2016-12-04

De suffragiis nuper latis

Abhinc annos octo, Barca Obama factionem suam sinistram, quæ Democratica appellatur, ad tantam victoriam duxit, ut non solum ipse creatus sit præses sed socii sui etiam utramque senatus curiam adepti sint; nunc vero duo cives, Marius et Sulla, de causis disputant cladis quam nuper eadem factio, a summo magistratu senatusque curiis expulsa, passa sit, Hilaria victa et triumphantibus (ut saltem videtur) partibus dextris sive Republicanis.

Personæ: Marius, Sulla

Marius

Calamitas calamitatum nobis evenit! Novus Adolphus Hitler electus est præses! Non intellego quomodo fieri potuerit, nisi Russis speculatoribus adjuvantibus, ut tanto odio feminarum atque alienigenarum nostri cives commoverentur qui Donaldum Triumphum crearent præsidem!

Sulla

Rhetorum demagogorumque superlatio et puerilis animus videtur tenebras tibi offundisse, ne rem luce ipsa clariorem cognoveris: nam si electorum suffragia, quæ anno 2012º candidati utriusque factionis sibi paraverunt, cum his, quæ ambientibus hoc mense Decembri danda sunt, contuleris, statim videbis quibus in civitatibus Donaldus potuerit animos civium a factione sinistra allicere: videlicet in Florida, Michigania, Ohione, Pennsylvania, Visconsonia.

Marius

Consequitur igitur ut has civitates incolant homines odio erga feminas commoti.

Sulla

Immo alias causas tibi proponam, ob quas cives olim in sinistras partes procliviores sese in alteras partes contulerint.

Primum, in Florida, ubi Cubanenses (sicut Marcus Rubius et Theodoricus Crux, qui etiam candidati factionis Republicanæ olim fuerant) magnam exercent auctoritatem, Obama summam iram civibus movit cum pristinis magistratibus mitiorem sese præberet in Communistarum regimen Cubæ insulæ. Deinde civitatis magistratus senatusque, qui factionis sunt dextræ (et ejus factionis partium dexterrimarum), civium fortunas magnopere auxerant et difficultates pecuniarias, quæ ex anno 2008º vel 2009º nos omnes passi sumus, adeo superaverant ut multis quæstuosis muneribus inlatis populus cito ditesceret et Florida civitas, ut ita dicam, floreret. Quare cives ejus regionis grati voluerunt gratam suam factionem adjuvare.

Dein vero in aliis illis civitatibus antea in factionem sinistram pronioribus, videlicet in iis, ubi olim industria rerum mechanicarum viguerat et factio Democratica opifices tuebatur, robigo potius quam aureum lucrum nunc hæret. Dum in montibus carbo effodiebatur et in vim electricam parandam comburebatur, dum in urbibus autorædæ aliæque machinæ fabricabantur, dum factio sinistra videbatur populum sudore velatum a pallidis avarisque argentariis defendere, non sine causa cives suffragia sua partibus Democraticis promittebant. Nunc vero Sinenses omnium faciunt, nisi quod argentarii lucrum adhuc sibi vindicant, et plebs zonæ robiginosæ (ut hæ civitates nunc vocitantur propter machinas urbesque robigine obrutas) sine munere, sine pecunia, sine defensore, sine ulla spe derelicta summopere cupit honesto labore panem cottidianum denuo merere. Obama nil promitterat nisi novis fœderibus, sicut illo Transpacifico ab Hilaria non solum laudato sed etiam pacto, suam factionem effecturam ut lucrum Sinensibus mitteretur; Hilaria potius carbonariis promisit semet illis omnem quæstum ablaturam. Ex altera parte Donaldus promisit sese effecturum ut cives Americani denuo pro mercede laboraturi essent, ut non Sinenses sed sui haberent quibus viverent, ut ipse suam patriam aliis terris anteponeret. Num putas pauperes aliud velle audire?

Marius

Certe oportet eos, qui quidem virtutem ament, audire velle feminam factum iri ducem.

