a te rogavi, ecquam scias esse huiusce vocabuli rationem."

Atque ille nihil cunctatus, sed nimium quantum audacter, "Oves," inquit, "bidentes” dictae, quod duos tantum dentes habeant."

"Vbi terrarum, quaeso te," inquam, "duos solos per naturam dentes habere ovem vidisti? Ostentum enim est et piaculis factis procurandum."

Tum ille permotus mihi et inritatus, "Quaere" inquit "ea potius, quae ex grammatico quaerenda sunt; nam de ovium dentibus opiliones percontantur."

Facetias nebulonis hominis risi et reliqui.

P. autem Nigidius in libro, quem de extis composuit, "bidentes" appellari ait non oves solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius, cur bidentes; sed, quod ultro existumabamus, id scriptum inuenimus in commentariis quibusdam ad ius pontificum pertinentibus: "bidennes" primo dictas "d" littera inmissa quasi biennes, tum longo usu loquendi corruptam vocem esse et ex bidennibus bidentes factum, quoniam id videbatur esse dictu facilius leniusque.

Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non videtur ignorasse, in quarto librorum, quos de Vergilio fecit, "bidentes" appellari scripsit hostias, quae per aetatem duos dentes altiores haberent. Verba illius ipsa posui: "Quae 'bidens' est," inquit, "hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate in maiorem transcendisse." Haec Hygini opinio an vera sit, non argumentis, sed oculis iudicari potest.

Hunc locum et paene haec ipsa verba Macrobius furatus est et sexto in libro Saturnaliorum posuit, ubi Gellium sub Avieni Serviique personis induxit.

2010-06-10

De suffragiorum mysteriis

Suffragiis nuper nonnullis in comitiis numeratis multi sunt qui de eventibus mirentur.  Primum, in Batavia Geert Wilders multa puncta tulit, cum suffragatores non viderentur animadvertere se suffragia potius dare ad senatorem creandum quam ad tonsorem ei conducendum.  Multo tamen mirabilior fuit Alvinus Greene Americanus, qui in Carolina Meridionali civitate suffragiis selectus est ut candidatus fieret in senatoria comitia mense Novembri habenda.  Nam multis in civitatibus antequam candidatus utriusque factionis possit contra alterius partis candidatum digladiari et suffragia omnibus e civibus petere, necesse est primum aliis in comitiis quae "primaria" vocantur ambire ut maximam copiam suffragiorum e suae factionis fautoribus nanciscatur.  Quod adeo fecit Alvinus Greene, ut ei liceat candidato Democratico cum Republicano ad honores senatorios petendos concertare…et strenue nunc conantur omnes intellegere quomodo ille potuerit rem efficere.

Alvinus GreeneAlvinus enim nec virtute nec fautoribus videtur ambivisse.  Nulla praeconia vel televisifica vel chartacea, nullum (eo tempore) paginam interretialem comparavit; nullas cenas, nullos conventus celebravit; nullam orationem, nullam contionem habuit; nihil pecuniae comparavit; nihil, ut brevius dicam, fecit.  Identidem rogatus a diunariis quid fecisset, iteravit se operam dedisse nec quidquam aliud respondit.  Deinde rogatus an itinera per civitatem fecisset ad cives visendos, respondit tamen se illud fecisse.  Postremo rogatus quomodo potuisset petroleum emere ad talia itinera suscipienda, cum quaestu destitutus nullo munere fungeretur nec ullam pecuniam accepisset—nam ne telephonum gestabile quidem neque ordinatrum habet, ac pauper cum suis parentibus otiosus habitat—respondit se auxilium opificum opera carentium a republica accipere.  Quod potest esse verum, sed nullo modo explicatur quomodo ille potuerit decem milles et quadringenti dollares ($10,400) solvere, quod pretium fuit omnibus dinumerandum Caroliniensibus qui vellent candidati considerari. Republicani negant se pecuniam Alvino dedisse ut posset in suffragiis Democraticis certare, quamquam multi adhuc eos suspicantur mala fraude hanc rem effecisse.  Rogatus ipse ubi pecuniam ad honores senatorios petendos invenisset, respondit pecuniam esse "suam."