Sulla

De nullo alio argumento sæpius dicebat Hilaria. Sed oblita est illa vocum illarum quattuor, quibus anno 1992º electus est præeses maritus suus Guillielmus Clinton: "Ego tuum dolorem sentio." Qui tunc uni feminæ de difficultatibus pecuniariis percontanti respondebat, sed unicuique civi alloqui videbatur. Cives enim Americani nihil cupidius volunt quam ut honesto labore satis pecuniæ sibi mereant ut familias suas alant: id intellexit Guillielmus maritus, ejusdemque oblita est Hilaria uxor. Quare de semet potius loquebatur et istam acclamationem, qua nulla stultior perniciosiorque fuerat, promovebat: "Ego cum illa." Quæ scripta est in tunicis, in tabulis, in præeconiis omnibus. Facillime retorsit Donaldus, adversariam velle fautoribus dictitare semet ipsos cum illa stare, se vero candidatum dicere solere sese stare cum suis concivibus. Illa de se orabat, ille de civibus.

Sed, quo latius dicam, per totum certamen Hilaria contionabatur de se, quis esset, et quotienscumque cives sermone tractabat, dicebat qui essent: eos Æthiopes esse, eos feminas esse, eos alienigenas esse. Sic populus dividebatur secundum præcepta "identitatis," quæ vox (etiamsi parum Latina) in pretio nunc habetur. Donaldus potius loquebatur de muneribus, de pecunia, de rebus desideratis ac recuperandis, quam de hominibus. Illa invidiam aliorum accendebat, ille spem rerum futurarum. Quod Obama et Guillielmus Clinton cognoverant, nempe spes in rebus nostris civilibus maxime pollere, eo etiam usus est Donaldus: sed Hilaria freta est invidia.

Marius

Sed quæ promittebat Donaldus, dubito an eadem exsequi possit.

Sulla

At de hac re jamdudum cogitaverunt consiliarii Donaldi, ut Stephanus Bannon, qui censet factionem dextram posse quinquaginti annos rempublicam gubernare, dummodo ea, quæ promissa sint, exsequantur. Res enim eo nunc perveniunt, ut factio Republicana possit diu regere si bene de civibus mereatur: id quod civibus erat exoptandum. Enitentur igitur homines in re publica versantes ut pro populo negotia civilia gerant. At ex altera parte factio devicta, quæ nunc non solum e summo magistratu expulsa sed etiam in utraque senatus cura deminuta et in plerisque civitatibus, quæ suos quæque habet senatus magistratusque, expugnata, molietur plebem sibi conciliare: et frustra, quia factio ista sinistra sicut sua candidata nunc nescit nisi populum in genera, in sexus, in greges dividere secundum præcepta quæ "identitaraia" vocitantur, et quasi bellum civile inter cives suscitare. Nesciunt enim duces istius factionis id quod potentissimum est in rebus civilibus: videlicet civium felicitatem de spe pecuniæ merendæ, et suffragia civium de civium felicitate pendere.

2016-11-24

De gratiis agendis


Hodie sollemnes gratias Deo agere solemus una cum familiariis congregati: ego vero, qui longe a cognatis versor, solus cenavi in taberna Coreana—nec prima neque ut opinor ultima vice. Quod non ægre fero: nam patre vita defuncto mater nunc domum patriam vendit et parat solum vertere seseque in civitatem mihi prorsus alienam conferre, nec mox erit, nisi ubi sum, quod "domum" appellam. Quare debeo mihimet tandem confiteri ædes meas esse domum meam, neque alteram "domum" mihi esse nisi ubicumque dormio. Id quod post longam peregrinationem scholasticam, qua semper alienus in terra aliena eram, ipsum videtur alienum: nam nomine "domi" non sum assuefactus. Nunc vero, longe a patriis oris, domi sum, quia “domus” non jam ab aliis sed a memet ipso finitur.