Nunc, suffragiis datis et comitiis habitis, relatum est Alvinum ex exercitu (causis incertis) esse expulsum, e quo tempore nullum munus quaestuosum invenire posset.   Mense Novembri prioris anni a custodibus publicis comprehensus est cum conaretur obscoenas imagines cuidam discipulae apud universitatem Caroliniensem Meridionalem ostendere et aditum ad eius cubiculum clam et iniussu potiri—quae omnia in pelliculis cinematographicis securitatis causa descriptis contineri feruntur, cum Alvinus, quamvis clam scelus efficere conetur, nec subtilis nec callidus iure vocari possit.  Immo, liquet eum satis stultum fuisse atque esse, quod patet ex eius colloquiis cum diunariis nunc per rete universale divulgatis.

Rogatus quid de Corea fieri deberet, respondit se censere prudentia legationum efficiendum esse ut una fieret respublica Corea in qua potestas esset penes populum—tamquam nemo ante eum illo de eventu somniavit.  Rogatus quid de TARP (quibus litteris intellegitur pecunia ex publico fisco argentariis data ut angustiae tollerentur) censeret, respondit se prorsus nescire quid esset.  Aliis de rebus respondere nequivit.

Alvinus viva voce loquitur:

At centum milles cives Carolinae Meridionalis suffragia huic homini dederunt, quae summa tanta fuit ut sit selectus ad honores mense Novembri petendos.  Quem candidatus Republicanae factionis procul dubio dilaniabit.  Cur itaque potuit Alvinus Greene his in comitiis alterum ambientem superare?  Hoc: quia in tabellis quibus suffragia recordantur nomina ex litterarum ordine disponuntur.  Sic nomen Alvini Green, quippe quod e littera G incipiat, ante id Victoris Rawl oculis offenditur, atque multi suffragatores Americani solent punctum ei tradere cuius nomen primum legunt, si aliter candidatos internoscere nesciunt.  Fortasse res ita sese habent apud Batavos.

Postscriptum

Hac nocte plura de Alvino Greene a diunariis sunt eruta et ab illo ipso dicta.  Rogatus num censeret prudens sibi fuisse tantam pecuniam solvere ut in comitiis primariis Democraticis interesset ut postea candidatus electus contra Republicanum candidatum et civium favore et acervo pecuniae praeditum certaret, Alvinus respondit:

Potius quam modo decem millia dollarorum servare et modo ea pecunia ire petroleum emptum, modo capere et modo sine quaestu esse etiam diutius... significo... id nihil ad sensum referre... um... modo... um... sed... um... ita... um... pretium petrolei diminuere, id munera quaestuosa faciet quoque.  Quidquid quod pretia petrolei diminuet.  Petere petroleum sub mare prope litora, fascis rogatium de energia, omnia talia...

Ex his verbis confusis quae Alvinus effutivit, hoc solum intellegere possum: eum nescire his diebus, praecipue apud Democraticos sed etiam apud multos Republicanos, non iam in pretio esse profiteri petroleum esse sub mare petendum cum e mense Aprili Sinus Mexicanus maxima copia petrolei sit inquinatus et usque inquinari! Quid enim stultius dicere potuit ille? At placet spectare eum conari palam de se mentiri:

2010-06-09

Crassa Minerva

Duobus de viris "libertinis patribus natis"

Nemo est qui nesciat Flaccum identidem dixisse se libertino patre esse natum; nam sexto in Sermone primi libri Maecenatem allocutus est his verbis:

Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
incoluit finis, nemo generosior est te,
nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus
olim qui magnis legionibus imperitarent,
ut plerique solent, naso suspendis adunco
ignotos, ut me libertino patre natum. (1–6)

et paulo infra eodem in satira:

Nunc ad me redeo libertino patre natum,
quem rodunt omnes libertino patre natum,
nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim,
quod mihi pareret legio Romana tribuno. (45–48)

Deinde ad primi libri epistolarum calcem Horatius vicesimam epistolam adiunxit, qua librum ipsum alloqueretur et de semet ipso his versibus dissereret:

Cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris,
me libertino natum patre et in tenui re
maiores pinnas nido extendisse loqueris,
ut, quantum generi demas, virtutibus addas;
me primis urbis belli placuisse domique,
corporis exigui, praecanum, solibus aptum,
irasci celerem, tamen ut placabilis essem. (19–25)