Puer primis in scholis didici nostrates solere gratias mense Novembri agere propter peregrinos sive Puritanos, qui novum orbem terrarum petiverunt ubi libertate religionis fruerentur. Post multos tam hieme quam fame mortuos, post prœlia in barbaros gesta, tandem pacem et quandam prosperitatem invenerunt per Tisquantum Indum, qui typum sive characterem expressit quem Galli le bon sauvage vocitant. Is Tisquantus anno 1621º fertur colonos docuisse maizium colere piscium capitibus pro stercore cum frumenti semine serendis: id quod (ut verior historia docet) Europæi jamdudum suo in orbe terrarum agere solebant. Fabulam enim Tisquanti et "primæ cenæ gratiis agendis," tamquam γενναῖον ψεῦδος, decantant magistri qua discipuli patriam credant suam originem traxisse ex amicitia inter barbaros (Quel bon sauvages!) et Europæos culta.

At non solum fabulæ, quæ narrantur de "prima" illa cena, tam falsæ sunt quam nobiles, sed etiam festus dies ipse: nam sollemnis dies festus non ab anno 1612º, ut in scholis docetur, observabatur, sed institutus est ab Abrahamo Lincoln anno potius 1864º postquam exercitus Roberti Lee, ducis meridionalis factionis, fugatus est atque ex terris septentrionalibus depulsus, quod prœlium Gettysburgii fertur totius belli civilis fuisse cruentissimum. Antea Georgius Washingtonius, primus præses reipublicæ, jugo Britannorum tyrannidis de coloniis excusso diem indixerat gratiarum agendarum, deinde negaverat Thomas Jefferson gratias Deo publice agendas in republica libera, cujus civibus liceret pietatem aut ostendere aut omittere secundum liberam uniuscujusque conscientiam. Abrahamus autem Lincoln, qua fuit aut pietate erga Deum aut prudentia in rebus civilibus intestino bello divisis, censuit gratias ab omnibus civibus Deo agendas et festum diem constituendum, quem etiam hodie celebramus. Fortasse propter hanc originem in partibus septentrionalibus et inter bellum civile quærendam “prima" illa cena gratiis agendis vulgo et false putatur in Massachusetta colonia, id est in regione boreali, esse anno 1621º observata, quamquam inter historicos constat Virginienses, duce Johanne Woodlief, mense Decembri anno 1619º, antequam peregrini septentrionales etiam in novum mundum advenissent, primi gratias Deo rite egisse.

Sed de rebus vere gestis auctori parum sollicitandum est, qui γενναῖον ψεῦδος memorat: satis enim est gallopavonem (vel dæji bulgogi) vorare et horas pomeridianas dormire.

2016-09-18

In secundo Reipublicæ, Ciceronis Lælius negare videtur sese vestigia pressurum, quæ Platonis Socrates Callipolim pulcherrimam civitatem (quæ numquam et nusquam fuit) verbis adumbrans posuerat:

Facilius autem quod est propositum consequar, si nostram rem publicam vobis et nascentem et crescentem et adultam et jam firmam atque robustam ostendero, quam si mihi aliquam, ut apud Platonem Socrates, ipse finxero.

Quibus verbis Cicero potest lectorem somnolentem fallere: nam Roma, quam Lælius postea fingit, originem traxit a Romulo, ut Scipio fere statim lectores certiores facit:

Qui patre Marte natus—concedamus enim famæ hominum, praesertim non inveteratae solum sed etiam sapienter a maioribus proditæ, bene meriti de rebus communibus ut genere etiam putarentur, non solum ingenio esse divino—is igitur ut natus sit, cum Remo fratre dicitur ab Amulio rege Albano ob labefactandi regni timorem ad Tiberim exponi jussus esse; quo in loco cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus… (Cic. Rep. 2.4)

Et ita porro. Hæreamus nos in illo "concedamus": narratori enim, qui ex corde credat Romulum Martis filium fuisse et lupæ lacte nutritum, non necesse videretur quidquam concedendum: itaque nec Scipio nec Cicero tam credulus fuit, qui existimaret silvestrem illam fabulam non esse ficticiam. Id igitur quod dixerat de nulla civitate fingenda non spectat ad discrimen inter falsa et vera observandum, sed inter thesim et hypothesim.