Quamquam Q. Horatius Flaccus his tribus vocabulis ita coniunctis est notissimus, alter vir et multo antiquior eodem modo a L. Calpurnio Piso Frugi (Gellio teste) dictus est stirpe haud potentissima esse ortus:

Cn.…Flauius, patre libertino natus, scriptum faciebat isque in eo tempore aedili curuli apparebat, quo tempore aediles subrogantur, eumque pro tribu aedilem curulem renuntiauerunt. aedilem qui comitia habebat, negat accipere, neque sibi placere, qui scriptum faceret, eum aedilem fieri. Cn. Flauius, Anni filius, dicitur tabulas posuisse, scriptu sese abdicasse; isque aedilis curulis factus est.

Livium liquet Pisonem esse secutum et easdem res paulo ornatius narravisse:

eodem anno Cn. Flauius Cn. filius scriba, patre libertino humili fortuna ortus, ceterum callidus uir et facundus, aedilis curulis fuit. Inuenio in quibusdam annalibus, cum appareret aedilibus fierique se pro tribu aedilem uideret neque accipi nomen quia scriptum faceret, tabulam posuisse et iurasse se scriptum non facturum… (9.46)

Is autem qui Periochas Livianas composuit magis videtur de Horatio cogitavisse, cuius et verba et ordinem ita servavit:

C<n>. Flavius scriba, libertino patre natus, aedilis curulis fuit per forensem factionem creatus… (9)

Valerius Maximus maluit dicere eum genitum esse:

Cn. Flauius libertino patre genitus et scriba (2.5.2)

Altero in loco, tamen, Valerius aliter hanc quasi formulam mutavit:

Itaque ne illi quidem probandi, quamvis factum eorum nobilitatis splendore protectum sit, qui, quod Cn. Flauius humillimae quondam sortis praeturam adeptus erat, offensi anulos aureos sibimet ipsis et phaleras equis suis detractas abiecerunt, doloris inpotentiam tantum non luctu professo testati. (9.3.3.)

C. Plinius, qui Historias Naturales exaravit, in vicem videtur Valerium legisse et, fortasse varietatis causa, primum modum nominandi adhibuisse cum de anulis aureis loqueretur:

Frequentior autem usus anulorum non ante Cn. Flavium Anni filium deprehenditur. Hic namque publicatis diebus fastis, quos populus a paucis principum cotidie petebat, tantam gratiam plebei adeptus est—libertino patre alioqui genitus et ipse scriba Appi Caeci, cuius hortatu exceperat eos dies consultando adsidue sagaci ingenio promulgaratque—ut aedilis curulis crearetur cum Q. Anicio Praenestino, qui paucis ante annis hostis fuisset, praeteritis C. Poetilio et Domitio, quorum patres consules fuerant. Additum Flavio, ut simul et tribunus plebei esset, quo facto tanta indignatio exarsit, ut “anulos abiectos” in antiquissimis reperiatur annalibus. fallit plerosque quod tum et equestrem ordinem id fecisse arbitrantur; etenim adiectum hoc quoque “sed et phaleras positas” propterque nomen equitum adiectum est, anulosque depositos a nobilitate in annales relatum est, non a senatu universo. (33.17–18)

Tullius tamen in oratione Pro Milone habita multo brevius scripsit:

…scriba quidam, Cn. Flavius… (25)

et ad Atticum:

requiris de Cn. Flavio, Anni filio.… nec vero pauci sunt auctores Cn. Flavium scribam fastos protulisse actionesque composuisse… (6.1.8)

Itaque ex omnibus qui post Pisonem scripserunt, Q. Horatius Flaccus, cum de se potius quam Cn. Flavio loqueretur, "pontificum libros" et "annosa volumina vatum" diligentissime legisse atque accuratissime videtur contracta secutum esse vestigia Pisonis.

2010-06-07

De mense centesimo quarto

afgania.jpg

Septimo die mensis Octobris anno bis millesimo primo milites nostri Caburam Afganiensium reipbulicae caput pyroblis primum oppugnaverunt; hodie vero, quamquam regimen mutatum est, nostri in Afghanorum finibus adhuc manent atque adhuc moriuntur. Itaque hodie peractus est mensis centesimus quartus ex eo tempore quo primum bellum intuleramus in Afganiam. Hoc bellum nunc diutius protractum est quam ullum aliud bellum a nobis gestum.