Theses enim sunt quæstiones indefinitæ, quales philosophi tractant: sicut illud, an sit viro uxor ducenda. Hypotheses vero, quales rhetores ad vires exercendas adhibent, certis temporibus, locis, personis definiuntur: ut, an sit Catoni seni querulo speciosa virgo ducenda. De his exercitiis rhetoricis loquitur Cicero in tertio De oratore, ubi etiam nos certiores facit Philonem Larisæum, qui Tullium ipsum præceptis Platonicis instruxit, hypotheses adhibuisse in Academia:

Nam illud alterum genus, quod est temporibus, locis, reis definitum, obtinent, atque id ipsum lacinia—nunc enim apud Philonem, quem in Academia vigere audio, etiam harum iam causarum cognitio exercitatioque celebratur… (Cic. De or. 3.110)

Socrates, cum exponebat quam civitatem esset optimam, thesim elaboravit: id est, novam urbem ex argumentis de justitia proferendis finxit. Cicero autem, ut qui discipulus Philonis fuisset, maluit hypothesim ponere et optimam civitatem loco, tempore, nomine finire: optimam fuisse Romam, in cujus historiam a tenebris antiquissimis enarratam (id est in fabulas fictas) imposuit suam philosophiam.

Quæ illud de Romulo dictum sequuntur etiam sunt theses in hypotheses mutatas. Roget forsitan (ut unum exemplum afferam) philosophus, an urbs sit prope mare condenda: rogat Cicero potius cur Romulus (persona certa) Romam (locum certam) condiderit in perennis amnis ripa (Cic. Rep. 2.7–10).

De duobus dolis Freudianis

Ut late notum est, qui vult hodie Sigismundi Freud opinationes in quadam studiorum universitate discere, eum oportet non ad medicorum facultatem, ubi vitiosa anima nunc experimentis et medicamentis vi probata imbutis curatur, se conferre, sed ad litteratores, ut qui profiteantur sese sine medica doctrina annisque studiorum non solum præcepta Freudiana penitus intellegere sed ea etiam ad litteras longe ante Freud natum ab hominibus longe a Freud diversis conscriptas applicare scire ut veram auctoris animam intellegant. Quæ stultitia pro cultu apud quosdam adhuc habetur.

Freud

Quæ Sigismundus de arte sua "psychoanalytica" ipse scripsit et credidit, multi sunt qui hodie improbent: legendi sunt Elizabethæ Thornton liber Fallacia Freudiana inscriptus, et Hans Eysenck, qui Imperium Freudianum labefactum atque excisum (sive Decline and Fall of the Freudian Empire) edidit, et plurimi alii qui recentioribus annis rationes quibus Freud usus erat refutaverunt. Quo brevius causam in Freud exponam, iste duo præcipua invenit, quibus certa indicia suæ falsitatis arceret, ne errores sui agnoscerentur: videlicet indeprehensibilem istam animæ partem, quam Das Unbewusste sive animam inconsideratam appellavit, et memoriam repressam.

Fingamus, exempli causa, Freudianum quendam interpretem animarum, qui ægrotanti dicit eum ideo incommoda valetudine uti quod velit cum sua matre concubare. Respondet ægrotus erubescens se nihil ejusmodi in votis habere neque audere talia scelera in matrem cogitare. Freudianus tunc reponit concupiscentiam conscientiam effugere quia in ea animæ parte latitet quæ mente percipi non possit. Forsitan adiciat causam infamis illius libidinis inter pueritiam esse insitam, cum anima puerilis esse a patre sævo perturbata. Cui alter tam indignus quam stupens respondet sese nullam paternam sævitiam recordari, immo patrem semper mitem et benignum sibi indulsisse. Quem refellit doctus Freudianus hoc modo: memoriam doloris (quem nemo nisi Freudianus credit umquam extitisse) esse repressam, ne dolor animam everteret; oportere ægrotantem fidem sibi, ut qui sit medicæ scientiæ peritus, potius quam falsæ memoriæ reponere. Sic omnia indicia, quibus Freudiani interpretis opinationes redarguantur, statim diluuntur, et Procrustes hospitem ad lectum psychoanalyticum aptat.

Sic enim interpretes litterarum, apud quos solos illa ars quam magica minus credibilis valet, etiam auctores antiquos aptant ad suos errores.

2016-09-17

De amore et discordiis

Quibusdam pensis absolutis, cum nunc satis temporis subsecivi habeam ut per rete universale tamquam pecus pabula læta persultans grasser atque amicorum commentarios perlegam, animadverto Rosam scripsisse περὶ ἔρωτος καὶ θανάτου. Nec nego ipse quendam inter amorem, mortem, somnum celeres deos alatos apud Græcos extitisse nexum, sed suspicor auctores antiquos de amore ejusque contrario rogatos responsuros fuisse se non morti amorem opponerent sed discordiis. Legimus enim apud Hesiodum in Theogonia amorem (ἔρωτα), solutorem tam membrorum quam curarum et inter deos immortales pulcherrimum, vim fuisse primam, quæ materiam rerum in mundum mortalesque informaret. Sed oblivisci non debemus Hesiodum et alterum carmen panxisse, Opera Diesque inscriptum, cujus argumenta suam originem non ab amore trahunt sed discordiis: nam non unam fuisse discordiarum (ἔρίδων) naturam sed duas, quarum altera bellum et malum secum affert, altera vero invidiam qua homines cogat ad opera suscipienda. Itaque possumus, si carmina Hesiodi conferimus, intellegere mundum inter τὸν ἔρωτα et τὰς ἔριδας dividi, quod ad animum vocat etiam Platonem, apud quem in uno et duobus indefinitis, in harmonia et differentiis, est origo seu natura rerum quærenda.

2016-08-23

De secretis Rosæ

Omnibus puerulis, qui primoribus quidem labiis sermonem Latinum umquam attigerunt, notissimum est illud "sub rosa," quo monemur ne rem privatam atque arcanam divulgemus. Sed hujus locutionis etiam origo quodammodo arcana esse videtur.

Anno 1628º Ioannes Carolus Rosenbergius Argentinesis, Medicinæ et Philosophiæ Doctor, Reipbulicæ Wormatiensis Poliatrus in lucem edidit Rhodologiam (seu Philosophico-medicam generosæ Rosæ descriptionem, flosculis philosophicis, philologicis, philiatris, politicis, chymicis, etc. adornatam), cujus in partis primæ capite secundo reperimus de roseis arcanis hæc:

Verum Rosam Cupido Veneris filius, ut Poëtæ fabulantur, Harpocrati, silentii Deo, digito labia compescenti, donavit. Unde mos ille fluxisse videtur, ut in cenaculis Rosa lacunaribus supra mensarum vertices affigatur, ut quisque sit secreti tenax, nec facile divulget, quæ sub rosa, id est, silentii fide, dicta sunt. Qua de re elegantissimus Poëta sequentem in modum canit:

Est Rosa flos Veneris, cujus quo furta laterent,
   Harpocrati matris dona dicavit Amor.
Inde Rosam mensis hospes suspendit amicis,
   Convivæ ut sub ea dicta tacenda sciant.

Hæc hactenus in prima editione (1628), nec nobis ibi nomen "elegantissimi poëtæ" detulit Rosenbergius neque indicavit ubi versus essent quærendi; sed hunc locum Rosenbergius noster paulo amplificavit in secunda (1631):