Illud in Vietnamienses per menses centum et tres sustentum vocabatur paludem, non solum quod agros oryzae iam mersos nostro sanguine et hostium frustra irrigabamus sed etiam quod in crurore tamquam in luto haerebamus nec posse nos ex illo furore insaniaque extrahere videbamur.  Famose illo tempore Curtius Lemay copiarum aeriarum praefectus dixit se velle hostes retrorsum in aetatem saxeam pyrobolis redigere.  Nunc tamen temporis arida per tesca Afganiensia hostes in specibus latitantes persequimur nec valemus aut eos quasi troglodytas aut nosmet ipsos nostris a troglodytis in bellum ductos cogere ad pacem componendam.  Aetas enim saxea ubique celebratur.

In Vietnamia madida didicimus ignem e caleo effundere, silvas hominesque tam nocentes quam innocentes comburere, inter hostes qui legitimi vocitabantur et pauperes privatos nullum discrimen agnoscere dum Lyndon Johnson praesidens rabidus dictitabat nos conari Vietnamiensium "corda animosque" nobis conciliare ac legatus militum dicebant nos pagum quendam vastavisse "ut eundem servemus."  Unde fugati fortius bellare didicimus et nova arma miris artibus excogitavimus, ut "praedatores" et "messores" parva aeroplana quae eminus reguntur.  Omnibus viribus collatis et in Afghaniam illatis…Afghanienses caprarii adhuc nostros bellatores illudunt.  Decimo enim die mensis Augusti priore anno Stanleius McChrystal dux totius exercitus Americani qui in Afgania militatur confessus est Talibanos, ut hostes vocantur, nostros superare.

Ad quem finem bellum gessimus?  De regimine quod partes saltem Afganiae nostra ope regit, haud multum boni dici potest: id omnibus nisi Somaliensibus corruptius ab Hamid Karzai ducitur, qui mala fraude conatus est anno bis millesimo nono suffragia inquinare.  Cum avaritia ambitioneque moderatorum bene coniungitur mercatus venenorum, quoniam papavera iterum nunc ibi coluntur ad heroinum faciendum.  Cives tamen his divitiis non fruuntur, nam secundum UNICEF e denis Afganiensibus fere octo nullum aditum habent ad aquam puram.  Quae igitur sunt praemia belli?

At praemium pacis nobilissimum datum est nostro praesidenti, qui paulo postea triciens millia militum ad copias nostrorum augendas misit quibus bellum usque produceretur et in siccae paludis illuvie usque haereremus.  Exercitus autem Sovieticus in Afgania centum et octo menses morabatur et moriebatur: post quattuor igitur menses poterimus stultitia adaequare prioribus nostris concertatoribus.

De fictis morbis discipulorum

cootie9ub.jpg

Saepe hodie fit inter discipulos minimae aetatis ut puer puellave, cum invenerit se ludibrio ab amicis haberi propter alterius cuiusdam amorem erga se ab aliis discipulis palam relatum nuntiatumque, pudore et fastidio moveatur ac ficta pestilentia laborare dicatur quae Anglice "cooties" vocatur. Nihil magis puerile, neque ut apparet antiquius. Nam Flaccus, cum de Arte Poetica dissereret, hos versus scripsit:

ego mira poemata pango;
occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est
et quod non didici sane nescire fateri.

Pomponius Porphyrio, qui altero tertiove saeculo ante Christum natum Horatii opera annotationibus instruxit, eius "scabiem" sic explicat:

Hoc ex lusu puerorum sustulit, qui ludentes solent dicere:

Quisquis ad me nouissimus uenerit, habeat scabiem.

Verum est nihil sub sole novum. At pueri hodie possunt amoris morbum depellere "insitione," id est carmine certis digitorum motibus adiuncto, quo ritu medicorum usus insitionis (ut variolarum vel cuiuslibet nocivae pestis) simulatur imitaturque. Porphyrio tamen antiquorum remedium scabiei puerilis, pro dolor, litteris posterisque non tradidit.