Qui marmori insculpti versus innuere videntur, Rosam Veneri cum primis esse dicatam, id est, amorem vel amicam conversationem floridam semper requirere gratiam, qua dicta facta, sincera mente suscipiantur, intimo cordis scrinio condita reserventur, nec ulli scrutinio proditorie subiiciantur, exponantur: tam et roseam desiderare verecundiam, cujus intuitu ea tantum libeant, quæ liceant. Veneris autem seu furta, seu, ut alii lenius quidem legunt, facta seu facinora, uno verbo secretiora amoris peccatilla, ne propalentur, filium Cupidinem, Voluptatis professorem roseis, id est gratiosis Verecundiæ flosculis, silentio commendare. Morem hinc antiquum invaluisse, quo servandi in secretis silentii symbolum, Rosa, conclavium lacunaribus apud Aquilonares vel insculpitur vel appingitur, adscriptis quandoque sequentibus verbis Under der Rosen. Inde tritum Germanorum proverbium Ich rede es under der Rosen quod diversum tamen est ab illo Ciceroniano, "in rosis dicere" vel "loqui." Sic enim illud potius exprimendum: "sub rosa dictum." Equidem priscis illis temporibus frequentissimum rosarum usum in conviviis et amoribus fuisse, veteresque convivas ad symposiorum finem ante digressum sub rosa transacta sese velle omnia contestari solitos, legimus. Quem in sensum alii aliis usi sunt diverbiis: quale istud etiam, "odi memorem compotorem," id est, convivam et combibonem, qui liberius dicta liberalius foras eliminat: item illud, "mensæ fines ne transgrediantur discursus." Ceterum quod rosam Veneris donum statuunt, hancque rosis coronatam introducunt Poëtæ, eo ipso floridum ruborem seu roseam verecundiam amores pariter ac amicos decere, innuunt. Ut ita etiam "sub rosa" dictum idem sit, ac sub roseo verecundiæ sigillo, sub veniæ et honoris tessera prolatum, actum. Venerem, etiam licitam, etiam liberam, verecundia decet. Quadrant huc Theo. Joviani Pontani in primo Eridani versus.

Plectebat Cythera* comas* madidumque capillum
   siccabat, Charites carmina lecta canunt.
Ad cantum Satyri properant, ad carmina Nymphæ,
   carmina de tacitis sepibus hausta bibunt.
Hinc aliquis petulans ausus prodire Dionem
   intuitus,* docta dum linit ora manu.
Erubuit pudibunda, roburque* per ora cucurrit,
   occupat et teneras purpura grata genas.
Mox interque rosas interque roseta refugit;
   delitet et molles spirat ab ore crocos.
Dum spirat funditque crocos, dum purpura fulget,
   concipit afflatus Dædala terra Deæ.
Hinc et purpureum flores traxere colorem,
   Quæque prius candor purpura facta rosa est.
Has legite, his teneræ crines ornate puellæ,
   Pæstano niteat lucida rore coma.
Vere rosas, æstate rosas diffundite Divæ,
   Spirent templa rosas, ipsæ et olete rosas.

Carmen a Rosenbergio relatum paulo discrepat ab aliis Pontani editionibus:


Quibus addendum est: in primo loco supra allato, ubi "ille mos" dicitur "fluxisse," inserta in secunda editione esse hæc verba: "cum primis Septentrionalium": suspicor Germanos in illis "Septentrionalibus" esse subaudiendos, ut etiam in "Aquilonaribus" postea positis. Mos igitur et dictum ipsum Neolatinum, quod est "sub rosa," non Romanorum antiquitati revera adscribendum est sed consuetudinibus potius Germanorum. Sed unde Rosenbergius expiscatus sit fabulam de Amore (professore Voluptatis) et Venere et Harpocrati et Rosa, nec de quo lapide, si revera insculpti sunt, versus illi, quorum prima verba sunt "Est Rosa flos Veneris," sumpserit, adhuc nescio. Nec pro certo habeo utrum Joannes Jovianus Pontanus dicendus sit "Theologus," an altero quodam modo illud "Theo" (pro "Jo.?") sit explicandum.

At si in nomine opereque illius J.C. Rosenbergii saporem quendam Christiani Rosencreutz deprehendis, non falleris: nam in vicesima pagina, postquam de Lutheri cruce, quæ tam rosa quam corde ornata erat, dictum est, insequitur locus hic:

Atque hoc sane sensu Rosæcrucianos nos Christianos esse omnino decet…

Sed nemo nisi cæcus non statim animadvertit positas in frontispicio duas columnas illas, Boaz et Jachin.

Ut crucem deponamus atque ad rosas revertamur, quattuor versus feruntur in Bavaria esse a monachis Benedictinis in codice quinti decimi sæculi scriptos:

Quidquid sub rosa fatur
repetitio nulla sequatur
Sint vera vel ficta
sileantur sub rosa picta.

(Videas Waltheri Proverbia sententiasque Latinitatis medii ævi sive Lateinische Sprichwörter und Sentenzen des Mittelalters in alphabetisher Anordnung, 1967).