2010-06-03

Oleo Tranquillior II

Primo, cum nuntiatum esset petroleum in Sinum Mexicanum effundi, simulabant oratores pro Britannorum Petroleo verba facientes damnum quod natura pateretur fore minimum. Deinde dictitabant millena dolia olei singulis diebus in mare immitti, deinde bis millena, deinde quinquies millena. Cum fistula vero coepissent oleum e fonte subaquaneo exsugere, laeti nuntiaverunt se quinquies millena dolia ea fistula singulis diebus ducere, quae tamen modo minor pars esset totius effusionis, cuius vis multo maior.
Statim diunariis liquet oratores de numeris antea esse mentitos. Quanta copia petrolei cotidie in Sinum Mexicanum effundatur nemo scit nisi pauci et taciti apud Britannorum Petroleum. Hoc solum scimus: eos nullam causam nobis praebuisse cur debeamus ullam fidem suis verbis tribuere. Adde hoc alterum, quod compertum habemus: damnum naturae iam datum esse magnum, maius datum iri.

2010-06-02

De nummis centenionalibus

Heri, cum potionem Arabicam ante emerem quam cum professore convenirem, novum offendi (id est in abaco cauponio repperi ac furatus sum) nummum centenionalem seu as Americanum, cuius valor minimus inter omnes nostros nummos. Recens enim as scintillabat, itaque facile me levis animi cepit qui rebus micantibus semper allicior. Quem cum propius inspexissem, animadverti etiam nova esse specie et (mihi saltem) invisitata. Miror autem formam huius assis esse nuper mutatam, nam per totam vitam omnes huius valoris nummi monumentum Abrahamo Lincoln dicatum in verso caelatum praebuerunt, ubi nunc scutum multo simplicius apparet.

Etiam magis mirandum esse videtur nostra respublica adhuc tales nummos signat cutitque. Valet enim as centesimam dollaris partem, sed propter varias causas et praesertim ob pretium metallorum reipublicae constat quinquagesima dollaris parte ut nummum centesimae dollaris partis imprimatur. Idem fit de nummis nicolis seu quinariis, quae vicesimum dollaris partem continent et quinquessis valent, sed propter metallorum annonam valor huius generis nummorum minus est quam pretium metalli quod inest, ita ut aliis impensis consideratis nummos nicolos cutere reipublicae bis stat nummi valore legibus constituto. Itaque his nummis faciendis respublica nostra damnum iacturamque patitur.

Sed immutata, ut ad novam nummi formam revertar, stat sententiola quae supra Abrhami Lincoln caput legitur et omnibus in variis nummis inscribitur: "Deo credimus" vel, ut fortasse medio aevo magis placuisset, "Credimus in Deum." Quod dictum primum anno 1864º in nummis est insculptum dum respublica bello civili dilaniabatur, quod cives septentionales, quippe qui strages fratrum filiorumque meridionalium facerent, verebantur ut frugi fidelesque Christiani posteris et saeculis futuris viderentur. Aes enim monumentum memoria perennius. Post saeculum, anno 1956º, senatus praesidensque Eisenhower exdixerunt ut haec sententia omnibus in nummis inscriberetur, ne Communistae, fautores aequationis communicationisque bonorum, Dei obliviscerentur dum avidi pecuniam intuerentur.

Hodie sunt qui omnes deos tollere de vita publica velint, itaque poscunt ne sententia religiosa publicis in nummis inscribatur. Quibus religiosiores adversarii respondent rempublicam conditam esse a Christianis qui voluerint cives esse Christianos—qui tamen haec decantant idem sunt qui nolint Thomam Jefferson, quippe qui strenue egerit ut res publica ab ecclesiasticis rebus quam maxime divideretur, inter patres patriae haberi, etiamsi ille ipse sua manu styloque rempublicam instituerat. Religiosissimis autem, inter quos Theodoricus Roosevelt numerabatur, sanctum et blasphemia videtur nomen Dei in pecunia, utpote re avaris potius quam fidelibus cara, inscribere. Hoc igitur in argumento consentiunt qui maxime in religionem proclives sunt etiam cum illis qui a religione abhorrent.

Fortasse magis omnibus placeret in nummis dictum insculpi cum fide consentaneum et ex ipsis scripturis sacris excerptum, ac quod ad nummos quam maxime pertinet:

Ἀπόδοτε τὰ Καίσαρος Καίσαρι.